| Miles Marianus | |
| Bello Cimbrico miles Mari tribunum stuprum sibi inferre | 3.pr.1 |
| conantem, propinquum Mari, occidit. reus est caedis apud | |
| imperatorem. | |
| Satis dedecoris atque flagitii castra ceperunt, cum haec fu- | 1.1 |
| renti tribuno mens subiecta est, ut in medio belli Cimbrici | |
| strepitu ante signa (tuis honos sit habitus sanctissimis auri- | |
| bus) iuberet prostare gladio cinctum et vim turpissimam ac | |
| nefariam temptaret inferre—ne quid aliud dicam—fortiori. | 5 |
| haeret aeterna labes, et in exemplum, in quod facillime vitia | |
| proficiunt, nova culpa pernotuit. et licet impunita sit reo | |
| virtus sua, tamen in hoc ruentis in deteriora saeculi cursu, | |
| adfirmo, plures erunt, qui tribunum imitentur, quam qui | |
| militem. etsi nil minus convenire videtur partibus advocati, | 10 |
| summe imperator, quam reo capite periclitanti subsidium | |
| miserationis auferri, memor tamen pro quo et apud quem | |
| loquar, audacter atque, ut spero, tuto profiteor militem | |
| tuum, quicquid adferat casus hodie, sub ipso fortunae mi- | |
| nantis ictu stare securum: aut enim absolves tamquam in- | 15 |
| nocentem, aut punies tamquam virum. fas est vita pericli- | |
| tari, qui natum se meminit lege pereundi, neque in militiam | |
| gravissimo asperrimoque bello ita venit, ut nesciret sibi | |
| mortem in procinctu habendam, neque est tam inbellis, ut | |
| non forti pectore adversa, dum non inhonesta, toleret. ad- | 2.1 |
| firmo tibi, C. Mari, non sic nuper repugnasset, si illum tri- | |
| bunus voluisset occidere, neque ignoravit, quae manerent | |
| eum pericula, cum obscenos furiosi corruptoris amplexus | |
| gladio divelleret, nec habeo sane quid in milite, praesertim | 5 |
| tuo, laudem, si pudicus est tantum, quia expedit. nec si sit | |
| vitae cupidissimus, paenitere eum facti sui potest: de inter- | |
| fectore corruptoris fortasse dubites; illud utique scio, de | |
| inpudico milite non deliberasses. hunc vero, C. Mari, (de- | |
| fendatur enim tam fortiter miles tuus quam vindicatus est) | 10 |
| nec si damnaveris, paenitebit: si fors ita tulerit, ibit ad poe- | |
| nam pleno gradu, tam paratus mori pro pudicitia quam | |
| occidere, laudemque perpetuam fortissimi pudoris secum | |
| feret. omnis licet delatorum vis ingruat, numquam tamen | |
| effici poterit, ut miles tuus magis doleat, quod accusatus | 15 |
| quam quod appellatus est. | |
| Sed neque hoc Mars parens nec signa militaria aquilae- | |
| que victrices nec tua, summe imperator, divina virtus sinat, | |
| ut tua quoque sententia quisquam vir, et Romanus et miles, | |
| nimium pudicus sit. [apud quos ante principia gerendum | 20 |
| est.] ecce cum maxime hoc agitur, ut inter Romanarum | 3.1 |
| legionum manipulos scorta deligere et ad stuprum trahere | |
| sacramento rogatos post haec liceat ex decreto tuo. nec | |
| pudet accusatorem apud C. Marium, quod exemplum di- | |
| vinitus nobis datum videtur, quid in homine virtus possit, | 5 |
| adsidentibus legatis praefectisque et istis illi prodigio dissi- | |
| millimis tribunis, toto armatorum iudicio, obicere militi, | |
| quod vir sit, tantumque non durum ac rusticum et parum | |
| meretriciis artibus queritur eductum. at ego, si qua est fides | |
| pudicitiam in milite etiam laudare erubesco: feminarum est | 10 |
| ista virtus; aliter mihi laudandus est vir fortis: idoneus | |
| bello, promptus ad pericula, praestantis animi, libere di- | |
| cam: dignior, qui tribunus esset. hoc enim propinquo, Mari, | |
| non erubesceres. | |
| Pater huic emeritis bello stipendiis tum, cum tota sub- | 15 |
| nixum Numidia fregimus Iugurtham, exauctoratas armis | |
| manus agresti labori subegit. praedura priscis moribus ma- | |
| ter, frigoribus ac solibus perusta et in plerisque ruris operi- | |
| bus marito particeps, adfirmo, quam nemo appellasset in- | |
| pune. his ortus ipse procul ab omni contactu recesserat pue- | 20 |
| rilis quoque annos aliquo semper opere durando: sequi pe- | |
| cora primo. arcere gregibus feras, aliquid semper audere | |
| maius annis. ludus fuit rotare saxa, vibrare iam tum sudes, | 4.1 |
| saltus agitare venatu; mox vigentibus lacertis humum scin- | |
| dere, segnem futuris novalibus eruere silvam. sic effectum | |
| est, ut, quemadmodum aliqui putant, posset cito militare. | |
| Interim ex ultimo litore Oceani et dirempta frigoribus | 5 |
| plaga gens a rerum natura paene relegata, stolida viribus, | |
| indomita feritate, insolens successu, nec minus animorum | |
| inmanitate quam corporum beluis suis proxima, Italiam | |
| inundavit. nec tamen tantum vi sua quantum luxuria socor- | |
| diaque nostrorum ducum elata, dum nos in bello quoque | 10 |
| vitia pacis secuntur et delicati sumus etiam miseri, vastita- | |
| tem agris, solitudinem iuventuti, periculum imperio ac prope | |
| exitium adtulit, apparuitque numquam populo Romano ad | |
| propulsandam perniciem magis viris opus fuisse. itaque | |
| cum appareret soluta<m> militiae disciplina<m> et non | 15 |
| minorem nobis pugnam cum moribus esse quam cum hosti- | |
| bus, ad unicum, C. Mari, cum virtutis tuae, tum sanctitatis | |
| severitatisque praesidium confugimus. et, mehercules, fe- | 5.1 |
| stinarunt parentes ad nomen liberos mittere quamvis asper- | |
| rimo bello velut occasionem complexi, ut sub te ponere rudi- | |
| menta militiae contingeret, cernere cotidie divinae virtutis | |
| exemplum, te hortatorem operum habere, te testem. et | 5 |
| cum haec communis totius exercitus esset felicitas, dux | |
| Marius, tamen—o facinus indignum!—plus reliquis conse- | |
| cuti videbantur, quibus tribunus contigerat propinquus | |
| tuus. quanta cura robora militum legeris, imperator, ut ho- | |
| stibus prope humanas vires excedentibus opponeres parem | 10 |
| dilectum, vel ex eo manifestum est, quod, cum scires non ex | |
| censu esse virtutem, praeterita facultatium contemplatione | |
| vires animosque tantum [ex]spectasti. quid prodest? en | |
| quanta dilectui tuo fit invidia! diceris adversum Cimbros | |
| puerum probasse! | 15 |
| Sed neque te militaris aetas fefellit, cuius certissima men- | |
| sura est posse fortiter facere, neque illa libido fuit saltem | 6.1 |
| vitiis usitata, quae ad obscenos veneris inpetus formae cupi- | |
| dine incenditur, sed quidam perditus contumeliae amor ac | |
| summa flagitiorum voluptas inquinare honesta; hoc ipsum, | |
| quod primus ante signa procurrit, quod veteranos tiro prae- | 5 |
| cedit, quod redit pulvere et cruore concretus, istud, istud | |
| quod tam vir est. vulgaria inritamenta sunt cupiditatis | |
| forma, aetas; singularis res est fortis concubinus: illas cica- | |
| trices, illa vulnera, illa tot eximiae decora militiae—quid | |
| exequar ultra, imperator? pudet me quod intellegis. transeo | 10 |
| oblatam nolenti munerum vacationem et blandius quam | |
| militiae disciplina postulat adulatum militi tribunum, impe- | |
| ratas asperrimas expeditiones, ut remitterentur, saepe ordi- | |
| nis, saepe adfinitatis tuae iactatam gratiam. confitemur, C. | |
| Mari: diutius vixit obscenus corruptor, dum ista miles non | 15 |
| intellegit. | |
| Non audeo dicere, imperator: 'concipe animo temporis il- | |
| lius habitum, reforma cogitationes tuas.' in aliis forsitan | |
| causis permittatur indignitatem rei in oratione exaggerare; | |
| de iniuria nostra Latine queri non possumus. parcendum | 20 |
| verbis est, inhibenda magna ex parte veritas. praevari- | |
| candum mihi est, si pudorem habeo. conlatis cum hoste | |
| gravissimo comminus castris, cum totum bellum quodam | |
| genere ad pedem venisset et omnium mentes inminentis | |
| pugnae cogitatio inplesset, circumfremente undique bar- | 25 |
| baro ululatu, Romano militi pro vallo excubanti meretri- | |
| ciam obscenae libidinis patientiam aliquis inperat? suum | |
| quisque habeat fortasse iudicium; mea sententia non satis | |
| pudicus est miles, qui armatus tantum negat. | |
| Hoc expositionis loco, imperator, malo accusatoribus | 7.1 |
| credas. illi narrarunt rem viro et Romano et milite tuo di- | |
| gnam: ad primum statim obscenae libidinis sermonem, non | |
| aliter quam si in hostem classicum cecinisset, gladium illum, | |
| quem a te pro pudicitia nostrarum coniugum acceperat, per | 5 |
| pectus infandi corruptoris exegit; et inlatum ultro pedem | |
| tantumque non ardorem luminum, horrorem capillorum, | |
| fremitum indignationis ante oculos dicendo posuerunt. si | |
| omnes milites tales habemus, Mari, vicimus. verebar equi- | |
| dem, ne fugandi corruptoris causa ferrum strinxisset, et, | 10 |
| quod accidere interim solet, dum alter recessurum putat, | |
| alter percussurum non putat, tam honestum opus casus fe- | |
| cisset. neque enim, ut opinor, hoc quoque exigendum fuit, | |
| ut, cum caecus amentia corruptor per vulnera ipsa rueret ad | |
| praebendos amplexus, miles etiam gladium reduceret. ego | 15 |
| vere parum viriliter istum indignatum puto, si in tanto do- | |
| lore tribunum potuit agnoscere. ipse nihil excusat: 'per- | 8.1 |
| cussi', inquit, '—gratia Marti signisque!—occidi, hausi | |
| noxium ultrice dextera sanguinem, sive licuit, sive non li- | |
| cuit.' atque utinam plures mortes cepisset, ut inpurum spi- | |
| ritum renascens poena torqueret! parum severe militarem | 5 |
| [re]clementibus suppliciis disciplinam continemus, <ni>si | |
| tribuno post hoc factum bene cessit, quod occisus est. reum | |
| ergo caedis non infitiatione defendam: viro, forti praeser- | |
| tim et innocenti, nihil facere convenit, quod negandum sit. | |
| non abnuo crimen, immo, si accusatores tacerent, ipse nar- | 10 |
| rassem. obicite igitur, sed, ut delatores decet, totum. vere- | |
| cundissimum enim militem apud sanctissimas imperatoris | |
| aures minus pudet confiteri quam queri. | |
| Parumne dedecoris subimus, quod non de honoribus for- | |
| tissimi viri quaeritur, et, ut longissime vota procedant, rem | 15 |
| honestissimam militi fecisse inpune erit? damnetur etiam, | |
| et pudicitiam supplicio pendat? convenite, legiones, inten- | |
| dite animos, contracta undique auxilia: lex dicitur castris, | |
| nec pauci sunt, qui hoc nolint licere, illud velint. | |
| Non mehercules possum tenere, quominus in accusato- | 9.1 |
| rem dolor meus erumpat. quid dicis? tu si tribunus esses, | |
| hoc fecisses, si miles esses, hoc tulisses? date praecepta, | |
| componite disciplinam: miles hac contumelia percussus est. | |
| indignis vero vocibus contaminatus nihil amplius aliud | 5 |
| quam renuet? et quis non illum inter prostitutos habeat, si | |
| commiserit, ut possit iterum appellari? 'neget tamen, et | |
| ultionem iniuriae suae differat.' ita puto, cum inluxerit, | |
| tribuno queretur! inicitur manus, et ab adsignata statione | |
| miles abducitur, ut stuprum patiatur: vos interrogo, accusa- | 10 |
| tores, quid faciet? feret libidinosas manus vulnera sua trac- | |
| tantes? deponet arma, an opponet? vir est enim; '<at> auc- | |
| torem habet, ho<mo> primi ordinis iube[n]t; aequum est | |
| tribuno militem parere.' inde sperare etiam processus pot- | |
| est, pro hoc merito accipiet fortasse vitem, ordines ducet, et | 15 |
| sub illo alii militabunt. si haec condicio causae est, si defen- | |
| sio sui non permittitur, indicate, praedicite. si corruptorem | |
| non licet feriri, feret; non enim potest nuda manu re- | |
| pelli: mementote, corruptor armatus est. inplicitus tamen | |
| infando nexui cogitate, quid sibi fecisset; †utrum sit, si | 20 |
| plura dispiciat, †immo, si videtur, quo iustius queri possit, | |
| patiatur; istud vero flagitium in conatu pereat, nam si libido | |
| ad votum obsceni corruptoris processerit, duo occidendi | |
| erunt. | |
| Libere itaque dixerim, C. Mari: quam de fortissimo mi- | 10.1 |
| lite sententiam feras, magis tua interest. huius quidem glo- | |
| riae nihil plus adici potest, quam si pro re tam honesta | |
| moritur. hunc mirabitur sola virtutium incorrupta testis ve- | |
| tustas, hoc factum patres liberis vel post poenam praeci- | 5 |
| pient. tu cogita, quid te sensisse homines sciant. hoc exem- | |
| plum in neutram partem potest taceri; cogitare certum est | |
| id quemque, cum iudicat, probare, quod in re simili ipse | |
| fecisset. omnibus enim ad virile robur per pueritiam iter est, | |
| et iam contra libidinem maturuisse non prodest. recognosce | 10 |
| incrementa tua et honestam tantae magnitudine memoriam | |
| pristinae tenuitatis: sine dubio te ad tot consulatus et actos | |
| aut destinatos triumphos divina virtus tua sustulit; me- | |
| mento tamen, et tu sub tribuno militasti, nec ad hoc fasti- | |
| gium dignitatis tam brevi tibi venire contigisset, si sero coe- | 15 |
| pisses. | |
| Dicam nunc ego praecipuam semper curam Romanis | 11.1 |
| moribus pudicitiae fuisse? referam Lucretiam, quae condito | |
| in viscera sua ferro poenam a se necessitatis exegit, et, ut | |
| quam primum pudicus animus a polluto corpore separare- | |
| tur, se ipsa percussit, quia corruptorem non potuit occi- | 5 |
| dere? si nunc placet tibi miles, quid ego Virginium narrem, | |
| qui filiae virginitatem, qua sola poterat, morte defendit rap- | |
| tumque de proximo ferrum non recusanti puellae immersit? | |
| dimisit illaesum Appium, quem tamen populus Romanus | |
| secessione a patribus et prope civili bello persecutus in vin- | 10 |
| cula duci coegit, neque ulla res tum magis indignationem | |
| plebis commovit, quam quod pudicitiam auferre tempta- | |
| verat filiae militis. haec sunt honesta, haec narranda femi- | |
| narum exempla—nam virorum quae pudicitia est, nisi non | |
| corrumpere? non sit mihi forsitan querendum adversis auri- | 15 |
| bus saeculi in tantum vitia regnare, ut obscenis cupiditati- | |
| bus natura cesserit, ut pollutis in femineam usque patien- | |
| tiam maribus incurrat iam libido in sexum suum. finem ta- | |
| men aliquem sibi vitia ipsa exceperunt, ultimumque adhoc | |
| huius flagitii crimen fuit corrupisse futurum virum. hoc vero | 20 |
| cuius dementiae est? in concubinatum iuniores leguntur, et | |
| in muliebrem patientiam vocatur fortasse iam maritus. ego | |
| vero gratulor militari disciplinae, gratulor opinioni ca- | |
| strorum, si huius mentis tribunus in hunc primum incidit. | |
| Itane tandem (iuvat enim velut praesentis insequi furo- | 12.1 |
| rem) scorta tua stipendium merentur, et sub signis exoletos | |
| trahis? ideo meretrices ab exercitu summoventur, intrare | |
| castra feminis non licet? ita puto, non opus est. militem, hoc | |
| est plus quam virum, iamiamque in acie staturum, cui pro | 5 |
| virili portione salutem suam patria commisit, appellas. for- | |
| tasse classico sonante ideo stationes circuis, ideo vigilias | |
| ambis. en quem tribunum faceres, cum praetextati milita- | |
| bant! non hic profusus est furor, non manifesta dementia | |
| est? vides munitum gladio latus, loricam ferro asperam, | 10 |
| clausam galea faciem et ad terrorem belli cristas minantis, | |
| inscriptum in scuto C. Mari nomen, totum denique virum | |
| Martio habitu horrentem: hic tibi cultus prostituti videtur? | |
| appellabis de stupro? vim adferes? quid deinde expectas, ut | |
| ille te tribunum putet, cum tu illum non putes militem? | 15 |
| vacat enim vitiis nostris et ad omne votum fluente fortuna | |
| lascivit otium, aut in eo saltem statu res publica est, ut ad | |
| restituendam eam satius sit milites inpudicos non esse? | |
| Non de prolatando tibi imperio res est, nec transmarinas, | 13.1 |
| ut nuper, provincias petimus; de Italiae possessione cer- | |
| tatur, pro aris focisque constitimus. an haec omnia igni fer- | |
| roque vastentur, an nobis caput barbarus hostis excidat, an | |
| Cimbrice loquendum sit. vita omnium nostrorum et salus | 5 |
| (namque aliud ne sub hoste quidem viri timemus) in ulti- | |
| mum discrimen adducitur. influxit Italiae inaudita multi- | |
| tudo, quam ne ea quidem potuit sustinere terra, quae ge- | |
| nuit; inusitata corporum magnitudo, mores etiam Germanis | |
| feri. strage nostrorum campi latent, iam fugatorum Carbo- | 10 |
| nis atque Silani sub conparatione felix militia est: iacet post | |
| amissum Scaurus exercitum, Servili Manliique bina cum tot | |
| legionibus castra perdidimus. gens maiorem terrarum par- | |
| tem victoriis pervagata tantum in Mario stetit. libere te, | |
| imperator, interrogo: in hoc rerum statu tales milites ha- | 15 |
| bere malis, an tales tribunos? in tanto belli discursu ne | |
| concessae quidem veneri darem veniam, nam quo ad altio- | |
| rem quisque honorum gradum escendit, magis in exemplum | |
| spectantibus patet. cum alii excubent armati, alii claustra | |
| portarum tueantur, alii vallum fossasque scutis innixi cin- | 20 |
| gant, cibum ipsum stantes capiant, tribunus inter scorta vo- | |
| lutabitur, et has solas vigilias aget? ac ne ideo quidem bre- | |
| vem saltem frugalitatis perferet simulationem, ne haec | |
| illum facere milites sciant? | |
| Age porro, si viveret tribunus, et hoc ad te factum, im- | 14.1 |
| perator, deferremus, circumstaret universus exercitus, nec | |
| hanc militis contumeliam sed militiae putaret, quid ageres, | |
| quid constitueres? beneficium accepisti, Mari, beneficium: | |
| non habes necesse propinquum tuum occidere. nam si vere | 5 |
| aestimemus, imperium populi Romani ad hanc diem mili- | |
| tari disciplina stetit. non enim nobis aut multitudo maior est | |
| quam ceteris gentibus aut vehementiora corpora quam vel | |
| his ecce Cimbris aut maiores opes quam locupletissimis re- | |
| gnis aut mortis contemptus facilior quam plerisque barbaris | 10 |
| causam vitae non habentibus; principes nos facit severitas | |
| institutorum, ordo militiae, amor quidam laboris et coti- | |
| diana exercitatione assidua belli meditatio. itaque plura | |
| paene moribus quam viribus vicimus, cum captivae quoque | |
| sancte habebantur, et contumelia etiam hosti aberat. quae | 15 |
| omnia longa superbae nobilitatis intermissa luxuria tui no- | |
| bis mores retulerunt. di profecto magnitudinem tuam cu- | 15.1 |
| rant, imperator, ac dirigunt, qui tibi super ceteras laudes | |
| obtulerunt tam honestae sententiae occasionem: quod mi- | |
| les fortiter fecit, si absolvis, tuum exemplum est. | |
| Nisi forte hoc me perturbari putatis, quod tribunus fuit. | 5 |
| ideo hercule turpior, ideo morte omni dignior. haec enim | |
| condicio superiorum est, ut, quicquid faciunt, praecipere | |
| videantur, et perniciosissimus est malae rei maximus quis- | |
| que auctor. quis continebit militiam, quis castrensis discipli- | |
| nae praecipiet severitatem? quis te, imperator, maioribus | 10 |
| curis districto delicta militum coercebit? <tribunus? et | |
| quis> tribuni †corpus et peccata corriget? ad quem confu- | |
| giam, cui querar? sic fit, ut necesse habeamus ipsi nos vindi- | |
| care. 'tribunus fuit'; et hic miles fuit. tribunus, hoc dicis, cui | 16.1 |
| parere caligatum lex iubet, qui non solum militibus, sed | |
| centurionibus praepositus partem quandam imperatoriae | |
| potestatis optinet. ita, opinor, contra iura castrorum fecerat | |
| miles, etiam si tantum negasset. [nescit quod istius honoris | 5 |
| fastigium, quae potestas ordinis: tiro est.] age si ad te, C. | |
| Mari, aliquis impudicum militem detulisset, ferres dicen- | |
| tem: 'tribunus me iussit'? quod si par in utraque parte delic- | |
| tum est, hoc tamen crimen militem saltem decet. 'tribunus | |
| fuit.' videor mehercules, imperator, oblitus mediocritatis | 10 |
| meae, cum vix unius defensioni sufficiam, quaedam pro uni- | |
| verso dicturus exercitu; omnes has, quae circumstetere, | |
| legiones, florem Italiae, civium sociorumque robora una | |
| voce proclamare apud tribunal existima: 'non ignominia | |
| tribunis parere possumus. nemo nostrum recusat itinerum | 15 |
| laborem nec iniustum super arma fascem, non aestivi solis | |
| ardorem nec sub pellibus actam hiemem. ferienda sit fati- | |
| gato fossa, pro vallo portisque vigilandum. fortiter ancipites | |
| inibimus pugnas, vulnera laude pensabimus. mors erit igno- | |
| minia potior. quicquid in pugna patimur, virorum est. impe- | 20 |
| ret asperas tribunus expeditiones, si quo vertice montis ho- | |
| stis pellendus est, si inter infestos armatis saltus specu- | |
| landum; saeviat denique in terga verberibus, exigat servi- | |
| lem plagarum patientiam: leno etiam servis excipitur; for- | |
| tasse hac lege captivos vendes. si meretricia imperatur ne- | 25 |
| cessitas, si adversus obscenam vim corruptoris arma tantum | |
| contumeliae causa habemus, potius castra capiantur, et vim | |
| tribuni interpellet Cimber. nihil tale novere Germani, et | |
| sanctius vivitur ad Oceanum.' quid futurum est, imperator, | 17.1 |
| si ad pudicitiam militum pertinet vinci? | |
| An ignoramus, imperator, quanta quondam populi Ro- | |
| mani exarserit seditio, cum ex domo feneratoris addictus | |
| lacero verberibus tergo prorupisset in publicum, et illas | 5 |
| suppliciorum notas tulisse se quereretur, quod vim corrup- | |
| toris pati noluisset? et ille tamen, quamquam hoc flagitium | |
| conatus in addicto ac paene vix libero, videbatur aliquate- | |
| nus memor fuisse Romanae sanctitatis, qui vim obscenissi- | |
| mam non temptaverat nisi adversus alligatas manus. eo ta- | 10 |
| men usque populi Romani vindicta processit, ut ardentibus | |
| bello finibus ad dilectum nemo responderet, nisi et poena | |
| corruptoris et abrogatione legis satisfactum esset. nolebant | |
| militare, quamvis hanc iniuriam non miles acceperat. quid | |
| de Fabio Eburno loquar, qui filium impudicum cognita | 15 |
| domi causa necavit? iamiam, commilito, quicumque casus | |
| manet, etiam si te imperator damnaturus est, habes sola- | |
| cium: satius est quam a patre occidi. | |
| 'At propincus C. Mari fuit.' corrumpitis iudicem, et | 18.1 |
| <d>amno alioquin levi gratiae pondus imponitis. propin- | |
| quus tuus fuit, o rem omnibus narrandam, cum absolveris! | |
| nam si quid tibi iudicandi fides tua causa facere permittit, | |
| cogitas profecto, quantum tibi hoc ipsum apud aemulos, | 5 |
| quos virtutibus offendis, adlaturum sit invidiae, cum vide- | |
| beris aut corruptorem militis iudicasse innocentem aut pro- | |
| pinquum tuum etiam vindicare nocentem. olim iam, impe- | |
| rator, inter fulgentes virtutes tuas livor locum quaerit, et | |
| natura quidem omnibus novitatis incrementis adversa nobi- | 10 |
| litas, tuis tamen laudibus pressa et obruta, rimatur occasio- | |
| nem criminum. quodsi bene invidiam novi, hoc quoque tibi | |
| obicietur, quod saltem propinquus tuus peccaverit. quare | |
| abdicandus, eiurandus est non tuus sanguis. certe nihil mi- | |
| nus committendum, quam ut <non> ulciscaris hoc flagitium, | 15 |
| in eo praesertim, qui apud malignos poterit videri te per- | |
| mittente fecisse. an ille, si umquam cogitasset se propin- | |
| quum tuum, non has virtutes, inter quas fortuna tua minima | |
| est, cum ei velut propius contemplare licuisset, toto pectore | |
| haurire debuerat, non huic affinitatis suae felicitati referre | 20 |
| gratiam? milites te melius imitantur. quodsi post hanc men- | |
| tem viveret tribunus, necessarium forsitan erat hac quoque | |
| eum premi invidia, quod ista fecisset Mari propinquus, | |
| quod ex ipsa stirpe virtutum sustulisset se flagitii suboles. | |
| nam cum bene sit liberata probro familia, quid attinet illud | 25 |
| subinde Mario obicere? optimum fuerat non habuisse ta- | |
| lem, proximum est libenter perdidisse. | |
| Perorata, imperator, ut mediocritas ingenii mei tulit, causa | 19.1 |
| scio commendationis partis esse reliquas, sed has superva- | |
| cuas facit sanctitas tua: quid enim verear, ne noceat reo | |
| humilitas apud te, cui vel gratior potest esse nuda virtus, | |
| apud quem maximum est ex se coepisse? commendem tibi | 5 |
| ordinem caligati militis, quem velut incrementorum tuorum | |
| natalem libenter ab alto respicis? adhuc fortasse patricium | |
| valuerit genus, sed †ductu tuis longa serie dignitatis ordi- | |
| nem ipsa† virtutum condicionem meliorem fecisti: nondum | |
| potuit altius procedere vir adhuc huius aetatis. tamen, cum | 10 |
| virum fortem, cum dignum tuis castris, tuis auspiciis pro- | |
| barim, commendo tibi quicquid melius miles fieri potest. | |
| hoc quidem profecto non expectas, ut in extrema actione | |
| miserabili fletu et humili obtestatione vitam genu nixus pe- | |
| tat nec tu rogari ab innocente exigis, nec viro forti opus est | 15 |
| precaria absolutione. unum rogat, ut, si quid de causa illius | |
| dubitas, des dilationem usque ad proximum proelium. pone | |
| in prima acie, pone ante signa, fortiter dixerim, non inter | |
| tirones, ubi plus periculi, quo maximus hostium globus in- | |
| gruet; specta pugnantem. adfirmo: tunc minus ignosces tri- | 20 |
| buno. liceat ire in aciem, congredi cum hostibus. si perire | |
| debet, rogat te, imperator, miles tuus, opera mortis suae | |
| utaris. |