Meretrix ab amatore forte caecata
|
|
Qui excaecaverit aliquem, aut talionem praebeat aut excaecati
|
297.pr.1
|
dux sit. Meretricis amator fortiter fecit. Occurrentem sibi meretricem
|
|
excaecavit. Petit illa ut eodem duce utatur; recusat ille et offert talionem.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Si quis, iudices, lege adversus eos qui excaecaverunt ita composita ut
|
1.1
|
aut talionem patiantur aut aliquatenus solacium iniuriae praestent, litem
|
|
esse audiat, altera parte similem fortunam exigente, altera mitiorem
|
|
partem legis amplectente, profecto existimet hanc mulierem id postulare
|
|
ut excaecetur is qui sibi oculos eruit, illum autem virum fortem fiducia
|
5
|
meritorum erga rem publicam sperare posse fieri ut contra voluntatem
|
|
quoque eius quae vindicatur oculos defendat. Nam et hic dolor gravis-
|
2.1
|
sima passae convenisset, et illud naturale est, ut bona oculorum intel-
|
|
legant etiam qui eruerunt. Id omne diversum est: haec quae excaecata
|
|
est, cui erepta lux est, cui omnis vita in tormentis agenda est, miseretur
|
|
quondam amatoris sui, ille qui excaecavit vult istam nimium vindicari.
|
5
|
Idque si faceret paenitentia, utcumque consolandus nobis esset. Nam et
|
3.1
|
poteramus suspicari hanc istius postulationis esse rationem, <quod,>
|
|
cum excaecaverit meretricem quam amavit, nunc oculos offerat, causa
|
|
ambitus fieri. Negat fas esse ut vir fortis manum meretrici praestet, ut
|
4.1
|
iter demonstret. †Apparet illam esse caecatam.† Atque id tamen
|
|
praetenditur modo, iudices. Ceterum causa postulationis istius manifesta
|
|
est: videt miseram feminam durare in hoc non posse, ut excaecet, neque
|
|
id agit, ut graviorem patiatur poenam, sed ut neutram †oculos haberet,
|
5
|
quos haec eruere noluit, ducis opera fungatur, quoniam recusat†.
|
|
Nos tamen necesse habemus his respondere quae proponuntur, et
|
5.1
|
adversus fallacem sic agere tamquam excaecari voluerit. Illa etiam quae
|
|
ab ipso iactata sunt nos quoque referemus, fuisse istum virum fortem,
|
|
pugnasse pro re publica, plurimum nobis profuisse manus eius atque
|
|
oculos. His enim omnibus profecto hoc efficitur, ut illum excaecari non
|
6.1
|
necesse sit. Neque ei <non> nocuit illa honestissima militia: propugnator
|
|
fuit civitatis; quondam partem aliquam voluptatis in hanc inpenderat.
|
|
Sed fecit illum adrogantiorem ipsa virtus. Neque tamen nobis adhuc
|
7.1
|
persuaderi potest ut vir fortis qui amaverit aperte, qui non erat laesus ulla
|
|
meretricis iniuria, oculos volens eruerit. Fortunam illud putamus fuisse,
|
|
ut, si lex permitteret neutram ultionem, forsitan totum ius remitteremus.
|
|
Nunc oculos eius servamus qua possumus.
|
5
|
Lex ita scripta est ut is qui excaecaverit aut talionem patiatur aut ducis
|
8.1
|
opera fungatur. Inter has duas res quaestio est. Antequam comparo,
|
|
illud interrogare volo: cuius causa scriptam esse legem putatis? Dubitari
|
|
non potest quin scripta sit ei quae vindicanda est. Ne illud quidem in
|
|
dubium veniet, electionem quidem harum duarum (ut ita appellem)
|
5
|
poenarum esse in potestate exigentis. Quid enim aliud cogitasse legum
|
9.1
|
latorem putamus? Illum utique qui excaecasset credidit esse puniendum,
|
|
adeo ut ne illi quidem ipsi qui vindicabatur permiserit totam legem
|
|
remittere. Illa igitur fuit cogitatio: 'meruit quidem qui eruit oculos ut et
|
|
ipse perdat; si tamen habuerit misericordem, si inciderit in eum qui
|
5
|
aliquatenus reddere irae suae rationem posset, gratiam referat huic
|
|
postea.' Eligi ergo ab ea poena debet quae gravissimam iniuriam passa
|
|
est. Puta istud esse asperius quod recusas: fortasse propter hoc ipsum
|
10.1
|
pati debeas. Oculos eruisti mulierculae sine dubio, et adice, si vis,
|
|
meretrici: tamen quos eruere non licebat. Non es dignus qui patiaris
|
|
quod vis.
|
|
Haec dicerem si tecum asperius contenderem; nunc ante omnia rei
|
11.1
|
publicae causa tecum ago. Aequom est salvos esse hos oculos et in-
|
|
columes: multa adferunt casus, frequens bellum est. Detegemus tibi
|
12.1
|
etiam huius mulierculae adfectus, quo magis te rem tam gravem fecisse
|
|
paeniteat. Haec excaecare te non potuit. Meminit temporum superiorum,
|
|
meminit illarum quas aliquando communes habuit voluptatum, meminit
|
|
amoris tui. Digna est cui manum commodes. Nam id quoque lex iustis-
|
5
|
sime constituit: praestet oculos qui eruerit, et in vicem erutorum lumi-
|
|
num ipse succedat. 'At enim forti viro turpe est hoc officium subire.'
|
13.1
|
Scilicet illa honestiora, debilitatem pati et ferre infestos numinibus
|
|
oculos. Non erit talis ista debilitas qualis esset si illam in acie passus
|
|
esses. Tu qui recusas dux esse meretricis, non cogitas futurum ut tibi
|
|
oculi propter meretricem eruantur? Verum meretur hic ipse pudor tuus
|
5
|
propter quem parcamus oculis tuis.
|
|