Mathematicus
Vir fortis optet praemium quod volet. Qui causas 4.pr.1
<voluntariae> mortis in senatu non reddiderit, in-
sepultus abiciatur. Quidam de partu uxoris mathemati-
cum consuluit. is respondit virum fortem futurum, qui na-
sceretur, deinde parricidam. cum adolevisset qui erat natus, 5
bello patriae fortiter fecit. reddit causas voluntariae mortis.
pater contradicit.
Positus, P.C., in ea condicione tristissimae sortis, ut nec 1.1
morte dignus sim, nisi me parricidam putetis, nec praemio,
nisi innocentem, adeoque ludibriis miserrimae diversitatis
[necessitatis] inplicitus, ut impetrandum a vobis habeam
odii mei favorem, quaeso praeter omnia, quae ante hoc 5
tempus circa nos ordo praedictae veritatis explicuit, attu-
lisse me credatis urgentium malorum probationem: de par-
ricidio venit, quod occidere me possum, de fato, quod mihi
non licet mori. non solus mathematicus saeculo tempori-
busque praedixit has manus; et ego me parricidium credo 10
facturum. plus quam responsum, quam sacrae artis triste
praesagium est, quod mihi sic minatur animus meus. non
habeo infelix in cogitationibus, unde non timeam, et faci-
nus, quod sibi pro me pietas patris, quod singularis inno-
centia <ab>rogat, sentio, patior, agnosco. ne quis me tamen 15
laborare putet miserae persuasionis errore, accipite, cur
non possim dubitare de fato: parricidium credit qui facturus
est, non timet qui periturus est.
  Ante omnia igitur a gravitate publica peto, ne pro tota 2.1
innocentia mea contenti sitis hoc, quod volo mori; nec, quia
videor contendere cum mathematico, vincere necessitates,
expugnare fatum, ideo mihi bene credi putetis et vitam.
aliud est facinus non esse facturum, aliud mori velle, ne 5
facias. quin immo, si qua est fides, hoc, quod vos constan-
tiam putatis, infirmitas est. quod ad suprema confugio, ani-
mum meum novi. novissima victae mentis integritas est in
mea potestate; brevi non habebo nec mortem. fidem ve-
stram, P.C., ne quid amplius de misera pietate speretis. qui 10
mori volo, ne parricidium admittam, non invenio, quemad-
modum illud possim non facere victurus. nam quod ad pa-
trem pertinet, qui me retinet vivere nolentem, non miror,
quod adhuc recenti gloriae nostrae gaudio stupet, et in
opera mea totus oculis animoque conversus parricidam non 15
videt per virum fortem. hic est animus, quo me quamvis
denuntiatum praedictumque servavit, et, cum incertis ad-
huc dubiisque virtutibus praestiterit, ut viverem, praestat
meritis actisque, ne moriar. nunc ille, quod pietate, quod
videor istius perire reverentia, vocat parricidium suum, et 20
in orbitate, quam facere sibi videtur, non remedium meum,
sed suum spectat adfectum. filium, qui vult mori, ne parri-
cida sit, aliter sibi videtur remunerare non posse, quam ut
ipse moriatur.
  Merito prorsus, merito miserum senem tristes sollicitudi- 3.1
nes et praescii metus ad mathematicum et responsa mise-
runt. debui vir fortis nuntiari, parricida praedici. sive enim
miserae coniugis prodigiosa fecunditas tumultuosis pulsibus
maritales inquietavit amplexus, seu per anxias noctes di- 5
rosque somnos feralibus senex imaginibus agitatus dicitur
ad notissimum sacrae artis antistitem non spes, non avida
vota, sed suspiria, metus et praesagum magni nescio cuius
incerti detulisse pallorem. quid aliud hoc esse vultis, P.C.,
quam primam fatalis instinctus necessitatem? de partu uxo- 10
ris non potuit non interrogare, deinde non credidit.
  Referam nunc, P.C., cuius artis, cuius fuisse dicatur auc-
toritatis, quem putavit adeundum, qui sic timebat? homo
qui, quod certum habeo, plurimis meruerat experimentis,
ut ad illum velut ad oracula deorum plenumque sacro spi- 15
ritu pectus hominum sollicitudines metusque confugerent,
dicitur inspecta totius ratione caeli, digestis sideribus in
numeros ad publici privatique fati stupuisse conspectum, et
tanta prosperorum tristiumque congerie magis ipso consul-
tore perterritus diu non commississe verbis quod videbat. 20
sed o virum gravitatis antiquae dignumque, cui se fatorum 4.1
arcana nudarent! cum partus, de quo quaerebatur, multa
praestaret, propiora prospera, laetos incipientes annos, non
fuit contentus meliora praedicere, et, quae certissima est
vera proferentium fides, quicquid deprehenderat, protulit 5
in medium et proclamavit futurum virum fortem, deinde
parricidam, quis umquam, P.C., fiducia maiore respondit?
cum summum facinus denuntiaret, ante se dixit proba-
turum.
  Fecerat profecto, P.C., interrogando mathematicum pa- 10
ter rem non educaturi, si quid tristius conperisset, nisi hoc
primum de fato fuisset, ut viverem. sed nec mathematici
fides circa momentum aliquod <ne>que cessavit ordine[m]:
non numerus fefellit, non sexus in partu, non iuventa, non
robur. illa quoque, quae velut extrinsecus consentiebant, 15
adfuere response: bellum, hostis, acies ad illam ipsam, qua
fortiter facere poteramus, aetatem. pater vero periculi sui
denuntiatione non territus arma mihi (pro tristis necessi-
tas!), arma ipse circumdedit et suis ad pugnam manibus
aptavit, tamquam mathematico iam credidisset. quis mire- 20
tur, quod responsum [non] contempserit, dum sperabat, ut
fortiter facerem? mori me non vult, et iam non superest nisi
parricidium. o mors laudanda fortibus, expetenda miseris,
non recusanda felicibus, quantum te quaesivimus in bello!
tuli enim, deos testor, in aciem, tuli non virium iactationem, 25
non gloriae cupiditatem, sed ut patriae praestaret aliquid
vilitas mei, ut hunc mihi deploratum spiritum, hoc destina-
tum damnatumque corpus publicarum utilitatium usus ab-
sumeret. ibi primum miser didici, quam multa nescientes, 5.1
quam multa faceremus inviti: in medios hostium globos
perditus pugnator exilui, cessit acies; densissima quaeque
certamina solus invasi, resistere nemo sustinuit; obviis icti-
bus membra nudavi et ad incurrens ubique ferrum vitalia 5
parata circumtuli; vacua circa me tela ceciderunt. miserum
me deceptae cogitationis eventu! fortiter feci, dum mereor
occidi. recedite, gratulationes, abite, laudantes; non circu-
meo templa, non reddo vota numinibus: ad parricidium
veni. quem ego paulo ante passus sum miserae conscientiae 10
pudorem! ad patrem arma non rettuli; timui quin immo, ne
mihi, dum revertor, occurreret, ne in oscula mea plenasque
adhuc victricibus telis manus incauto rueret amplexu. quam
tunc inter ceteras exclamationes deducentis exercitus vo-
cem, quod circumstantis populi murmur excepi! 'magnum 15
felicemque iuvenem'; si subito moreretur!
  Adiuvate, dii pariter atque homines, dum perire concu-
pisco, dum volo; miseremini, ne hunc ardorem fugientis
animae dilatione laxetis. proclamo, testor: in novissimo fati
stamus abrupto, prope est, ut occidat patrem parricida 20
praedictus, cum est mori paratus. quid me, pater, adhuc
detines, quid moraris abeuntem? melius quidem fuerat
hunc spiritum aut in ipsa maternorum viscerum sede com-
primere aut, ut primum contactu suo caelum terrasque pol-
luerit, festinata morte dimittere. sane tamen caritas patriae 25
privatos vicerit metus, et in honorem virtutum scelera
nutrita sint; quicquid est, propter quod educari me tanti
fuit, explicitum peractumque est. restat una pars fati: ulti-
mum solumque facinus. frustra me consolaris aequani-
mitate patientiae tuae; non idem utriusque nostrum discri- 30
men agitur: tu mori periclitaris, ego patrem invitus occi-
dere.
  Hoc primum itaque excuso vobis, P.C., quod praemium 6.1
peto. satis sit hactenus viri fortis nomen agnoscere, hucus-
que auctoritatem sacrae legis attingere, ut illam in advoca-
tionem [sacrae] mortis adducam. relaturum me putatis illa
optionum verba sollemnia, non capere magnorum pretia 5
meritorum solas aequitates; tanta remunerandum benigni-
tate quod fortiter fecit aliquis, quanta sollicitaretis, ut face-
ret? nemini umquam minus solvendo civitas fuit: praestiti,
post quod mori continuo deberem.
  Sed securi estote de aviditate summae potestatis. illud 10
infinitum, illud immodicum, quod nobis voluerunt licere
leges, intra se consumit ille, qui morit<ur>. titulos, imagines,
honores servate victuris; mihi praestate salutem patris, in-
nocentiam meam, temporum pudorem. quaeso, ne mihi
ideo praemium negetis, quia fortassis et hoc debeatis 15
odisse, quod fortiter feci; extra invidiam est optio, cum id
exigam, quod inpetrare potuissem etiam antequam fortiter
facerem. nam quod obiter optionis reddo rationem, quaeso,
ne quis ideo me parum aut praemio fidere credat aut causis,
quia utriusque iuris miscui preces; ignoscite ardori perire 20
cupientis, quod pariter inploro quae singula sufficere potu-
issent. fidem quin immo vestram, si qua adhuc lex est, quae
adiuvare possit mori volentem, commodate, conferte. [est
quod in] utriusque iuris auctoritati est, quod in mea morte
tribuatis: praestate causis ut moriar, praemio ut sepeliar. 25
  Sentio, P.C., hoc primum ab adfectibus publicis pe-
tendum, ne quis ideo mori me velle non credat, quia potius
ad causas ac verba confugi, quia a vobis malui petere, quic-
quid ab his potui manibus accipere. merui, fateor, malignas 7.1
interpretationes: vir fortis, ut morerer, a bello reversus
arma posui, populi favorem, gaudia civitatis intravi. sed sive
hoc est sepulturae suae magna reverentia, pessimeque ad-
ditae pectoribus humanis infirmitatis, ut esset, quod time- 5
ret, qui non timet mortem, seu decuit innocentiae amore
pereuntem tranquillitas magna pereundi, ignoscite, quaeso,
cunctationi, patientiae, morae: si me continuo occidissem,
tamquam parricida moriebar.
  Neque est, P.C., quod excludi praemium putetis contra- 10
dictione patris. eximus per magnorum operum reverentiam
de necessitate parendi, et aut interim nobis magna venit
contra nominis huius potentiam de virtutum favore libertas,
aut obsequia peracta demum optione repetemus. non est,
quod vos resistentis moveat auctoritas; neminem invenias 15
mori volentem, qui non habeat aliquem vetantem: ille, cui
praesto non sunt pignera caritatis, lacrimis tamen audien-
tium et consolationibus et promptissima semper exhorta-
tione retinetur. parentibus vero circa liberos unus adfectus
est: favere vitae, timere mortem. non habent patientiam 20
nec iustae orbitatis, et inter supplicia [†nemo] poenasque
omnes tamen illis innocentes, omnes miseri sumus. ego,
P.C., communem hanc impatientiam senis accendo pietate,
reverentia. fieri non potest, ut se mori debere persuadeat
patri filius, propter quem se videtur occidere. 25
  Hactenus leges, hactenus merita virtutum; veniamus ad 8.1
necessitates. mori volo: ita [ut] non reddidi causas? ita non
ex hac destinatione sentitis, quicquid dici potest, quicquid
dici non potest? viderit, quid nos hucusque protulerit; hinc
incipit ratio, quod volo. fingite unum ex populo turbaque 5
petere ius supremorum; non debet hoc vetari, quotiens ha-
bet causas, non potest, quotiens non habet. scilicet enim
verendum est, ne ad hoc inconsulte, ne temere levitas hu-
mana prosiliat, et credibile est, ut quicquid apud hominem
pro vita dici potest, ipsa sibi vita non dixerit? abite, gratula- 10
tiones, silete, blanditiae; quotiens iam putatis noluisse me
mori? primum hoc maximumque pro incolumitate hominis
natura commenta est, ut periremus inviti, et contra tot ad-
versos casus patientiae nobis aequanimitate succurreret.
inde est, quod inter luctus et desperationes foeda vivacitate 15
duramus. an vos me movere non creditis, quod iuvenis sum,
quod modo vitae voluptates, modo gaudia lucis ingressus
sum? quantopere mihi blanditur, quod publicis ex acie re-
portatus umeris laetitiam civitatis implevi! quotiens meher-
cule haec vulnera et rorantia hostili cruore arma conspexi, 20
animum supra necessitates erigo, supra fatum pono. sed
omnia mihi iam discussa, consumpta sunt, et honeste
pereundi ratione victa cesserunt. quid mihi amplius cum cor-
pore, quod oderunt oculi sui, cum quo cotidie properans
anima rixatur? non sunt mea membra, quae possim velut 25
hostis alicuius lacerare, confodere. homini, qui semel re-
nuntiavit rebus humanis, non redditur vita, sed tempus, et
ipsa cupiditas ratioque pereundi hoc ipso quo vetamur, ad-
crescit. felicior mehercules, qui moritur, antequam debeat,
antequam velit; paene sero renuntiat vitae quisquis sic ad 30
exitum pervenit, ut hoc illum facere nemo miretur. ei tan-
tum debet mors negari, de quo non sufficit hoc poenae
genus, ut ipse se potius occidat.
  Nam quod lex iussit, ut moriturus redderet causas, quod 9.1
insepultum voluit abici, si sic properasset erumpere, ut non
nuntiaret hoc prius, non fateretur, fallitur, quisquis ideo
factum putat, ut teneremur in vita. illa vero non timet per-
eundi temeritatem, nec secretum doloris alieni libenter in- 5
quirit. sciebat illos non [aliter] ausuros proferre causas,
quos sceleris conscientia, quos maioris cruciatus metus in
suprema compelleret. igitur ne supplicia properato lucra-
rentur obitu, rursus in poenam nocentis insepulti corporis
revocavit iniuria. lex placida, mitis causas mortis reddi vo- 10
luit, non aestimari.
  Possum igitur, P. C., publica quadam voce generis hu-
mani respondere quaerentibus causas mortis interrogatus,
at ego difficilius redderem vitae: quid iuvat, o misera mor-
talitas, animam per tot annos, etiam, si natura patiatur, per 15
infinita temporum spatia tristissimo corporis retinere com-
plexu? si cuncta gaudia nostra, si voluptates et quaecumque
ex hac universitate mundi vel sollicitant aspectu, vel blan-
diuntur usu, diligenter excutias, tota vita hominis unus est
dies. humiles prorsus abiectaeque mentes, quas non implent 20
haec eadem semperque redeuntia. at qui honestis operatus
artibus sciat, quis finis bonorum, quae vera felicitas, num-
quam sibi videbitur praematura morte periturus, et lucis
causas ad animum mentemque referentium neminem coti-
die vita non satiat. relaturum nunc me putatis, quanto plura 10.1
sint in hac aevi brevitate fugienda, comparaturum gaudiis,
prosperis metus, calamitates? illa, illa aestimemus, propter
quae fatigamus votis deos, propter quae brevem querimur
aetatem. nempe sunt vanitas, cupido, luxuria, libido. non 5
pudet propter haec ferre debilitates, luctus, spatia mor-
borum, et, cum liceat evadere, malle pati? finge tibi velut
ipsam proclamare naturam: 'receptus es in hoc pulcherrimum
mundi rerumque consortium et per succedentium vices in
ordinem mortalitatis natus bona nostra vidisti; admitte poste- 10
ros, cede venientibus.' nescis, te quanto diutius vixeris, tanto
magis impatientem perire? quantumlibet prorogentur tem-
pora, iungantur aetates, quandoque tamen non potest non
exitu perire miseri, qui moritur invitus. miraris, quod suprema
mea ipse praecipitem? numquid enim non hoc agunt singuli 15
dies? omnis nos hora per tacitos fallentesque cursus adplicat
fato, et in hac turpissima perpetuitatis cogitatione districti per
exigua festinantis aevi momenta praemorimur. faciamus po-
tius de fine remedium, de necessitate solacium; exeamus
sponte, consilio, pleni securitatis, gratias agentes. solus vixit, 20
quoad voluit, qui mori mavult.
  Indulgete, quaeso, saevae tristesque causae, indulgete, 11.1
virtutes ut mori tamquam magno animo velim. ita non suf-
ficit ad maturandos exitus quod fortiter feci? infirmae pror-
sus terrenaeque mentis est, ut numeretis annos; ego, quae
felicissima vel lassitudo vel satietas est, virtute consenui. 5
quid adhuc inter accidentia fragilesque casus ago? homo
receptus in publicas gratulationes praesentiae humilitate
decresco: minores fiant necesse est diuturnitate, quorum
initia confirmavere successus. cum iam nec operibus nec
felicitati possit accedere, cum fortuna ruere dementia est et 10
aetatem trahere pereuntem; nullos ego senes degere tur-
pius puto, quam qui fortissimi fuerunt. vultis expectem, ut
putres artus foedet pudenda canities, ut sanguine membra
vacuata vix nitantur ad gressus, ut hae laudatae manus nec
ad cotidianae vitae ministeria sufficiant? quam miserum, 15
quam deforme est meminisse quod fueris, referre cicatri-
cum tuarum redundationes et frigidam praeteritorum me-
moriam, cum iam fidem membra non habeant, supra sua
facta rideri! festinato exire de saeculo debeo, dum alacre
corpus, dum spiritus viget, dum teneor, dum desideror, et 20
hoc volo deberi manibus meis, animo meo. favete, dii pari-
ter atque homines: mortem vir fortis inveni. est haec com-
munis mihi cum multis fortasse causa, sed veniamus ad
meam.
  Si mihi mathematicus denuntiasset damna membrorum, 12.1
gravem corporis perpetuumque languorem, ignosceres
tanta mala vel incerta fugienti. plus est, quod expavesco,
quod timeo; minatus est mihi manus meas meus animus,
nullumque voluit esse momentum, quo securus intrepidus- 5
que requiescerem. iussus sum vitam per anhelitus metusque
consumere. quis inter haec spei, quis consolationis est lo-
cus? mori debeo tamquam nocens, si mathematicus verum
dixit, tamquam miser, si mentitus est.
  Quid, quod me futurum dixit parricidam? en quem mitta- 10
mus in experimentum, cui credamus! placet potius fu-
turorum incerta[m] tractare ratione[m] quam ad diversas
persuasiones et ad loquacissima humanorum pectorum in-
genia variari[s]. parricidium dictus sum facturus; si possum
post hoc vivere, non sum innocens, etiamsi non fecero. 15
  Interrogare mehercules hoc <loco> libet vos, omnes li-
beri, omnes parentes: quem mihi post hanc denuntiationem
adsignetis animum? homo sum, cuius corpus iratum for-
tasse saeculo numen velut aptissimam facinori videtur ele-
gisse materiam, cui in primis continuo natalibus adsignata 20
est virtus pariter et facinus, omnium incredibilium diverso-
rumque pariter capax, omnibus difficultatibus novitatibus-
que sufficiens, sceleribus miser et, sine morte sua, nocens,
in quo debeatis ipsas quoque odisse virtutes.
  Nescioquae me prodigiosa feritas in patrem velut telum 13.1
aliquod casurumque pondus librat, inpingit. facinus me ma-
net, quod contra fidem est, quod profuturum mihi negatur
ut nolim cuius non tempus, non locus, non causa praedici-
tur. an mori debeam, vos aestimabitis; non debui nasci. 5
  Sentit pater, quanta sit praedicti sceleris inmanitas, et
ideo temptat efficere, ut mathematicam artem non putetis,
ac modo contendit non esse fatum, et cuncta casu fortuito-
que decurrere, modo, etiam ut providentia regantur, non
posse tamen humana scientia deprehendi. dum utrumque 10
colligo, interim apud gravitatem vestram depono sensisse
aliquid etiam patrem, cum metuit. ego mathematicum pro-
bavi dixisse verum, ille cre<di>dit esse dicturum.
  Casune tibi, pater, haec diversitas videtur in corpus unum
dissentientibus solidata primordiis, ut summo vertice loca- 15
tus igneus vigor cuncta gravia calidi spiritus ardore suspen-
deret, profundus umor ad ima demersus, unde cotidie su-
perpositi caloris alimenta traherentur, terrenum pondus in
medio quanto superne spiritu, tanta penitus inanitate sub-
nixum librata mole consideret, ut saeculorum infinita series 20
per adsiduas temporum vices sua lege festinet? quid haec
fulgentium siderum veneranda facies? quod quaedam velut
infixa ac cohaerentia perpetua semelque capta sede conlu-
cent, alia toto sparsa caelo vagos cursus certis emetiuntur
erroribus, ista credis passim fortuitoque disposita? rogo, 14.1
quid melius ratio fecisset? deus haec, deus, fabricator ope-
ris immensi, ex illa rudi primaque caligine protracta posuit
in vultum, digessit in partes. postquam dederat universitati
parem dignamque faciem, spiritum desuper, quo pariter 5
<omnia> animarentur, inmisit. inde est, quod quidquid na-
scitur, consociata numinis proprietate signatur et in totam
aevi sui brevitatem conpositum firmatumque sic accipit fu-
tura quasi vitam. haec credo, pater, terrori primis fuisse
mortalibus, mox admirationem consumpta novitate meru- 10
isse. paulatim deinde hoc, quod stupemus, animus ausus
diligenter adtendere in arcana naturae sacrum misit inge-
nium, et ex adsiduis observationibus notisque redeuntibus
latentium ratione collecta pervenit ad causas. miraris fatum
hominis posse praedici? defectiones siderum laboresque 15
narrantur, nuntiantur origo tempestatum, lassitudo ven-
torum, quod sidus immodicos solis ardores, quod severas
minetur hiemes, quid significent sparsi longius crines, quid
ardentius solito iubar, quid excussa flamma sideribus. non
invenio, quid esse possit certius verae artis ingenium quam 20
dicere quid futurum sit, fieri deinde quod dixerit.
  Quod si esse artem mathematicam probant natura, ratio,
experimenta, pater quoque, qui credidit consulendum, su-
perest, ut ostendamus verum dixisse de futuris, quem de
praeteritis non possumus probare mentitum. accipite pri- 15.1
mam certissimae scientiae probationem: homo, qui de
partu consulebatur, non confudit turbavitque responsum,
nec per varias ambages indeprehensibilem sparsit errorem;
nihil ita locutus est, ut illud audientium interpretatio trahe- 5
ret dirigeretque, quo mallet. atquin in eo tota ratio fallendi
est, non dare consulentibus quod deposcant, sed caligine
magnaque promissorum vanitate suspensos sic dimittere,
ut, quicquid casus attulerit, putent esse praedictum. an scili-
cet haec fuerit ratio fingendi, quod dicebat usitata, commu- 10
nia, quae futurus pater facile crederet, libenter audiret?
'fortiter,' inquit, 'faciet filius tuus.' rogo, ubi magis desinit,
qui mentitur? sed quibus ille, dii deaeque, signis, quibus
impletus est notis, qui de parricida dissimulare non potuit,
cum quaereret pater! artem tantum mirari me, pater, pu- 15
tas? ego miror animum, stupeo constantiam. 'erit,' inquit,
'vir fortis—et parricida.' rogo, quae ratio fallendi est ea
<a>dicere, propter quae nec prioribus debeat credi? in par-
ricidio quod prospiciebat mathematicus, haec sola ratio fuit
mendacii, ne praediceretur. 20
  Fero tamen, ut quis in aliis consultationibus decipi possit;
at errare de futuro parricida non magis mathematicus pot-
est quam pater interrogare. omnes, sicuti apud sacrae artis 16.1
antistites satis constat, animae proprietates et futuras men-
tium corporumque formas ex illorum siderum qualitate,
quibus in ortu suo †cuncta† gignuntur, accipiunt. aliquis
vagi numinis errore perstrictus est: vitam transiget ille dis- 5
cursibus. placida conceptum stella signavit: erit modesta
lenitate conspicuus. ardens nascentis horam sidus accendit:
viribus pariter moribusque flagrabit. . . . languido iam ver-
gentis in proclive mundi: hebescentibus tardior membris
similis senectae iuventa pigrescet. iam si cui principalium 10
deorum fulgor inluxerit, in populi consurget imperium.
credo mehercules in illum natalem monstri mei diem ira-
torum numinum conspirasse violentiam sedemque prodi-
giosi spiritus conlato pariter igne pressisse. si verum est post
vetusta saecula et innumerabiles annos reddi rursus aliis 15
corporibus animas, fortassis in me renatus sit aliquis ex illis,
quorum scelere violatus dies mundum subito mutavit, quos
<per> maria terrasque fugientes furiales faces et ultricum
dearum terror agitavit.
  Necesse est et maiores notas ventura praemittant, quae 20
non temere nascuntur. sic futuras tempestates pelagi fragor
et conscium nemorum murmur enuntiat, sic periturorum
fata populorum ardentes caelo faces et crinita siderum
flamma praecurrit. praedicebar bello, monstrabar armis, 17.1
agebat ante se ventura feritas publicas calamitates, et om-
nium malorum consummatione parricida ponebar. at si
nunc ista putet aliquis fortuito, non arte sentiri, possit for-
tasse casu evenire, quod futurum sit; non potest casu fieri, 5
quod praedictum est. ecquando umquam, pater, explicuit
manifestius ullius fati necessitatem totus ordo responsi?
'vir,' inquit, 'nascetur;' evenit. 'educabitur, quamvis prae-
dictus sit;' accidit. 'perveniet ad iuventae robur;' adolevi.
'viribus erit conspicuus;' eminui. 'aderunt bella;' venerunt. 10
'ibit in aciem te volente;' misisti. 'fortiter faciet;' feci. 'erit
parricida;' si vixero.
  Si, pater, tamen secretae profundaeque artis ratio red-
denda est, nonne habere tibi grande consortium praedicti
videtur ipsa diversitas? virum fortem dixit et parricidam: 15
vicina sunt haec, etiam ut dissimilia, paria viribus, etiam ut
mente dissentiant. quid enim me aliud notabilem fecit in
bello, quam quod non parco caedibus, cruore non satior,
exultans super stratorum corporum strages, palpitantibus
adhuc cadaveribus alacer insisto? virtutis sunt ista, cum ho- 20
stis contigit; pax est, quae nos deprehendit, et cum iusta
grassandi materia consumpta est, in facinus necesse est
otiosus ardor erumpat. ecce iam rei publicae praebita est
quies; mihi tamen plurimum est cum gladio meo: totis die-
bus tracto ferrum, ad arma respicio, tela mea laudo, admi- 25
ror, adloquor. crede, pater: et parricidium tam facile est
quam fortiter facere, cum utrumque de fato est.
  Sed quousque ratione colligam, quod exitu iam probatum 18.1
est? quod nullis mathematicus dixit ambagibus, nullis dissi-
mulari artibus potest. partem responsi futuram in alio opere
iam vidisti, et, quod praecipue torquet animum, fides scele-
ris virtus fuit. explicata est auctoritas responsi, cum de duo- 5
bus praedictis unum factum est, nec possis de veritate dubi-
tare, quotiens cum incertis experimenta consentiunt. in re-
sponso, cui cuncta cesserunt, fieri non potest, ut hoc solum
falsum sit, quod novissimum est.
  'Non potest,' inquit, 'fieri parricidium.' vis mirer, pater, si 10
non creditur futurum, quod, etiam cum factum est, vix cre-
ditur? falleris, si adversus praedictas necessitates sufficere
credis, quod ego bonus filius sum, quod tu optimus pater. tu
non mereris †scire, credo, ego utique nolle me scire†; quid
est ergo fatum, nisi quod fit et non habet causas? 'quemad- 15
modum ergo,' inquit, 'istud vitari potest, si fieri necesse
est?' scilicet hac sola ratione, ut mors inter facinus homi-
nemque ponatur. vincitur, pater, fatum, si resistas, vincit, si
contempseris. ago quin immo gratias hoc solo nomine cru-
delissimis fatis, quod maximum facinus non in prima aevi 20
mei parte posuerunt, quod praemissae sunt ante virtutes,
magnorumque operum prior ordo defluxit. potest, puto,
caveri parricidium, quod et praedicitur et novissimum est.
  Fingamus, pater, mathematicum de hac sola vitae meae 19.1
parte mentitum; quid tanti est, ut credam ista et vivam?
'occidi non potest pater'; sed quid refert, si difficultas ista
non est salva animo meo? excedit omnem calamitatem in-
nocentiae suae non credere, diebus ac noctibus timere, su- 5
spectum habere animum suum, calumniari manus, incau-
sare visus et parricidalem agere cogitationem. maior mihi
ratio moriendi est, si parricidium fieri non potest, et ego me
credo facturum. quem tu mihi, pater, imperas laborem,
quam asperam exigis patientiam! horreo oscula tua, ne se- 10
niles artus nimium gravis amplexus elidat. non sustineo eos-
dem expetere convictus, ne, quos porrexerim cibos, venena
fiant. timeo eiusdem peregrinationis adire comitatum,
omne fugio secretum, ne quid fortuna, ne quid afferat ca-
sus. quousque timebitur animus? mors mihi praestare pot- 15
est, ne parricidium faciam, mors, ut videar nec fuisse fac-
turus. sed me infelicem, quam multa sunt, quae timere de-
beam etiam citra animum meum! unde scio, an expulsum
me repente sensibus meis aliqua magni discriminis imago
raptura sit? prosilibo fortasse, tamquam sequor classici vo- 20
cantis instinctum, tamquam me ruentis patriae fragor et
vociferatio captae civitatis exciverit. me sane custodire pos-
sum, sed unde scio, quid adferat nox, casus, error? mathe-
maticus hoc non futurum dixit, ut vellem, sed ut occiderem.
  Tu quoque, pater, quanto graviores passurus es ex ipsa 20.1
dissimulatione cruciatus! felicius illud prorsus est, palam
odisse quem timeas. cum bene in osculis meis amplexibus-
que requiescas, subeat necesse est tacitas cogitationes prae-
dicti periculi metus, et, licet componatur ad fortem super- 5
bamque constantiam, naturalis tamen hominis infirmitas
potest tam percussorem timere quam mortem. explica nos,
pater, tam misero tristique conplexu et longissimas sollici-
tudines brevi recide patientia; minus indignum est, ut mo-
riar, si innocens futurus sum, quam ut vivam, si parricida. 10
  Denuntio tibi, pater, et de suprema necessitate confiteor:
iam non sunt meae potestatis hae manus; non regere dexte-
ram, non retinere sufficio. venit ille nescioquis ardor, non
sentio, non intuentur oculi. tunc omnia incipio scire, cum
gesta sunt. quid? tu me lacertorum viriumque beneficio 15
stravisse nuper hostes putas? quantum dicuntur narrasse
captivi, nescio quem in me monstruosi vultus horruere con-
spectum. non tela iaciebam, non iaculabar ictus; furialibus
miser facibus ardebam, et pectus istud non lorica, non fer-
rum, sed diri serpentium clauserant nexus. non fuit illud 20
pugna, non acies: in bello parricida vincebam, excesserunt
opera mea humanarum virium mediocritatem: quicquid
factum est, rabies, insania fuit. praedico, testor: non ego 21.1
parricidium faciam, non ego fortiter feci.
  Quod si ulla ratione casuve effici potest, ut praedicta non
fiant, fidem vestram, P.C., ut mihi potius innocentia quam
fato debeatur: ego dicar expugnasse constitutionem, fre- 5
gisse vincula necessitatis, mea pietas, mea laudetur integri-
tas. dii non sinant, ut inter me responsumque decernat
exitus; mathematicum vincere malo quam reprehendere.
  Quid nunc agam, P.C., quemadmodum me vir fortis ad
preces, quemadmodum parricida componam? dicam 'mise- 10
remini', dicam 'succurrite'? sic rogari contra mortem solet.
novo mihi inauditoque opus est ambitu: † malorum† nisi
morior, periclitor, ideo videor causas reddidisse, ut contra-
diceret pater, et, si bene novi malignas interpretationes,
non exitum captasse dicar sed excusationem. explicate per 15
fidem miseri pudoris aestum! numquam videbitur mori vo-
luisse parricida, si vixerit.
  Ad tua nunc genua porrigo, optime pater, has, si vis, 22.1
tantum fortes manus. per ego, si fas est, quicquid feci, per
hanc ipsam mei caritatem, qua me nondum timere coepisti,
miserere, filium pietate pereuntem ne velis exitum facere
parricidae. praesta mihi patientiam, qua me modo bello 5
credidisti. finge nos in ipso prosperi Martis cecidisse con-
plexu confectumque magnis vulneribus cadaver adferri. re-
linquo tibi pro me omnes <liberos, omnes> parentes. hunc,
quo nos retinere voluisses, in suprema mea transfer adfec-
tum, tuis manibus compone corpus, exstrue rogos, funeri 10
iusta persolve. deinde cum iam novissimis osculis supremo-
que discedens satiatus fueris amplexu, tunc te fas st subla-
tis ad caelum manibus proclamare: 'mathematice, mentitus
es!'
  Reddidimus causas, peregimus preces. reliqua vos, ma- 23.1
nus, vos adiuvate, cives. non ut liceat mihi mori; licet istud,
etiam ut negetis. vir fortis commendo vobis exitum meum.
si non continuo letale vulnus inpressero, si non cum san-
guine totam animam properans ictus egesserit, adiuvate 5
dexteram, deprimite telum et ante omnia detinete patrem.
nescio quam longe manum sparsurus sit fugientis animae
dolor, quo cadat extractus mucro visceribus, in quem se
collabentis corporis ruina praecipitet. vultis scire, quantum
debeam timere victurus? metuo, ne patrem, dum morior, 10
occidam.