Exul, tace
Exulem intra fines deprehensum liceat occidere. Inprudentis 296.pr.1
caedis damnatus ex lege in exilium quinquennium missus est. Intra fines
a fratre ad cenam vocatus cum parasito fratris litem fratre iam dormiente
conseruit, et a parasito clamante 'exul, tace' ex lege interfectus est. Quo
comperto parasitum abiecit adulescens. A patre abdicatur. 5
DECLAMATIO
  Obicimus adulescenti ante omnia quod parasitum habuerit. Abdi- 1.1
cationi hoc satis erat, ut si quid pater nolit, numquam emendet. Quare
nihil est quod dicas mihi 'numquam istud obiecisti'. Quid enim hoc
colligis aliud quam ut te abdicet indulgens pater? Quid enim est parasitus
nisi comes vitiorum, turpissimi cuiusque facti laudator? Unum tamen 5
videbatur esse solacium, quod eiusmodi vita ad homicidium usque non
perveniret.
  Obicio tibi quod fratrem intra fines invitasti. Fuerit quantalibet causa 2.1
convivii, melius [ea] certe ipse ad fratrem isses. Manet hoc ipsum inter
causas abdicationis: obici tibi potest quod tam impius es ut fratrem post
illam miseram fortunam non videris nisi ad te descendentem. Nam illi 3.1
ignosci potest vel cum periculo venienti: tibi vero quis ignoscat qui, cum
sine periculo ad illum ire posses, in id discrimen adduxeris fratrem tuum
ut eum etiam parasitus posset occidere?
  Obicio tibi quod adhibueris cenae tertium. Si hoc furtum pietatis est, 4.1
opus est secreto. Obicio quod parasitum potissimum adhibueris: hoc
enim vacabat misero, hoc exuli?—cenabat cum parasito!
  Cetera iam intellego non pertinere ad abdicationem. Altiora sunt 5.1
crimina et suis legibus digna, non tamen debent ideo lucrifieri quod in
patrem inciderunt. Obicio tibi occidendi fratris consilium. Si accusator 6.1
essem, si te in culleum peterem, illa dixissem: Persona crimini idonea
est: habes parasitum, et causa occidendi manifesta est: coheres es fratris.
Occasio adiuvit consilium: intra fines occidi potest. Minister non defuit:
parasitus in tua potestate est. Cetera vero cui non etiam manifesta sint? 7.1
Parasitus sine tua voluntate conviciari fratri tuo auderet? Homo in
adulationem natus, homo cuius famem tantum tu propitius differebas,
non fecisset utique quo te putaret offendi. Dormis (hoc tibi in praesentia
credatur): non putabat tibi posse nuntiari? Et tamen incredibile est te 5
dormisse hoc tempore, hoc loco: convivium erat. Et quale convivium!
Frater invitatus. Ita ille conviciari ausus fuisset si te amantem fratris 8.1
vidisset? Credo parasitum etiam insultasse fortunae filii mei. 'Tace,' dixit
'exul' parasitus, homo (puto) qui contumeliam non ferebat, 'tace, exul.'
Parum enim eum graviter torquebat sola fortuna, parum enim graviter
irascebatur errori, nisi etiam parasitus obiecisset. Non fecisset hoc 5
ergo te invito. Puta tamen cadere hanc in animum parasiti indigna- 9.1
tionem: illud certe in casum non cadit, quod gladius in triclinio fuerit.
Multa quae singula accidere possunt, universa extra casum sunt. * * * ut
conviciari <ei> incipiat cuius occidendi ius habuerit. Adice his ut tu
dormias cum fratrem invitaveris, 〚ut visurus fratrem post longum 5
tempus nihil sis locutus〛 praesertim nondum exacta nocte, cum adhuc
vigilaret ille miser exul. Et fortasse accidere somnus hic potuerit inter 10.1
plures: tres estis, et omnis sermo in angusto est. Incredibilius hoc faciet
ortum inter fratrem tuum parasitumque iurgium: ad latus tuum iacet
ille qui clamat 'exul, tace'. Quomodo fieri potest ut ne ipsius quidem
caedis tumultu excitatus sis, [fieri non potest] ut gladium frater tuus non 5
viderit, non te excitaverit cum periclitaretur?
  His omnibus manifestum est hoc tantum quaesitum patrocinio esse, 11.1
quod parasitum in praesentia dimisisti. Glorieris enim licet quod non
tecum interfectorem fratris habeas: itane hoc tandem satis fuit dimittere
inpunitum, dimittere inviolatum? Magni adfectus iura non spectant. Sed
ne dimisisti quidem bona fide. Nam et sustineri absens potest. Nec 5
dubito quin expectetur mors mea. Ut vero non solum iustae sed etiam 12.1
miserabiles causae abdicationis sint, filium perdidi eo tempore quo miser
erat. Non licuit saltem in patria, non in domo sua extremum illi spiritum
effundere; sed, quod est contumeliosissimum, manibus parasiti et inpune
occisus est, quem indignum erat inpune saltem male audisse. 5