Rusticus parasitus
|
|
Rusticus parasitum filium abdicat. CD.
|
298.pr.1
|
DECLAMATIO
|
|
Non ignoro, iudices, quamquam non a forensi contentione solum
|
1.1
|
sed ab universa civitatis conversatione longe remotus, hoc praecipue
|
|
fieri miserabiles eos qui paternae animadversionis notam deprecantur,
|
|
quod periclitari de praeterita dignitate videantur: de qua certe sollicitum
|
|
esse filium meum incredibile est. Quantulum est enim quod abdicatus
|
5
|
erit qui iam parasitus est? Quem ego, iudices, tam obstinate non prae-
|
2.1
|
ceptis solum meis sed etiam precibus resistentem utinam possem dicere
|
|
contumacem: nunc hanc licentiam concepit animo servitutis. Multum
|
|
enim illi (ut res est) fiduciae facit gratia adulescentis locupletis et prodigi,
|
|
qui non aliter quam si de proprio mancipio ageretur in hoc vires suas
|
5
|
ostendit. Infelix et ille: tam turpem enim filium habeo ut etiam ipsi
|
|
obiciatur. Nec me praeterit unde haec frequentia: concurrerunt ad
|
3.1
|
spectandos duos rusticos, et id forsitan hoc ipso indicante. Merito sic iste
|
|
ridetur: cuius nomen equidem nec intellego nec interpretari possum
|
|
†quod vocatur unum† nescio quid esse turpius quam luxuriam puto.
|
|
Quo magis autem hac eius vita erubescam fecit memoria nostrae. Mihi
|
4.1
|
rus paternum erga labores gratissimum, non frugalitati tantum suffec-
|
|
turum sed et delectationi, si coleretur a dominis duobus. Hoc cum †dio
|
|
evenissem† ne haec quidem ducendae uxoris et educandorum liberorum
|
|
onera recusavi, ut relictum a parentibus meis relinquerem filio meo. De
|
5.1
|
quo ipso non questus sum; nam videbatur laboriosus. Misi in civitatem;
|
|
delicatior venit, et redire properavit. Et primo quidem deformavit
|
|
tantum diligentior cultus; dehinc procedente tempore saepe fragrantem
|
|
mero vidi, redolentem unguenta, et iam plura perditae vitae signa. Cum
|
6.1
|
interrogarem, respondebat esse locupletem amicum. Despiciebam eam
|
|
amicitiam, dicebamque: 'quamdiu iste locuples erit?' donec <eo> res
|
|
redît ut etiam de salute eius timerem. Ad domum divitis veni, [non enim]
|
|
nomen inter non agnoscentes requisivi: parasitus inventus est. Id
|
5
|
placeret rustico patri? Erubui.
|
|
Nondum te, iuvenis, ad comparationem voco utriusque vitae; in
|
7.1
|
praesentia hoc uno contentus sum: suscipe laboris tui partem. Satis sine
|
|
te laboravimus. Iam deficit aetas, iam quietem poscit senectus: et ego
|
|
delicatus sum. Abdicent me licet boni mores, tamen clamo: 'ego te mihi
|
|
genui.' Non ergo cogitabis quid mihi debeas? Illae terrae gratiam
|
5
|
referunt, nec quicquam inveniri potest in rerum natura in quo labor
|
|
pereat. De abdicatione tu quereris? Prior patrem reliquisti. Quando
|
8.1
|
enim videre te mihi licet? Quantum absum ab orbitate? Impono, iudices,
|
|
adfectibus meis, qui nihil adhuc inter querelas habeo nisi desiderium:
|
|
iam irasci necesse est. Nondum tamen ad ultimam tui contumeliam
|
|
venio. Obicio tibi luxuriam, * * * si hoc tantum diceremus: 'vivis inter
|
9.1
|
meretrices et lenones'. Dignus es abdicatione etiamsi parasitum habes:
|
|
inter aliena servitia numeraris, et tibi luxuria obicitur etiam non tua.
|
|
Omitto interim ex quo genere vitae in istud transieris, sub quo institutus
|
|
patre; dissimulata et remota persona mea parasitum abdico. Num me
|
10.1
|
irasci putas? Misereor. [ubi] Haeserunt tibi vitia civitatis. †Videtur
|
|
habere hoc primum odium rusticitas.† Si bona paterna consumpsisses,
|
|
iure abdicareris: libertatem et ingenuum pudorem consumpsisti. Qui
|
|
melior ille cui servis? Pudet dicere quo pretio hereditatem emanci-
|
5
|
paveris: gulae servis, et sicut muta animalia obiectis cibis in istam ceci-
|
|
disti servitutem. Iuvat autem cibus post opus. Multa quidem video
|
11.1
|
diversa genera vitae, nec probabilia omnia; ceterum tamen hoc novum
|
|
est et inauditum, contumelias in quaestu habere et iniuria pasci. Iuvat
|
|
illa te residua potio et ex locupletis cena nescio quid intactum. Cae-
|
|
dentis manus oscularis et ferrum portas, fame periturus si ille nihil
|
5
|
malefecerit. Alios enim fortasse parasitos ars aliqua commendet: tu quid
|
|
potes, miser, nisi vapulare? Habent hoc quoque deliciae divitum malum,
|
12.1
|
quaerere omnia contra naturam. Gratus est ille debilitate; ille ipsa
|
|
infelicitate distorti corporis placet; alter emitur quia coloris alieni est.
|
|
Haec (ut res est) accessit nova elegantia, inter perversas delicias habere
|
|
rusticum. Ridiculum hoc, quod durus, quod inhabilis, quod filius
|
5
|
meus. Qualia, di deaeque, damna!
|
|
Intellego cum quo mihi filio res est: non commendabo illi laborem
|
13.1
|
honestum et bonam cotidie conscientiam et operam etiam civitatibus
|
|
servientem. Agam causam per vices anni, [non] numerabo fructus:
|
|
luxuriosum filium ad delicias voco paratas. Ingentis pecuniae concupiscis
|
14.1
|
feras? Demens, ipse venare. Avibus onerari fercula gaudes? Fructus
|
|
nostros, nisi succurris, infestant. Quidquid illic lautum est, nos
|
|
misimus, et fructus curvatis ramis ad manum paratos habemus. Compara,
|
|
si videtur, vestris nivibus meos fontes, compara inclusis intra parietes
|
5
|
aquis perennes fluminum lapsus. Quae tanta vobis nemora? Quid est
|
|
istic admirabile nisi ruris imitatio? Ad has te delicias pater voco. Ipse
|
15.1
|
durum desidia solum sulcis aperiam et aratro senex incumbam: tu
|
|
tantum impera. Non misereris paterni avitique fundi, obsiti sentibus?
|
|
Circa beati fructus: nos desidia male audimus. Quot iam perdidimus
|
|
annos! Tu vivis aliena liberalitate. At si te nulla horum miseratio tenet,
|
16.1
|
ignoscas mihi: ducimus quendam adversus ipsas terras consuetudine
|
|
adfectum. Non vendes tu agellum meum, non paternos avitosque cineres
|
|
et ossa alicui pretio cenae unius addices. Quatenus infeliciter filium
|
|
sustuli, quaeram aliquem qui colat.
|
5
|