| Paries palmatus | |
| <Quidam, cui erat filius caecus, quem heredem instituerat, | 1.pr |
| induxit illi novercam iuvenemque in secreta domus parte | |
| seposuit. is noctu, dum in cubiculo cum uxore iaceret, occi- | |
| sus est inventusque postero die habens gladium filii de- | |
| fixum in vulnere, pariete ab ipsius ad filii cubiculum vesti- | |
| giis palmae cruentato. accusant se invicem caecus et | 5 |
| noverca.> | |
| Si iuvenis innocentissimus, iudices, uti vellet ambitu tri- | 1.1 |
| stissimae calamitatis, poterat allegare vobis amissam cum | |
| oculis cogitationum omnium temeritatem; sed, cum osten- | |
| dere innocentiam suam moribus malit quam adversis, ne- | |
| que pietatis neque conscientiae suae gravem ferre con- | 5 |
| tumeliam potest, ut parricidium non fecisse videatur bene- | |
| ficio caecitatis. quare igitur non petit, ut illum miserum | |
| putetis, nisi et innocens fuerit; non petit, ut adflictum alle- | |
| vetis, nisi et probaverit esse se infeliciorem quod patrem | |
| amisit, quam quod oculos. aestimate iuvenem his moribus, | 10 |
| quibus videntem aestimaretis: vita, pudore, pietate. quae si | |
| omnia sibi, ut erant promissa, constiterint, nullo terrebitur | |
| crimine. nec quod sceleratissima feminarum calamitatem | |
| nostram cruentato pariete imitata est, expavescimus: quo | |
| diligentia sollicitior fuit, ne deprehenderetur, hoc magis in- | 15 |
| dicavit sibi oculos non defuisse. gratias agimus, quod ni- | |
| mium avide suspiciones in nostram transtulit partem: non | |
| esse caeci scelus difficilius probaretur, nisi omnia sic acta | |
| essent, ut fecisse caecus videretur. | |
| Quare igitur, iudices, non inprobe speraverim futurum, | 2.1 |
| ut suspecta sint vobis quae tam inconsiderate ficta sunt con- | |
| tra miseram caecitatem: primum quod spatium illud ingens | |
| domus, quod in medio fuit, ita digesto cruore satiatum est | |
| usque ad cubiculum miserrimi iuvenis, tamquam plane ti- | 5 |
| muerit parricida, ne non deprehenderetur. deinde sceleri | |
| nox potissimum electa, quo tempore inveniri maritus sine | |
| uxore non posset. tum <in> caede, in qua nemo utitur suo | |
| ferro, nisi <aufert, nemo relinquit nisi> alienum, gladius | |
| adulescentis, ne argumentum deesset novercae, relictus. | 10 |
| postremo peractum vulnere uno scelus, quod obiceretur | |
| manibus errantis. et tamen contra tam multa incredibilia | |
| solum advocat noverca testamentum, vultque illud esse | |
| pretium parricidii, ut rerum intellectu in diversum coacto | |
| occisum eo probet patrem, quod non meruit occidi. nos | 15 |
| vero istud, si crimen putatis, agnoscimus: iuvenis hic patris | |
| sui heres solus est. hoc testamentum si vivente adhuc miser- | |
| rimo sene notum esse in domo potuit, scitis, quis illi debue- | |
| rit irasci. nam quod invisum fuisse filium patri iactat, cri- | |
| men novercae erat, si confiteremur; idque probari ex hoc | 20 |
| putat, quod secretum non filius accepit a patre, sed caecitas. | |
| quo loco dissimulare satis callide conatur invidiam suam: | |
| pater, qui filium caecum in semota penatium parte seposuit, | |
| eripuit novercae oculis voluptatem. namque ista cum inva- | |
| sisse vacuos penates videretur, cum patri filium caecum hoc | 25 |
| esse crederet quod orbitatem, excogitavit indulgentissimus | |
| senex, quemadmodum hic miser patri suo in eadem domo | |
| esset, novercae in alia: accepit secretum quod erat peti- | |
| turus. quo sit animo senis factum, potestis interrogare testa- | |
| mentum. neque ego gravissimum patrem suprema sua iu- | 30 |
| veni iactasse crediderim; ut heredem filium scriberet, non | |
| est res quae inputetur. istam magis oportet vel aliquo indi- | |
| cio vel suspicione muliebri arcana mariti deprehendisse et | |
| statim omnibus nuptiarum renuntiasse pignoribus. nam | |
| cum propter pecuniam ames, idem amoris et spei finis est. | 35 |
| Habuerat adulescens gladium in cubiculo suo semper, | 3.1 |
| sive antequam in hanc fortunam incideret, paratum, sive | |
| quia caecitatis miserae solacium est habere rem videntium. | |
| certe numquam illum pater timuerat, numquam noverca | |
| obiecerat; palam positum est, sub oculis omnium tota domo | 5 |
| notissimum ferrum. scitis, quanto neglegentius custodiat | |
| ferrum bona conscientia, quam etiam extra suspicionem sit | |
| res sine usu. innocentia facit, ut ferrum subtrahi possit | |
| etiam videnti. Sive igitur aliquis ex servulis corruptus est, | |
| praesertim [e] tam facili occasione, sive ipsi novercae non | 10 |
| defuit audacia ad ferendum, quod facere poterat etiam | |
| praesente privigno, utique (quod dubitari non potest, quod | |
| facit certum sceleris auctorem) mavult in caede alieno uti | |
| quam suo gladio quisquis illum relicturus est. | |
| Reliqua, iudices, si fieri possunt, facta aestimate: dicitur | 15 |
| caecus sine rectore, sine duce ex illa penatium parte secreta | |
| et paene ex alia domo per inane longum, per tot offensa | |
| limina, per excubantes servulos errasse cum ferro; cubi- | |
| culum deinde patris ingressum in neutram deflexisse par- | |
| tem, sed recto gradu, sicut ducere oculi solent, ad lectulum | 20 |
| accessisse leviter, non in torum incidisse, non ante perve- | |
| nisse, quam crederet. vos, iudices, criminum tumultum ex | 4.1 |
| rerum fide ducite. dormiens senex, quem caecus percussor | |
| quaereret, excitatus ante esset quam inveniretur. iungunt | |
| his multo incredibiliora, ut occiderit patrem, pepercerit no- | |
| vercae, parricidium autem uno ictu explicuerit, quod fere | 5 |
| vix etiam his contingere solet, qui oculos manu sequuntur. | |
| nulla ergo luminum virtus, sed homo ferrum missurus in | |
| casum, satis felix, si percussisset quamcumque corporis par- | |
| tem, in ipsam protinus animam incidit et, an morti satisfe- | |
| cisset, intellexit? officium, iudices, oculorum est renuntiare | 10 |
| manibus, quid actum sit. caeci percussoris una securitas | |
| fuerat saepius ferire. negat praeterea quicquam se ex his | |
| noverca sensisse, cum iuxta iaceret, nec explicat, unde illud | |
| acciderit maximae signum trepidationis, si et pater uno ictu | |
| peri[er]it neque ista vigilabat: numquam gladium reliquit | 15 |
| percussor securus. | |
| Reliqua, iudices, nimium suspecta, inprobe adsimulata: | 5.1 |
| spatiosissimus paries et longissimum domus latus habuit | |
| notas sanguinis, quas reliquisse videretur manus reverten- | |
| tis. o quam bene, quicquid volunt, imitantur oculi! stupeo, | |
| si qua est fides. omnia privignus illa nocte fecisse dicitur ad | 5 |
| votum novercae: gladium in vulnere reliquisse, quem suum | |
| negare non posset, deinde per totum parietem quid aliud | |
| inscripsisse quam se parricidam? sanguinem patris usque ad | |
| cubiculum suum perduxisse et viam sequentibus reliquisse. | |
| haec fecit aliquis negaturus? gratulor tibi, adulescens; si | 10 |
| non potuisti parricidium illud admittere, nisi ut relinqueres | |
| argumentum caecitatis, habuisti innocentiae necessitatem. | |
| Causam igitur miserrimi adulescentis sic apud vos agere | |
| proposui, ut primum ipsum defendam, quasi reus tantum | |
| sit, deinde cum esse securus de huius innocentia coepero, | 15 |
| tunc ingrediar novercae accusationem. spectabitis utrum- | |
| que suis moribus, suis causis; erit facilior via vestrae religio- | |
| nis: quamquam duos indicia complexa sint, vos tamen tam- | |
| quam de singulis cognoveritis. | |
| Et primum sic agam tamquam iuvenis habeat oculos, | 6.1 |
| tamquam impetus eius nulla corporis debilitate frangantur. | |
| interrogabo, quid ante perdite, quid flagitiose, quid impie | |
| fecerit, per quae se parricidam scelera promiserit. innocen- | |
| tia per gradus certos ab homine discedit, et, ne in maximis | 5 |
| trepidet audacia, diu vires in minoribus colligit. nemo inde | |
| coepit, quo incredibile est pervenisse. dicas necesse est, | |
| quae huic cum patre odia fuerint, quam violenta dissensio | |
| inter sacrorum infinita nominum pignora, crede, mulier, | |
| etiam tua causa: nam si facile est patrem filio occidere, | 10 |
| facilius est uxori maritum. | |
| Loquar nunc de infirmitate miserae caecitatis. temeritas | |
| omnis animorum calamitate corporum frangitur, et frige- | |
| scunt impetus mentium, quos non explicant ministeria | |
| membrorum; ad solum se alligat destituta maerorem. vultus | 15 |
| ille perpetua nocte coopertus ac timidus non concipit nefas, | |
| ad quod ducibus oculis pervenitur. cogitat semper errare et | |
| offendere, cogitat eundi redeundique difficultatem. magna | |
| innocentiae necessitas est neminem facilius posse depre- | |
| hendi. semper sibi custodiunt miseri, ne esse miserabiles | 20 |
| desinant, et quisquis amisit oculos, laborat, ne merito per- | |
| diderit. quid aliud caecitas discit quam rogare, blandiri? | |
| odium omne adiuvant oculi, et hunc in pectoribus humanis | |
| furorem lumina accendunt, nec levis animis accedit insania, | |
| quotiens quem execreris, aspicias. caecus miserior est, | 25 |
| quam ut invisus sit, timidior est, quam ut oderit. praeterea | |
| nocentibus liberis frequentissimas ad parricidium causas | |
| suggessit illud quod videbant. vitiis enim nostris in animum | |
| per oculos via est. aliis tradidit in parentum sanguinem lu- | |
| xuria ferrum: luxuria videntium crimen; aliis meretriculae | 30 |
| amor inmodica poscentis: amor, cui renuntiant oculi. cae- | |
| cus infelix patrem occidit? deinde cui manum porriget se- | |
| curior? cuius humeris levior incumbet? quis contumelias | |
| servorum castigabit severius? quis calamitatem tam obno- | |
| xiam maiore reverentia proteget? inter felices alius est ordo | 35 |
| votorum; caecus filius optat superstitem patrem. | |
| Volo nunc scire, quemadmodum dicat explicitum tam | 7.1 |
| difficile facinus. caecus parricidium cogitavit? cum quo? | |
| cuius se commisit oculis? iturus per domum totam quem | |
| ducem elegit? ille, qui erat in cubiculo suo solus, secum, | |
| opinor, secum deliberat, sufficit: sibi: cum homine expedi- | 5 |
| tissimo loquitur. cur enim socium conscientiae quaerat? | |
| omnia potest scire. primum, nox quando sit. deinde prospi- | |
| cere sollicite, an omnis familia dormiat, gradu suspenso po- | |
| nere certa vestigia et in omnem timoris sui partem sollici- | |
| tum circumagere vultum. o quam parum est in metu ipsos | 10 |
| etiam oculos habere! ita non iste sibi dixit: 'occidere qui- | |
| dem patrem volo, sed quem sequentur hae manus? nocte | |
| solus egrediar, sed quando perveniam?' putes nos iunctis | |
| habitare liminibus? domus inter patrem filiumque media; | |
| quantum erroris, quantum morae! spatium ingens et vix | 15 |
| metiendum. caecitas inconsulta, quid agis? nox ante defi- | |
| ciet. quid, si deinde uterque vigilaverint? quid, si noverca? | |
| 'age limen inveniam, cardinem sine strepitu movebo, dor- | |
| mientis cubiculum intrabo, quiescentem feriam patrem, se- | |
| mel satis erit, nec noverca vigilabit; securus egrediar, | 20 |
| sciente nullo revertar.' vota sunt ista, sed oculorum; caecus | |
| desperaret, etiamsi tam multa nox polliceretur. | |
| Hoc loco quaeram necesse est, quae ratio fuerit, ut iuve- | 8.1 |
| nis ad parricidium suo potissimum gladio uteretur. nimirum | |
| illud in mentem venit, quia erat relicturus. nam si alienum | |
| et ignotum in vulnere patris gladium reliquisset, potuerat | |
| de percussore dubitari. hic attulit suum, ut, etiamsi evasis- | 5 |
| set, tamen ferro suo teneretur. 'cur ergo', inquis, 'gladium | |
| in cubiculo tuo habebas?' quia habueram semper, quia usu- | |
| rus illo non eram. ferrum ego parricidio meo tot ante annos | |
| praeparavi et secundum illum, quem minabar patri, <gla- | |
| dium> tamdiu innocens fui? ego eram ferro ac mente para- | 10 |
| tus, et tot abiere noctes? ante gladium illum familiarem | |
| oculis tuis feci, ante omnibus servulis notum? pependit in | |
| cubiculo tamquam testis conscientiae meae, palam, in me- | |
| dio, neglegenter, sic ut subtrahi posset. non illum conscien- | |
| tia trepida velavit; tam notus in cubiculo fuit quam caecitas | 15 |
| domini. quisquis ferrum praeparat sceleri, sic illud habet, ut | |
| possit suum negare. | |
| Ponite nunc ante oculos actum parricidii; deprehendetis | 9.1 |
| difficultatem. dono illud: dum a suo limine egreditur, dum | |
| illos quos accepit a patre, servulos fallit, ecce cubiculum | |
| senis invenit aliquando, ecce paries ille defecit et percusso- | |
| ris manus subito destituit, cessere fores sine strepitu; quid | 5 |
| postea agit? utrum ipsum cubiculi parietem circumit, an se | |
| committit in medium et per spatia tenebrarum armatam | |
| manum iactat? ecce patris lectulum tenet et iam dormien- | |
| tium anhelitus imminens audit; unde sciet, quo dirigat fer- | |
| rum, quem potius feriat ex duobus? temptabit ergo vultus | 10 |
| et pectus obiectum, brevissimam periturae animae viam | |
| quaeret? et quantus erit sopor, qui ista non sentiat? dices: | |
| 'neque ego sensi.' ideo intellegis, quam malam causam ha- | |
| beas, cuius et una et incredibilis defensio est. ita feritur in | |
| sinu tuo maritus, et tu nihil sentis? ad latus tuum fata homi- | 15 |
| nis peraguntur; tu iaces, tamquam te privignus occiderit | |
| priorem. ita non ille percussus est, homo quem caecus occi- | |
| dit? te vero, si nihil aliud, calens ille denique cruor suscitas- | |
| set. sed quam manifesta est conscientia, quae te ad hanc | |
| conpellit necessitatem, ut, cum occisum a privigno tuo pa- | 20 |
| trem videri velis, cogaris dicere nihil sensisse! sufficit, vici- | |
| mus, innocentes sumus! cum in eodem lectulo fueris, cum | |
| amplexa sis forsitan illum, qui occisus est, tam incredibilem | |
| profiteris soporem? cur ergo tu incolumis es? quae tam | |
| iratis manibus sanguinem tuum fortuna subtraxit? certe | 25 |
| dormiebas, certe nihil senseras; ita privignus te reliquit, qui | |
| deprehendi non timebat? occidit ergo aliquis patrem et no- | 10.1 |
| vercae pepercit? maximum omnium nefas fortiter fecit, mi- | |
| nori sceleri statim par non fuit? omnia humana sacra confu- | |
| dit, violare non ausus est pectus odiosum? incredibile est, | |
| sine fide est non occidere novercam cui inputes quod pa- | 5 |
| trem occidat. quid ais, adulescens? tune circa illum sangui- | |
| nem defecisti? illa te blandius rogavit anima? perdidisti | |
| ergo illud, quod nihil senserat, quod nox, quod silentium, | |
| quod tempus supererat sceleris alterius? tu si facere parrici- | |
| dium posses, ideo patrem tantum occidisses, ut tibi et | 10 |
| novercam liceret occidere. | |
| Non video, cur videri velint relictam mulierem ideo tan- | |
| tum, ut videretur illud nefas illa fecisse. callide satis, sed | |
| hoc alio protinus argumento subvertetur: non est eiusdem | |
| consilii novercae parcere, ut substituat ream, et gladium | 15 |
| relinquere, quo ipse deprehendatur. | |
| Saepius uti necesse habeo argumento caecitatis, et hoc | |
| etiam loco, quo de illo vulnere disputandum est. <si> me- | |
| hercule percussor intrasset, qui videret, qui lumen prae se | |
| tulisset, non tamen tam feliciter librasset ictum, quem, | 20 |
| etiamsi nullae fallerent tenebrae, metus et conscientia in- | |
| certum magni sceleris tremore fecissent. raro contigit se- | |
| mel ferire carnifici, quamvis conponat ipse cervicem, et | |
| spectata manus homicidium novissime velut quoddam ge- | |
| nus artis exerceat. sic ergo libravit manum caecus, ut ipsam | 25 |
| protinus feriret animam? ego mehercules etiam illud admi- | |
| ror, quod, cum patrem vellet, non novercam percussit. | |
| praeter animum nil virium habet parricidae primus ictus; | |
| ille trepidat, ille cogitat, ille erubescit, ille est ab innocentia | |
| proximus, ille praestat hoc solum, ut sequens fortius feriat. | 30 |
| Interrogare nunc volo, quae iuveni causa fuerit, ut reli- | 11.1 |
| querit gladium. scilicet noluit novercam suam infamari, abs- | |
| tulit sibi omnem defensionem et se parricidam confessus | |
| est. ferrum in vulnere reliquit: si nondum occiderat, iterum | |
| feriret, si iam perfectum nefas intellegebat, auferret indi- | 5 |
| cium. sed quid ego rem manifestissimam colligo? si vultis, | |
| iudices, scire, a quo sit relictus gladius, cogitate, cui expe- | |
| dierit, ut inveniretur. | |
| 'Sed paries usque ad cubiculum privigni vestigio manus | |
| cruentatus est.' cogitate, iudices, ante omnia non esse incal- | 10 |
| lidum hominem neque consilii iacentis, qui caecus explicare | |
| conetur facinus etiam oculis difficile. ille ergo non aestimat, | |
| cum manum cruentam parieti adplicat, vestigium a se parri- | |
| cidii sui relinqui? cum dexteram, qua duce utebatur, veste | |
| tegere atque ita abire sine vestigio posset, totum parietem | 15 |
| cruentabat et ubique aliquid de patre misero relinquebat. | |
| quid futurum esset postero die, quantam exspectaret invi- | |
| diam luce, non cogitabat, sed disponebat indicium certum, | |
| indubitatum, sine errore quod noverca sequeretur usque ad | |
| cubiculum suum, usque ad limen ipsum. o admirabilem | 20 |
| casum! nec cruor ante defecit? utar hoc loco natura ipsius | |
| rei: palmatus sanguine paries inventus sic est: totam | |
| manum explicuit, omnes digitos diligenter expressit. totum | |
| ergo sanguinem consumet intra prima vestigia. pone enim | |
| manum cruentatam atque adeo, ut istis etiam blandiar, ma- | 25 |
| dentem, pone mensuram itineris, spatium parietis (diu enim | |
| in secretam domus partem revertendum est): debet pro- | |
| xima pars a cubiculo patris habere plurimum sanguinis, se- | |
| quens minimum, ultima nihil. nam cruor, quotiens admotus | 12.1 |
| est, transit, aut in manu tarde reptantis arescit. hoc quid | |
| esse dicamus, quod circa cubiculum utrumque sanguinis | |
| istius vestigium quasi incipit, hinc est paries palmatus et | |
| illinc? quomodo pertulit manus quod relinquebat? noverca | 5 |
| istud, noverca securis conposuit oculis, illa miserum dextra | |
| sanguinem tulit et manum subinde renovavit. palmatus est | |
| paries, habet distantiam, vacat aliquid loci, integrum ubi- | |
| que vestigium est; caecus manus traxisset. quaero nunc, | |
| unde tantum sanguinis in manu; tunc enim ex omni vulnere | 10 |
| cruor profluit et effunditur, cum ferri recentem viam sequi- | |
| tur. at quotiens eodem, quo factum est, cluditur telo, latet | |
| tota mortis invidia. praeterea cum manus ex parte, qua pal- | |
| mare vestigium potest, plicetur in capulo et se, dum telum | |
| occupat, claudat, necesse est exteriore ut parte respersa sit. | 15 |
| tuus autem qui palmatus est paries? vestigium eius partis | |
| ostendit, ad quam cruor pervenire non potuit! vestrum est | |
| nunc omnia ista conparare, perpendere. cur prudentior sit | |
| iudex in deprehendendo scelere quam reus in admittendo, | |
| hoc esse in causa puto, quod alter tantum pro se cogitat, | 20 |
| alter pro parte utraque. | |
| Tuitus sum adulescentis miserrimi causam. nunc inspi- | 13.1 |
| cere volo, quanto certioribus argumentis noverca teneatur. | |
| transeo illum vulgarem et omnibus notum de conparatione | |
| personarum locum. alius diceret maritum et uxorem, nisi | |
| liberis initiarentur, non fortissimis corporum vinculis inhae- | 5 |
| rere. ego illud potius dicam: decepta est, mulier, exspec- | |
| tatio tua. veneras quasi in vacuam domum et sine herede, | |
| exspectaveras, ut infelix iste iuvenis ab ipsis protinus nup- | |
| tiarum tuarum expelleretur auspiciis, extorrem et inopem | |
| summoveret pater blando corruptus amplexu et ominosum | 10 |
| calamitate corporis occurrere delicatis uxoris oculis vetaret. | |
| invenisti pium et devotum unico senem, et de omnibus con- | |
| iugis tui desperasti obiter affectibus. miserrimus est mari- | |
| tus, quisquis inducit filio novercam, quod uxori non videtur | |
| posse utrumque amare. | 15 |
| Quaero igitur ante omnia: ubi occisus est maritus? in | |
| cubiculo suo. hoc paulo ante privigno defendendum non | |
| fuit. occisus est in cubiculo senex: ita ille percussor non | |
| timuit uxorem? †audio secretum nuptiarum et matrimonia- | |
| lis lectuli solitudinem occisurum intrare; quem quaeram ubi | 20 |
| relinquitur maritus ab uxore innocens† noctem autem ad | |
| scelus quis elegit? nox tuum tempus est. quid, si accedit huc | |
| etiam sceleris occasio? non venire debes a secreta domus | |
| parte, nec tota tibi penatium sacra peragenda sunt; tu non | |
| cogitas, quemadmodum suspensa manu sonantem blande | 25 |
| cardinem flectas. iaces secundum occasionem, et expeditum | |
| tibi in proximo facinus est. non times, ne quis deprehendat. | |
| ipsi quoque servuli longius quiescunt, et praestatur grande | |
| secretum genio loci, tibique ferire, cum velis, scire, an dor- | |
| miat, licet, nox et ferrum et securus maritus, quid isto deli- | 30 |
| catius scelere? occisum esse miserum senem, cum tu volue- | |
| ris, scimus. | |
| 'Quomodo tamen,' inquit, 'gladius pervenit in meam po- | 14.1 |
| testatem, qui privigni fuit?' haeremus; hic difficilis expu- | |
| gnandus est locus. quis credet mihi, si dixero: 'gladium per- | |
| didit caecus, illae perpetua nocte clausae genae non custo- | |
| dierunt? fingere nimirum ad tempus videbor et rem ni- | 5 |
| mium manifestam inpudenter colorare. scilicet semper isti | |
| adposita capulo manus, hae diebus ac noctibus curae. nolo | |
| tamquam callido glorieris ingenio: non decepisti trucem | |
| horridumque latronem; nostri tibi occasionem praebuere | |
| mores. nam quod uno ictu occisus est senex, ad quem suspi- | 10 |
| cio magis respicit? tu praeparare corpus illuc ad ictus potes, | |
| dum videris amplecti, tu blanda manu praetemptare pectus, | |
| ubi adsiduo visceris pulsu non quiescat anima, ubi statim | |
| mors sit. <t>ibi [de spiritu sanguinis] hoc cum explorare | |
| ante et cognoscere licet, potes et uno ictu, mulier, occidere. | 15 |
| Venio nunc ad vestigia parietis cruentati, quibus te satis | 15.1 |
| abundeque pressimus, dum adulescentem defendimus. haec | |
| sunt tamen, quae contra te reservata sunt: cum maritus tuus | |
| in cubiculo occideretur, sciebas nullum tibi relictum patro- | |
| cinium, nisi aliquid caecitatis simile fecisses, ideoque san- | 5 |
| guinem in illam partem induxisti, in quam quaeri volebas, | |
| ut postero die omnis invidia sanguinis notas et vestigia | |
| praeparata sequeretur. infama<n>s caecum consilium ex | |
| calamitate sumpsisti; sciebas illum non aliter, si dux defe- | |
| cisset, ingredi posse quam vestigia parietis perpetuitate diri- | 10 |
| geret. simulasti itaque caecitatem, et, ne quid sceleri impio | |
| deesset, mariti tui cruore lusisti. omnia tibi conposita atque | |
| simulata sunt per otium et securitatem, tamquam scelus | |
| transferretur ingenio: nunc enim tu innocens, quia privigni | |
| gladius in vulnere, quia paries cruentatus; hoc sufficere | 15 |
| utrumque iudicio putabas. quam facili momento causae fata | |
| vertuntur, quod fecisse etiam is scelus frequenter inventus | |
| est, qui obiciebat! | |
| 'Sed causas,' inquit, 'parricidii iste habuit, quem iratus | |
| pater in secretam domus partem relegaverat.' †mulierum† | 20 |
| illa forsitan ignominia felicioris videretur esse privigni; | |
| caecitatis beneficium est, cum illi secretum datur. o praecla- | |
| ram senis optimi singularemque pietatem! quam blando ille | |
| seposuit miserum suum, quam diligenter uxoris gaudentis | |
| exclusit oculos, quam multo caecum pudore donavit! 'si | 25 |
| felicior' inquit 'essem' pater, 'ego tibi potius cederem domo | |
| tota. nunc miser illam occupa partem, in qua nemo te vi- | |
| deat, in quam solus ego veniam. sint circa te servuli fideles. | |
| non gemitus tuos audiat quisquam, non flebili maerore pas- | |
| catur. nihil est, quod te sollicitet conversatio[ne] nostri.' | 30 |
| secretum, quod caecitati praestatur, ideo praestatur, ut mi- | |
| nus oculi desiderentur. | |
| Aliquis odit filium caecum et hac tantum ultione conten- | 16.1 |
| tus est, ut illi adsignet quietam et sepositam et meliorem | |
| domus partem? ista ergo sic intellegenda, quasi abdicares, | |
| quasi expelleres? iratus igitur senex tenet iuvenem suum | |
| velut interiore conplexu et a limine obstat? rogo, quod duos | 5 |
| separat media domo, te integram, sanam, illum infelicem, | |
| caecum, contumeliae opportunum, iniuriae facilem, utrum | |
| filio irascatur an uxori. 'nolo,' inquit, 'iuvenis, utaris | |
| amoena domus parte, ne sic quae nitidioribus tectis elabo- | |
| rata sunt, pertineant ad oculos tuos.' quis tam stulte irasci- | 10 |
| tur caeco, ut putet illius interesse, ubi habitare iubeatur? te | |
| potius ille summovit, tuis invidiam fecit odiis, tibi dixit: | |
| 'sufficiat, satis est, habeas maiorem domus partem. absen- | |
| tem puta miserum, in paternis sedibus aliquem angulum | |
| relinque.' pater, qui filio sub noverca adsignat secretam | 15 |
| domus partem, confitetur uxori se abdicare non posse. | |
| Transit ad aliud genus defensionis: sibi causam caedis | |
| non fuisse, cum hic heres inventus sit omnium bonorum. | |
| quis enim alius esse debe<b>at, ut huic properandum fuerit | |
| ad hereditatem? filius scriptus non timet paenitentiam te- | 20 |
| stamenti. omnium bonorum heres relictus est: non ergo | |
| irascebatur pater, cum daret secretam domus partem. non | |
| possunt tibi diversa prodesse; eadem obiceres reo, si exhe- | |
| redatus esset. elige utrum voles: si scivit se esse heredem, | |
| amare patrem debuit; si ignoravit, non habuit, quod spera- | 25 |
| ret ex patris morte. | |
| Reliquum est, ut intueamur, ille, qui periit, ab utro magis | |
| vestrum desideretur. te, opinor, hic gravius afficit dolor, | 17.1 |
| inpatientius hic luctus exanimat, te, quae absoluta protinus | |
| nubes, et tempori accommodata lugubria flammeo rever- | |
| tente mutabis. at hic vero iuvenis, qui, si fortunae suae mala | |
| cum praeteritis comparet, caecus coepit esse nunc primum, | 5 |
| quid non miser in hoc sene perdidit! vivebat illi magna | |
| pietas, aderant, quodcumque iusserat, de facie patris oculi; | |
| non inludere infelicibus tenebris contumaces servuli pote- | |
| rant, nec, quod extremum contumeliarum genus est, ut do- | |
| minum ageret, rogabant, nunc quanta, di boni, ludibria sunt | 10 |
| ineunda! iunxere se pariter caecitas et solitudo. quid tibi | |
| nunc, miserrime adulescens, hereditas prodest, quam tan- | |
| tum audis? quid enim circa te pecunia potest? quae fruendi | |
| voluptates, quid aliud quam spoliorum facilis occasio? | |
| quam bene ista omnia paterni oculi custodiebant! quam | 15 |
| facile decipi, quam facile denudari, quam sine labore falli | |
| potes, quam cito inops fieri! morte patris exheredatus es. | |
| quid nunc tibi nisi perpetuus inminet maeror et execratio | |
| vitae? miser post omnia et lacrimas perdidit, nec dolentem | |
| adiuvant oculi. incipit apud te gladius habere, quod agat. | 20 |
| quaerit, ecce quaerit miser ferrum: 'nunc,' inquit, 'huc red- | |
| dite illud, innocens, donec habuit meas manus tantum. si | |
| mori necesse est, illi potissimum incumbam. hoc illa iam | |
| olim gravis et infelix anima quaerebat. ubi nunc meae vires, | |
| ubi impetus, ubi dextra tam fortis? uno ictu, puto, ne me | 25 |
| quidem ipsum mihi continget occidere.' |