| Caecus in limine | |
| Ex incendio domus adulescens patrem extulit. dum matrem | 2.pr.1 |
| repetiit, et ipsam et oculos amisit. induxit illi pater nover- | |
| cam. quae accessit quodam tempore ad maritum, dixit pa- | |
| rari illi venenum, quod iuvenis in sinu haberet, et sibi pro- | |
| missam dimidiam partem bonorum, si illud marito porrexis- | 5 |
| set. intravit ad caecum pater interrogavitque, an haec vera | |
| essent; ille negavit. exquisivit et invenit in sinu venenum, | |
| interrogavit, cui parasset; ille tacuit. recessit pater et mu- | |
| tato testamento novercam fecit heredem. eadem nocte stre- | |
| pitus in domo fuit: intravit familia in cubiculum domini, | 10 |
| invenit ipsum occisum et novercam iuxta cadaver dormienti | |
| similem, caecum in limine cubiculi sui stantem, gladium | |
| eius sub pulvino cruentatum. accusant se invicem caecus et | |
| noverca. | |
| Sentio, iudices, pudori iuvenis, pro quo minimum est | 1.1 |
| quod parricida non est, gravissimum videri, quod absolven- | |
| dus est contra novercam, et plurimum caeco de reverentia | |
| deperire virtutum, cum in patrocinium summae pietatis af- | |
| fertur quicquid defenderet alium innocentem. hoc primum | 5 |
| itaque publicis allegamus affectibus, quod pro se reus indi- | |
| gnatur uti corporis probatione: solus omnium non remittit | |
| sibi, ut incredibilior sit in parricidio caecus, quam fuit cum | |
| videret. homo omnium, quos umquam miseros fecere virtu- | |
| tes, innocentissimus parricidium negavit ante quam pater | 10 |
| occideretur, et, ne quid hodiernae sollicitudini praestari pu- | |
| tetis, fecit, quod est summum in rebus humanis nefas, ne vel | |
| in alio crederetur. ignoscite per fidem, quod indignatur se | |
| iuvenis in honorem tantum calamitatis absolvi; filium, qui | |
| patrem ex incendio sua caecitate servavit, facinus est hoc | 15 |
| tantum innocentem videri, quod illum non potuerit occi- | |
| dere. | |
| Nam quod ad mulierem, iudices, pertinet, quae defendi | |
| non potest, <ni>si patrem caecus occidit, tam inpudentem | |
| delationis necessitatem malo, quam si tantum negaret. vi- | 20 |
| derit qui fiduciam veritatis putat, quod caeco facinus obiec- | |
| tum est; deprehensa mulieris audacia est, quod non potest | |
| nisi incredibilium conparatione defendi; et quisquis caecum | |
| invicem accusat, solus est reus. aliae, iudices, esse de- | |
| buerunt adversus hanc debilitatem probationes: caecus in | 25 |
| parricidio non debet suspectus fieri, sed deprehendi. | |
| Quaeso itaque, iudices, ut haec prima pro causa iuvenis | 2.1 |
| putetis, quae contra illum nimia sunt. nihil magis debet esse | |
| pro caeco, quam quod adversus illum fuerunt multa fin- | |
| genda; et constat de pietate, de innocentia hominis, qui | |
| expugnandus fuit parricidii similitudine. congesta sunt ad- | 5 |
| versus miseram debilitatem ferrum, cruor, venenum et | |
| quicquid non potest esse negligentiae nisi nescientis. nemo, | |
| iudices, nemo diligentior debet esse ad facinus, quam qui | |
| parricidium potuit facere caecus. | |
| Iuvenis iste, de quo summa in rebus humanis monstra | 10 |
| finguntur, eius fuit erga parentes semper affectus, quem | |
| nefas est optare de liberis. cum domus ignium saepta vio- | |
| lentia rapuisset miseris senibus omne praesidium, illa festi- | |
| natione, qua fugimus, erumpimus, in medium cucurrit in- | |
| cendium. in quanto tunc periculo fuit, rerum natura[e], | 15 |
| pietas! dum diu multumque attonitus haeret, dum ad | |
| utrumque respicit, ad utrumque discurrit, paene infelicissi- | |
| mos parentes perdidit pietatis aequalitas. ut deinde miserri- | |
| mos senes cluserat iam propior ignis (audiat licet invita | |
| pietas), patrem iuvenis elegit, et de pariter ardentibus vices | 20 |
| disposuit affectus. vixdum posito sene, cum illum quoque | |
| miraremur explicitum, iterum flammas aperuit, et undique | |
| coeuntis incendii redditus globis arserat iuvenis, si tardius | |
| perdidisset oculos. facinus est, iudices, non hoc quoque ma- | 3.1 |
| ximis contigisse conatibus, ut servaretur et mater. minus | |
| tamen in utroque fecerat, nisi perdidisset oculos. viderint, | |
| qui filium in eo magis parente mirantur, in cuius salutem | |
| faciem vultusque consumpsit; patri praestitit caecitatem, | 5 |
| qui amisit oculos, dum repetit quam reliquerat matrem. | |
| Non expectetis certum habeo, iudices, ut excusem, quod | |
| pater induxit caeco novercam; factum est eo tempore, quo | |
| constabat patrem filio senem solvendo non esse. contende- | |
| rim quin immo iuvenis fuisse consilium, ut pater, cui matri- | 10 |
| monium filiumque abstulerat incendium, residua senectutis | |
| alia consolaretur uxore, et ut domus, quae caecum tantum | |
| habebat et senem, acciperet ex coniugio ministeria custo- | |
| dita. facinus est, iudices, quod bonos privignos novercae | |
| facilius decipiunt nec levius oderunt. quam multis insidiis, | 15 |
| quam multis artibus patet caecitas innocentis! mulier, cui | |
| spem invadendae hereditatis praestabat debilitas privigni, | |
| senectus mariti, intellexit hoc solum deesse sceleris occa- | |
| sioni, ut prius infamaretur parricidii caecus. viso igitur hoc, | |
| quod sibi iuvenis non videbatur esse privignus, venenum, | 20 |
| quod in miseri sinu abdiderat, deprehensura nuntiavit | |
| patri, tamquam parricidium pararetur. et quia mendacium | |
| poterat facile nudari, si quem conscium nominasset, totam | |
| delationem sic ordinavit, ut sibi crederetur promissam di- | |
| midiam partem bonorum, si venenum seni voluisset ipsa | 25 |
| porrigere. videtis, iudices, qua praeparatione noverca ad | 4.1 |
| testamentum patris accesserit: mulierem, quam credit mari- | |
| tus noluisse partem bonorum accipere pro scelere, necesse | |
| est sic remuneret, ut faciat heredem. o quanto aliter proba- | |
| tur parricidium, quod iam potest deprehendi! mulier, quae | 5 |
| se dicebat in conscientiam sceleris admissam, non hoc pri- | |
| mum exegit a patre, ut quaereret, quis parasset caeco | |
| venenum, quis dedisset; inde maximum sciebat posse fieri | |
| quaestionis errorem: instituit, ut innocentissimus iuvenis | |
| interrogaretur repente, subito, infamatura velut deprehensi | 10 |
| trepidationem, seu tacuisset caecus, seu negasset. adductus | |
| ad filium senex dixit iuveni quicquid audierat. numquam, | |
| iudices, tam simplicis innocentiae fuit facinus negare: non | |
| esset ausus iuvenis coram ea muliere mentiri, quae prodidit | |
| et sciit, ubi esset venenum. ut vero sensit infelix instantem | 15 |
| novercam postulantemque, ut sinus iuvenis exquireretur, | |
| tunc vero attonitus, haerens, et tota malorum suorum cogi- | |
| tatione confusus intellexit hoc argumentum eius esse, quae | |
| parasset, ut posset deprehendi; igitur propere, festinanter | |
| omnia membra pertractans et mersis in sinum manibus, | 20 |
| dum cuncta suspicionibus, dum tactu iuvenis explorat, | |
| venenum primus invenit. laudo, iudices, innocentiam silen- | 5.1 |
| tii, laudo fiduciam, quod interrogatus, cui parasset, non pu- | |
| tavit sibi defendendum venenum. rem quin immo fecit eius, | |
| qui sciret patrem non crediturum, et, quae maxima est in- | |
| nocentiae contumacia, persuasionem senis nulla voluit ex- | 5 |
| cusatione corrumpere. non fuit illud trepidatio, non tacita | |
| confessio; quisquis habet venenum, habet et quod respon- | |
| deat deprehensus. | |
| Fecit post haec senex rem hominis, quem non movisset | |
| quicquid invenerat. non torsit ministeria caeci, et de sce- | 10 |
| lere, in quo solus nocens esse parricida non poterat, non | |
| explicuit ordinem quaestionis, sed quod plus est quam ab- | |
| solvere, remisit iuveni defensionem. utrum deinde intellec- | |
| tis deterrimae mulieris insidiis filium paulisper voluerit ex- | |
| heredatione protegere et diligentius de patrimonio suo deli- | 15 |
| beraturus interim captaverit, ut videretur mulieris cupidi- | |
| tati iam non obstare privignus, an facillimum fu<er>it, ut | |
| exheredationem quoque impetraret noverca caeci ab ho- | |
| mine, cui tam multa persuaserat, cogitationibus vestris re- | |
| linquo; hoc tantum dixisse contentus sum: testamentum | 20 |
| continuo mutavit, et, ne quis miretur hanc festinationem, | |
| statim subsecutum est, ut periret. an interfuerit, iudices, | |
| iuvenis huius, ut viveret pater, qui iam alio moriebatur he- | |
| rede, vos aestimabitis; non interfuit, ut occideretur. | |
| Facinus, iudices, quod illa nocte in cubiculo novercae, | 6.1 |
| quod in lectulo factum est, domus tota sensit, nemo non sibi | |
| visus est iuxta fuisse; excitari sola noverca non potuit illo | |
| loco, unde venerat fragor. concurrit familia, quo sollicitos | |
| atque trepidantis ducebat strepitus, quem sequebantur: in- | 5 |
| venerunt senem occisum, novercam iuxta cadaver sic iacen- | |
| tem, ne statim possent interrogare, quis occidisset. nuntia- | |
| tum est deinde facinus et caeco; inventus est, quod inno- | |
| centiae sufficit, non a scelere rediens, stans in limine cubi- | |
| culi sui animo quo discurrebant videntes. ut deinde ferrum | 10 |
| iuvenis inquireretur, exegit eadem utique, quae postula- | |
| verat de veneno. quod in lectulo gladius cruentatus inven- | |
| tus est, non deprecor, iudices, quin contra caecitatem non | |
| minus argumentum putetis quam quod inveniri potuit | |
| venenum. in parricidii suspicione gladius cruentatus novis- | 15 |
| sima probatio debet esse, non sola. | |
| Ignoscite magnorum periculorum metus, ignoscite hu- | |
| mana discrimina; defensionem iuvenis lacrimis primum ge- | |
| mituque prosequimur. perdidit infelix patrem, perdidit [et] | |
| caecitas illum senem, cuius oscula, cuius amplexum impo- | 20 |
| nebat vulneribus oculorum, cui praestabat caecus, ut vi- | |
| veret. misera ignorantia, misera debilitas, quod te noverca | |
| non sic potius decipere maluit, ut biberes venenum! | |
| Facinus est, iudices, comparationem fieri, utri credibilius | 7.1 |
| sit parricidium. idem vos putatis efficere noctium merita et | |
| affectus osculis blanditiisque quaesitos quod natalium pi- | |
| gnorumque reverentias? nullas ego facilius perire credide- | |
| rim quam corporum caritates, et, licet matrimoniis paulatim | 5 |
| reverentia gravitatis accedat, possunt tamen distrahi facili- | |
| tate quae coeunt. uxor est, quam iungit, quam diducit utili- | |
| tas, cuius haec sola reverentia est, quod videtur inventa | |
| causa liberorum. aspicimus matrimoniorum singula mo- | |
| menta rixantia; mutant cotidie domos et per amplexus lec- | 10 |
| tulosque discurrunt. placet etiam post liberos alius maritus, | |
| et, unde deprehendas omnium scelerum facilitatem, †pos- | |
| sunt non amare viventes†. quid, si huic uxoriae vilitati no- | |
| vercale nomen adiungas? mulieri, quae post liberos induci- | |
| tur, matrimonii non contingit tota reverentia. | 15 |
| Quanto alios praestat affectus diligere vitae, lucis aucto- | 8.1 |
| rem! liberi ac parentis non alius mihi videtur affectus quam | |
| quo rerum natura, quo mundus ipse constrictus est. quis- | |
| quamne mortalium confodiet illud sacrum venerandumque | |
| corpus, quod potest ex ignibus rapi, pro quo bene con- | 5 |
| sumuntur oculi? non invenio, iudices, quemadmodum possit | |
| esse citra liberos salva reverentia: non est difficile, ut mari- | |
| tum uxor occidat, si non est difficilius, ut filius patrem. | |
| Non est, iudices, quod putetis inter mulierem et virum de | |
| scelere quaeri, neque est, quod se noverca sexus occasione | 10 |
| tueatur; maior est caecitatis infirmitas. sunt et feminis ad | |
| scelera vires, cum habent causas virorum. quin immo, si | |
| interroges, facilius haec pectora metus, odium, ira corrum- | |
| punt, et, quoniam non habent roboris tantum, unde vitia | |
| mentium vincant, plerumque facinus infirmitate fecerunt. | 15 |
| sane tamen illis sceleribus sufficere non possint, quae dis- | |
| cursum, quae exigunt laborem; quod vero tam muliebre | |
| possis invenire facinus quam occidere hominem iuxta te | |
| iacentem, aggredi senem, qui se tuis crediderit amplexibus, | |
| cuius somnos ipsa disponas, ipsa custodias? omnis alius per- | 20 |
| cussor deprehendi potest, antequam feriat; uxor non senti- | |
| tur, nisi dum occidit. non est, iudices, incredibile, ut occide- | |
| rit mulier hominem, quem dicitur potuisse caecus occidere. | |
| Facinus est, iudices, si caecos habere non credimus nisi | 9.1 |
| necessitatis innocentiam. prima est infirmitas caecitatis, ut | |
| nolit. fallitur, quisquis hanc calamitatem non animorum pu- | |
| tat esse, sed corporum; totius hominis debilitas est oculos | |
| perdidisse, et, si diligenter actus intuearis humanos, mini- | 5 |
| steria luminum sumus. caecus non irascitur, non odit, non | |
| concupiscit, et, cum corpora nostra vigorem de luminibus | |
| accipiant, pereunt cum suis vitia causis, en ad quod erum- | |
| pant manus, quae proxima quaeque tamdiu quaerunt, ma- | |
| nus quae sua quoque ministeria non explicant! audebit | 10 |
| quicquam corpus illud, quod ad singulos sibi videtur deci- | |
| dere motus, cui quicquid ante se est, donec exploretur, ab- | |
| ruptum est? facinus admittet, in quo nihil ipse facturus est, | |
| facinus, quod totum credat alio? quid, si caecitas sit, quam | |
| fecerint ignes? nemo in incendio solos ex homine perdit | 15 |
| oculos; tunc facies sentit incendium, cum ambusti defecere | |
| gressus, cum opponi non possunt pro oculis manus, et ad | |
| lumina nostra flammas omnium membrorum vulneribus | |
| admittimus. caecum vel hoc faciet innocentem, quod, licet | |
| viribus, licet sufficiat audacia, non habet persuasionem ho- | 20 |
| minis, qui possit imponere. | |
| Nefas est, iudices, hunc iuvenem reliquarum debilitatium | 10.1 |
| ratione defendi; quam incredibile est, ut occiderit patrem, | |
| qui pati non potuit ut perderet! rogo, quid opus gladio, quid | |
| veneno parricidae? quantulum fuit potius servare matrem! | |
| 'rapiatur ex parentibus illa infirmior, illa peritura.' parrici- | 5 |
| dium sic facere potuisti, ut optimus filius videreris. | |
| Quantum deinde putatis impatientissimis affectibus ac- | |
| cessisse? post caecitatem carior est pater, cum in locum | |
| successit oculorum, et tunc est infinita pietas, cum in illa | |
| debeas amare quod feceris. quid dicitis, iudices? transferet | 10 |
| in facinus hunc caecitatis suae iuvenis favorem, ad quem | |
| cotidie laudatura civitas coit, cui assident omnes liberi, om- | |
| nes parentes? faciet se pariter pietatis et sceleris exem- | |
| plum? facilius est, ut occidas patrem, a quo sis ipse servatus. | |
| Nullius umquam, iudices, parricidii magis debuistis excu- | 15 |
| tere causas. 'cupiditas,' inquit, 'iuvenem egit in facinus.' hoc | |
| si credibile, si verum est, debet videri, mulier heres mari- | |
| tum, an patrem caecus exheredatus occiderit. habeant sane, | |
| iudices, hanc nefariae cupiditatis festinationem, quos vi- | |
| tiorum ardor, quos cotidie luxuria praecipitat. quo caeco | 20 |
| hereditatem vel innocenti? oculi sunt, oculi, per quos pau- | |
| pertatem ferre non possumus, oculi tota nostra luxuria. hi | |
| nos in omnia cotidie vitia praecipitant: mirantur, adamant, | |
| concupiscunt. facilius impleas animi satietatem. quo, per | |
| fidem, divitias iuveni, apud quem omnium rerum diversitas | 25 |
| perit? circumdes licet hanc debilitatem fulgore, divitiis, | |
| caeco tamen tunc magis cuncta desunt, cum contigerunt, | |
| nec invenias debilitatem, cui magis cum paupertate conve- | |
| niat. homo in honorem parentum excaecatus patrimonio | |
| sub patre melius utetur. | 30 |
| Et quod, per fidem, parricidii genus iuvenis elegit? | 11.1 |
| 'venenum,' inquit, 'paravit.' cur, per fidem, si sufficit ferro, | |
| facinus adgreditur, cui adhibere conscium, cui praestare de- | |
| beat ministrum, cum maius habere possit in gladio parricida | |
| secretum? an postea iuveni succurrit, quid possent facere | 5 |
| manus, et se circa venenum deprehensa debilitas collegit in | |
| vires? nemo, iudices, nemo nescit, quemadmodum possit | |
| occidere. | |
| Intellexit, iudices, noverca, quam incredibile esset, ut vi- | |
| deretur caecus parasse venenum; igitur adiecit temptatam | 10 |
| se, ut illud ipsa porrigeret. date, per fidem, iudices, †inve- | |
| nite† verba. secreto privignus et noverca de parricidio lo- | |
| quuntur; ita se non putet uterque temptari? quid dicitis, | |
| iudices? nullumne tota domo, quod corrumperet, aliud par- | |
| ricida pectus invenit? difficilius hoc credas novercae, si te a | 15 |
| nullo alio putes impetraturum. non ergo iuvenis credit hanc | |
| omnia loqui cum patre, omnium blanditiarum primum esse | |
| sermonem? novercam timeas <nec> negantem. non habet | |
| fidem ei credere parricidium, quem scias proditurum, nisi | |
| impetraveris. per fidem, iudices, diligenter attendite crimi- | 12.1 |
| nis diversitatem: temptatam se in parricidii conscientia<m> | |
| mulier affirmat. quis vero dubitet numquam hoc privignum | |
| fuisse facturum, si habere conscium potuisset alium? 'atqui | |
| venenum iam paravit, emit.' et cum haec ipse facere non | 5 |
| potuerit caecus, quis est iste, cui parricidii tantum instru- | |
| menta creduntur? cur non idem porrigit seni? vel, si non | |
| potest decipi maritus nisi manibus uxoris, cur ante parrici- | |
| dium struitur quam sciat, an noverca promittat? nam quod | |
| vult videri promissam sibi partem bonorum, non est argu- | 10 |
| mentum, nisi et ipsum probatur. mulier, quae sollicitatur ad | |
| facinus, quemadmodum sibi consulit, ne illam parricida de- | |
| cipiat? et probationes prospicere debuit seu factura quod | |
| rogabatur, seu proditura. adde, quod neque odit novercam | |
| caecus, cui parricidium credit, neque hereditate corrumpi- | 15 |
| tur, cuius contentus est parte dimidia. nemo, iudices, parri- | |
| cidium faciet, quo alius utatur. | |
| Exigo igitur, ut istud parricidium caeci tu socia, tu con- | |
| scia manifestius probes. quid opus est, ut iam venenum iuve- | |
| nis habeat? potius sermonibus vestris interpone testes, fac | 20 |
| coram servis loquatur, fac intersint amici, fac audiat pater; | |
| facillimum est caeci decipere secretum: utere, mulier, ho- | |
| mine, qui se commisit oculis tuis, utere membris, quae re- | |
| gis, manibus, quas moves. volo venenum ipse proferat, ipse | |
| porrigat, volo te rursus in facinus hortetur, volo plura pro- | 25 |
| mittat: parricidium caeci deprehendi potest, dum tibi fate- | |
| tur. 'sed,' inquit, 'inventus est tenens venenum.' exiguum | 13.1 |
| argumentum, noverca, de magna facilitate fecisti: non accu- | |
| sas caecum sed ostendis. homo expositus ad omnem occa- | |
| sionem, ad omne ludibrium, quem tactus, quem proxima | |
| quaeque decipiunt, quid refert, quid in sinu habeat, ille, | 5 |
| quem deprehendere possis qualem relinquas, a quo modo | |
| noverca digressa est, cuius ordinavit vestes, tetigit sinus, | |
| membra composuit? venenum potest habere sic, ut nesciat, | |
| potest sic, ut aliud putet. si mehercule volueris, tenebit et | |
| palam, si iusseris, accipiet coram servulis, coram amicis; et, | 10 |
| si venenum non dices, hauriet, bibet. nullo magis, iudices, | |
| argumento potest innocentia caecitatis intellegi, quam quod | |
| videtur deprehensus iuvenis: si parricida est et exquiritur, | |
| hanc saltem sibi praestabit dissimulationem, ne teneat | |
| venenum. | 15 |
| Neminem, iudices, credo mirari, quod iuvenis interroga- | |
| tus, cui parasset, verba non habuit. non fuit illud patris | |
| indignatio, non fuit dolor; venenum iuvenis expavit. aufe- | |
| runt nobis vocem quae fieri posse non credimus, et si- | |
| lentium est admiratio subita miserorum. nescit tacere depre- | 20 |
| hensorum scelerum trepidatio, et statim respondet illa cum | |
| suo sibi scelere parata defensio: tacere facilius est deceptis | |
| quam deprehensis. quid, per fidem, facere vultis iuvenem, | |
| quem de parricidio consulit pater ille servatus? miror her- | |
| cule non dixisse: 'volui, sum veneficus, sum parricida.' et | 25 |
| invidiam putarem, si confessus esset. bene quod nescit iuve- | |
| nis, quemadmodum parricidium neget neque habet illa de- | |
| prehensorum multa verba. venenum, quod tenet caecus, | |
| ipsius est, si illud excuset. | |
| 'Sed,' inquit, 'exheredatus a patre est.' poteram, iudices, | 14.1 |
| secretum hoc senis profundumque vocare consilium; contra | |
| iuvenem tamen esse non debet, etiam ut de parricidio cre- | |
| diderit novercae. notum hoc, iudices, ac vulgare facinus est, | |
| quod plerumque contra liberos amantur uxores, et sequen- | 5 |
| tium matrimoniorum non aliunde quam de damno pietatis | |
| affectus est. genus infirmissimae servitutis est senex mari- | |
| tus, et uxoriae caritatis ardorem flagrantius frigidis concipi- | |
| mus adfectibus. quid, quod necesse est inpatientius amet | |
| maritus uxorem, qui sibi videtur filium iam perdidisse? fa- | 10 |
| cillimum est de caeco parricidium credere, cum hucusque | |
| erraveris, ut inquireres. volo scire, iudices, quid fecerit | |
| homo senex, qui parricidam filium sciat. non culleum parat, | |
| non illud porrigit venenum, non saltem abdicatione dimit- | |
| tit; testamentum tantummodo mutat, et parricida sola pau- | 15 |
| pertate punitur. rogo, quis praecipitat, urget? adeone non | |
| potest fieri idem postero die? gravius hoc faciet pater, si | |
| non praestiterit uxori. quid, quod hoc ipsum tam placide, | |
| tam quiete facit, quasi captet imponere? quid dicitis, mise- | |
| rorum parentum affectus? exheredaturus filium pater non | 20 |
| advocat propinquos, non contrahit amicos, nullis lacrimis | |
| tabulae, nulla vociferatione complentur? nescis, senex, | |
| quanta tibi opus sit ratione tabularum: exheredas miserabi- | |
| lem parricidam. non est, iudices, quod putetis ideo nullum | 15.1 |
| adiectum ad exheredationem iuvenis elogium, quia de sce- | |
| lere constaret: nemo umquam ideo non obiecit filio parrici- | |
| dium, quia crederetur. | |
| Per fidem, iudices, duorum, inter quos de scelere quaeri- | 5 |
| tur, aestimemus mutato testamento proximam noctem. iu- | |
| venis, seu innocens, seu parricida est, adhuc in suo silentio | |
| stupet, nec facile dixerim, unde maior trepidatio, si alienum | |
| tenuit an suum venenum. noverca rem inter manus habet | |
| anxiam. trepidam. nihil est difficilius quam differre gau- | 10 |
| dium, quod scias te non mereri, et filio se esse praelatam | |
| non est longa persuasio; expectat nunc, ut iuvenis agat cau- | |
| sam postero die, ut credulum senem propinqui, ut civitas | |
| universa castiget, et se noverca sensit unius tantum noctis | |
| heredem. non creditur testamento hominis, qui eadem | 15 |
| nocte, qua filium exheredavit, occiditur. | |
| Tractemus nunc, iudices, ipsius sceleris comparationem. | 16.1 |
| caecus ignorat, ubi iaceat senex, an iam quiescat; et quam | |
| difficile est, ut credat illum, qui modo de parricidio suspica- | |
| tus est, dormire patrem! tu sentis, quando senem vicerit | |
| lassitudo curarum. caeco quis renuntiat †quod diei noctisve | 5 |
| secretum aut sitis† pariter, an una quiescentium fores valla- | |
| verit cura servorum? tu facere potes occasionem, uxor et | |
| domina. caeco fortassis ad aliud limen errandum est, tibi | |
| hoc solum restat, ut ferias. caecus necesse est quietem pa- | |
| tris ipsa corporum electione confundat, tu iugulum, tu potes | 10 |
| pertractare pectus, dum amplecteris. nobis iterum casus, | |
| rursus reditus incerta temptanda sunt; tibi restat, ut statim | |
| membra conponas, ut quiescas. non sufficiunt facinus fac- | |
| turo solae cogitationes, et vix tam multa pariter sciretis, | |
| oculi. per fidem, iudices, ab utro credibilius est occisum | 15 |
| senem, a noverca, quae prospexit, ut et alius possit esse | |
| suspectus, an a iuvene, cuius invidia periturus est, etiam ut | |
| illum alius occidat? | |
| Intuemini, per fidem, iudices, procedentem parricidam. | |
| quos non ista vestigia frangant rumpantque somnos! vestigia | 20 |
| dura semper errantium, quae non valent suspensis prae- | |
| temptatisque gressibus librare corpus, et quia diu sunt in- | |
| certa, nutantia, necesse est gravius premant solum, cui cre- | |
| diderunt. quanto ex hoc plus accipiat necesse est illa noc- | |
| turni silentii quies! <quid,> quod ambulantis caeci nec ma- | 25 |
| nus cessant? praemittuntur, explorant, et adesse se nuntiant | |
| †illa per quae complexus veniunt.† non sit in potestate | |
| caeci, quin tanto se fateatur strepitu: quicquid occurrit, ne- | |
| quaquam potest evitare caecitas nisi offensa. ut ambulare, | |
| ut ingredi nocte possimus, dies facit. | 30 |
| Quam multa deinde supersunt, postquam ad patrem per- | 17.1 |
| ventum est! exploretur necesse es pariter iacentium prima | |
| diversitas, vultus, ora tractentur, detrahantur velamenta | |
| corporibus, quaeratur vulneri locus: ita ex duobus neutrum | |
| excitat? gravior semper dexterae tractatus errantis. paulatim | 5 |
| deinde admovendus est pectori mucro, et, ne qua confun- | |
| datur ignorantia nimium liber ictus, praecedat oportet gla- | |
| dium manus; unde tantum virium caeco, ut in uno statim | |
| ictu mors tota peragatur? incertum vulnus sit necesse est, | |
| cuius impetum non regitis, oculi, nec possis custodire desti- | 10 |
| natum ferro locum, dum ad colligendum vulneris pondus | |
| dexterae redire permittitur. utrum deinde iuvenis post vul- | |
| nus unum continuo fugit (et quemadmodum scit, an facinus | |
| expleverit?), an potius expectat, ut de parricidio cadaveri | |
| credat? ecce iterum per eadem incerta redeundum est, om- | 15 |
| nia rursus periculose temptanda <quae> venienti. fidem ve- | |
| stram, iudices, ut nobis prosit argumentum criminis nostri: | |
| caecus si nec venire nec reverti sine strepitu potest, neque | |
| sic occidere potuit, ut deciperet novercam. | |
| Te, te hoc loco, mulier, interrogo: quae tam gravis quies, | 18.1 |
| ut te mors tam vicina non excitet? parvulis noctium turba- | |
| mur offensis, excitant nos exigui plerumque motus, vox in- | |
| certa, longinqua, et aliquando ipsum silentium. illorum | |
| sane iuxta te suprema non sentias, quos senectus languores- | 5 |
| que dissolvunt; hominis, qui ferro occiditur, tumultuatur | |
| exitus et similis est repugnanti. quid, quod necesse est | |
| nulla mors inquietior sit, quam quae statim tota est? nam | |
| quod dormiens occisus est, non est, quod sic aestimetis, | |
| tamquam per illam quietem transierit in mortem; sit aliquid | 10 |
| necesse est inter soporem mortemque medium, nec potest | |
| iungi tanta diversitas, cum sit somnus ipse pars vitae. non | |
| multum interest, quietem nostram ratio vitae rumpat an | |
| mortis: hominem, qui dormiens occiditur, ipsa mors excitat. | |
| sane non habuerit supremam vocem, habet utique palpita- | 15 |
| tiones, habet motus et quicquid totus lectulus sciat. ec- | |
| quando, mulier, seni tuo blandius inplicita iacuisti? sicine | |
| dormis, quae modo turbasti totam domum, cuius privignus | |
| parricida, miser est maritus? en ecce vitalibus ruptis in am- | |
| plexus tuos effunditur cruor, et fugiens per vulnus anima | 20 |
| agit ante se anhelitus, agit crebra suspiria. en iterum largus | |
| ille sanguis circa tuos duratur artus, stringeris deficientium | |
| rigore membrorum; non moveris, non expavescis, sed dor- | |
| mis per tot diversitates? non relinquitur, quid aliud simu- | |
| lare possit mulier, cui necesse est iuxta eum inveniri, quem | 25 |
| occidit. non est, iudices, quod incredibile putetis, ut quis | 19.1 |
| perferat dormientis simulationem; nihil est, quod facilius | |
| humana calliditas possit imitari. sic quidam cadaverum ex- | |
| pressere pallorem, et contra verbera, experimenta telorum | |
| mortium pertulere patientiam. quanto facilius simulare | 5 |
| rem, cuius imitationi sufficit clusisse lumina, laxasse mem- | |
| bra, dedisse suspiriis modum et anhelitus neglegenter | |
| egisse! inter dormientem simulantemque non est nisi con- | |
| scientia. nam quod ad tot vestigia, tot manus, tot proclama- | |
| tiones in eodem tenore duravit, nolite mirari: facilius exci- | 10 |
| tes dormientem, et haec est omnium natura rerum, ne quid | |
| diutius perferas quam quod imitaris. simulare somnum ha- | |
| bet et hanc facilitatem, quod videtur similis excitato, qui | |
| deprehensus est. quid hoc esse vis, mulier, quod te non | |
| excitat res, qua domus tota turbatur? illam servilis negle- | 15 |
| gentiae quietem, illos sine curis, sine adfectibus somnos, | |
| illos, qui non statim promo timore prosiliunt, fragor noctis | |
| agitavit. quantus deinde fremitus discurrentium tota domo! | |
| prima sunt evigilantium praesidia clamores, nec potest | |
| quieta res esse noctis auxilium. minore strepitu commota | 20 |
| es, cum excitareris. ecce cubiculi vestri fores trepidae festi- | |
| nationis effringuntur inpulsu, en lumen super lectulum in- | |
| gerunt multae manus, et ad prostratorum corporum †simi- | |
| litudinem† cubiculum gemitu, vociferatione completur: tu | |
| iaces et in cadaveris similitudinem usque resoluta es. hoc tu | 25 |
| quietem putas esse? patientia est. | |
| Vestrae, iudices, aestimandum relinquo prudentiae stre- | 20.1 |
| pitum, quem in cubiculo senis fuisse confessi sunt, qui illo | |
| potissimum concurrerunt, utrum putetis factum conlucta- | |
| tione morientis, an a peracta caede referentis gladium mu- | |
| lieris fuisse discursum, an hoc quoque inter artes novercae, | 5 |
| ut omnibus sceleris sui partibus sensim quieteque dispositis | |
| ipsa ad excitandam familiam fecerit strepitum, cui hoc so- | |
| lum supererat, ut sic inveniretur. fragor, quo familia exci- | |
| tata est, si redeuntis caeci fuit, deprehensus iuvenis esset, | |
| antequam gladium referret. | 10 |
| Ut sciatis, iudices, neminem fuisse in domo, quem non | |
| fragor ille confuderit, caecus quoque inventus in limine est, | |
| sicut solet ultro citroque commeare. iuvenis, si inter suum | |
| patrisque cubiculum facile discurrit, quid adhuc in limine | |
| facit? evasit, effugit, gladium iam reposuit. et quanto faci- | 15 |
| lius est caeco simulare somnos, vultum quietis imitari! | |
| quod, per fidem, maius subitae confusionis argumentum | 21.1 |
| est, quam quod caecus exiluit et stetit! gravius necesse est | |
| expavescant, quibus de sollicitudine sua non renuntiant | |
| oculi, et, cum clusus animus non exit in visus, non habet, | |
| unde timori suo par sit. deprehensus est iuvenis, ubi illum | 5 |
| destituerat impetus timoris. potest neglegere caecitas in cu- | |
| biculo suo ducem, in quo dies omnes cunctasque noctes agit | |
| iter, quod iam multis offensis, multis edidicit erroribus: ex- | |
| tra limen caecitas est, inde error ac tenebrae. nihil est inno- | |
| centius caeco, qui nec in scelere deprehensus est, nec in | 10 |
| dissimulatione. | |
| Proclamat hoc loco iuvenis: 'ut primum,' inquit, 'me, pa- | |
| ter, fragor domus et velut tui confudere gemitus, iterum | |
| tamquam te rapturus exilui. tunc primum miser sensi faci- | |
| nus caecitatis; steti, donec mihi nuntiareris occisus, et in illa | 15 |
| discurrentium trepidatione tenui miser otium timoris. o, si | |
| numen aliquod paulisper accommodasset oculos! primus in | |
| cubiculum intrassem patris, invenissem fortassis adhuc ali- | |
| qua verba morientis, loqui, interrogare potuissem. tarda et | |
| trepida sunt officia servorum; ego te deprehendissem, no- | 20 |
| verca, vigilantem.' | |
| 'Sed,' inquit, 'gladius caeci cruentatus inventus est.' non | 22.1 |
| est, iudices, caecitatis audacia de parricidio referre gladium, | |
| et homo, cuius paulo ante exquisiti sunt sinus, non referret | |
| in cubiculum suum ferrum, quod non tegere posset, non | |
| abscondere, et tamen cruentatum sciat. quis hanc iudices, | 5 |
| inpudentiam ferat? negat caeco surripi potuisse gladium | |
| mulier, quae se quiete defendit; et quanto facilius est som- | |
| nos decipere miserorum? gravior est quies quibus ex lassitu- | |
| dine calamitatium venit. caeco vero facile est etiam vigilanti | |
| subripere gladium. †quemadmodum paratur argumentum. | 10 |
| quaedam facere non potest neglegentia, et facilius est, ut | |
| caecitatem imitentur oculi. gladium cruentatum reponendi | |
| hic tantum causas habet, qui occidit alieno. | |
| Sentio, iudices, iamdudum indignari miserrimum iuve- | 23.1 |
| nem, quod argumentis, quod probatione defenditur. red- | |
| denda sunt maximo virorum patrocinia tam piae caecitatis, | |
| et agenda reliqua pars causae admiratione. intueri mihi, | |
| iudices, videor expeditionis illius incredibilem novamque | 5 |
| faciem: vadit rapto patre iuvenis per ardentes crescentes- | |
| que flammas, dicturum me putatis, ut evadat, ut fugiat? | |
| properat miser, ut revertatur? en membra contactu strin- | |
| guntur ignium, pater tamen toto cooperitur amplexu, et | |
| ardentibus tunc quoque paene luminibus texerunt manus | 10 |
| alterius oculos. hoc nunc me putatis stupere, mirari, quod | |
| huic iuvenis oneri per medios ignium globos et ruentia tecta | |
| sufficit? illud est, cui vix habere possit mortalitas fidem: | |
| visus est sibi fecisse rem facilem. quantae, dii deaeque, pie- | |
| tatis audacia est ire rursus in flammas, illo ubi patrem paene | 15 |
| perdideris! iam non erat illud penates, iam non erat domus, | |
| ubique tamen iuveni videbatur ardere mater. iam miser un- | |
| dique flagrantibus membris, cum discurrentem clusisset | |
| ignis, quod solum supererat virium genus, matrem quaerebat | |
| oculis. non fuit illud †primum ignium† perire lumina can- | 20 |
| dentia: non protexerunt flagrantem sua membra faciem, et | |
| oculi quaerentibus matrem manibus arserunt. rursus infelix | |
| totum tactu perlustrat incendium, et, unde maximus est | |
| conlabentium culminum fragor, illo debilitas tamquam in- | |
| ventura revocatur. solus omnium servatus est beneficio | 25 |
| caecitatis. | |
| Protrahatur, iudices, si videtur, in medium reus; pluri- | |
| mum probationibus adicere debent truces vultus, terribilis | |
| minaxque facies. hic est, iudices, qui dicitur tota nocte dis- | |
| currisse, hic ille circumspectus, hic ille felix parricida. reces- | 30 |
| serunt cuncta debilitatis officia, et hominis, qui circa genua | |
| vestra ducendus est, non est qui dirigat gressus, non servuli | |
| supersunt, non penates. respondete, per fidem, respondete, | |
| mortales: utrum hic patrem occidit an perdidit? quid agis, | |
| infelicissime iuvenis? rogandum est, neque habes †totas† | 35 |
| preces! perit ille vester ambitus, vestra miseratio! sed nefas | |
| est, ut reatus iste sentiat debilitatis adversa: nos agedum, | |
| iuvenis, ducimus, nostris humeris, nostris manibus innitere, | |
| nos tibi pedes, nos accommodamus oculos. quid aversaris, | |
| infelix, quid repugnas? scimus te non rogare pro vita, sed | 40 |
| dura, miser, dura; saltem vive, dum vincas. decet te hic | |
| quoque virtutium tuarum cumulus, decet, ut digneris mori- | |
| turus absolvi. |