| Aeger redemptus | |
| Liberi parentes in egestate aut alant aut vinciantur. | 5.pr.1 |
| Quidam duos filio habebat, frugi et luxuriosum. peregre | |
| profecti sunt capti a piratis. luxuriosus languere coepit. | |
| ambo de redemptione scripserunt. pater universis bonis in | |
| <n>ummum redactis profectus est. dixerunt illi praedones | 5 |
| non attulisse illum nisi unius pretium, et eligeret utrum | |
| vellet. aegrum redemit. qui, dum revertitur, mortuus est. | |
| alter ruptis vinculis fugit. alimenta poscitur. contradicit. | |
| Quamvis, iudices, in tanta malorum continuatione iam po- | 1.1 |
| teram nihil ex accidentium meorum novitate mirari, nul- | |
| lumque mihi reliquerint inpatientiae genus adversa, quae | |
| de solaciis remediisque creverunt, confiteor tamen hoc so- | |
| lum me prospicere nullo metu, nulla tristium recordatione | 5 |
| potuisse, ut post piratas, orbitatem, famem hinc quoque | |
| calamitatibus nostris pondus accederet, quod reversus est | |
| filius meus. vivebam miser, ut hunc viderem, solaque super- | |
| stitis expectatione suspensus avidissimam moriendi cupidi- | |
| tatem contentiosa mendicitate fallebam. pudet persuasio- | 10 |
| nis! redisse se iuvenis adfirmat, ut vindicaretur morte fra- | |
| tris, ut patris orbitate gauderet, nec intellegit maiorem se | |
| factis meis auctoritatem hac indignatione conferre; nunc | |
| magis sentio, quantum facinus fuerit aegrum non redimere: | |
| queritur se relictum, qui potuit evadere. utcumque igitur, | 15 |
| iudices, poteram redemptionis illius reddere de praesenti | |
| iuvenis impietate rationem, et mihi crudelitas ista praesta- | |
| bat, ut filium viderer elegisse meliorem, non utor tamen | |
| occasionis huius invidia, nec quicquid miserae pietatis inpa- | |
| tientia feci, querela malo defendere. ego vero tunc non | 20 |
| mores liberorum mentesque tractavi, nec mihi in illa tristis- | |
| sima condicione succurrit de conparatione consilium. sola, | |
| quid facerem, necessitas, sola iuvenum meorum adversa | |
| suaserunt. ex duobus liberis neutrum magis amat, qui redi- | |
| mit aegrum. | 25 |
| Illud plane, iudices, ultra omnem malorum meorum fa- | 2.1 |
| teor esse tristitiam, quod hac asperitate iuvenis, hoc inopiae | |
| squalorisque despectu famam optimi fratris incessit. homi- | |
| nem, qui piraticum carcerem, qui praedonum vincla discus- | |
| serat, decuerat, ne voluisset aliter reverti. ex quo se nobis | 5 |
| tanto virium labore restituit, poterat eius quoque admira- | |
| tionem mereri, qui pretio paulo ante cessisset. dii immorta- | |
| les, quam laudem, quem gloriae favorem inpleverat, si pasce- | |
| ret patrem, <qui> redemerat fratrem! | |
| Relaturus vobis, iudices, ordinem hic malorum meorum | 10 |
| <et> eventum, quem nemo tam crudelis, nemo tam saevus | |
| audiet, ut me non pascat, hunc ante omnia, qui se queritur | |
| in fratris comparatione damnatum, secreti doloris indigna- | |
| tione convenio. quid agis, impotens, superbe? tu nescis, | |
| utrum fuerim redempturus ex duobus sanis, ex duobus ae- | 15 |
| gris? habui enim, iudices, filios diversissima mentium corpo- | |
| rumque qualitate compositos, et, sicut mox probavit saeva | |
| captivitas, in totam dissimilitudinem vitae quoque genere | |
| diductos. hic namque robustus ac patiens, non molliri pro- | 3.1 |
| speris facile, non accidentibus frangi, et quem de volup- | |
| tatium gaudiorumque contemptu scires parem quandoque | |
| fortuitis; traxerat ex firmitate mentis magnam protinus et in | |
| membra constantiam. ille vero pariter in laetitiam metus- | 5 |
| que resolutus, alienus a curis, sollicitudinibus impar, delica- | |
| tus, impatiens, et iam similis aegro. sed apud patris affectus | |
| haec ipsa liberos dissimilitudo iungebat, et erat quaedam in | |
| inaequalitate caritatis aequalitas, quod hunc †serie† lauda- | |
| tumque semper, illum iam quadam miseratione diligerem. | 10 |
| quid profuit individua pietas? erat etiam me nolente mani- | |
| festum, utrius magis colloquiis, magis laetarer aspectu. velit | |
| nolit, iudices, ipsa quoque querela iuvenis, quid de patris | |
| fateatur animo, probat: irasci quod non sit fratri praelatus | |
| aegro, impatientia est hominis, qui magis ametur. accipite, | 15 |
| iudices, maiorem pietatis aequae probationem: filium nec | |
| peregre dimissurus elegi; iunxi fratrum artavique comita- | |
| tum, et utroque patris latere nudato visus sum mihi magis | |
| habiturus utrumque mecum, si pariter essent. hanc apud me | |
| iuvenum aequalitatem etiam in calamitatibus fortuna serva- | 20 |
| vit: uterque captus est, ambo de redemptione scripserunt. | |
| dissimules licet, iterum tamen et inter adversa persuasio- | |
| nem carioris invenio: in captivitate communi, puto, minus | |
| speravit ille de patre, qui languere coepit. | |
| Tu mihi nunc, impotentissime iuvenis, tu, quaeso, re- | 4.1 |
| sponde, quid aliud facere debuerit pater duos redempturus. | |
| cunctas facultates in pretia collegi; rus, servulos, penates et | |
| omnia viliora properantius, festinatione perdentis addixi, | |
| et, ultra quam non potest excogitare summus adfectus, nihil | 5 |
| senectuti meae, nihil dubiis casibus (pro inconsulta pietas!) | |
| nihil neque illis reservavi, quos redemissem. quantum, iudi- | |
| ces, ad piratas tulerim, scire potestis ex hac fame: fuerit | |
| pretium licet exiguum parvumque, dum totum. fingite | |
| quamlibet divitem, quamlibet pauperem patrem: nemo um- | 10 |
| quam plus pro liberis dedit, quam qui sibi nihil reliquit. | |
| Utrumne igitur, iudices, nemo mortalium habet pretium | |
| plurium liberorum, an piraticae feritatis ingenium est in | |
| captivorum taxatione solos aestimare redimentes? dii im- | |
| mortales, quam arrogans me pirata, quam superbus exce- | 15 |
| pit! 'parum,' inquit, 'attulisti, senex; languet alter.' quid ego | |
| a diis hominibusque merui, quod mihi non redditurus | |
| utrumque non ipse potius elegit? saevus et humani doloris | |
| artifex negavit a me duos posse redimi, deinde, ut hoc tri- | |
| stius, ut difficilius esset, redditurum se dixit, utrum maluis- | 20 |
| sem. vides, iuvenis, quamtum pietati meae testimonium red- | |
| diderit ipsa crudelitas: condicio non ponitur nisi duos re- | |
| dempturo. | |
| Expectatis, certum habeo, iudices, ut in tristissimae ne- | |
| cessitatis positus abrupto ad aegrum continuo propera- | 25 |
| verim. quis non putet audita condicione vincula me statim | |
| detraxisse languenti? oderitis licet confessionem meam, de- | |
| liberavi. tenuit inter illos inexplicabiles doloris aestus, quam | |
| longum tenuit pietas misera consilium, et, quod numquam | |
| satis manibus filii, numquam satis excusabo conscientiae | 30 |
| meae, non statim mihi ille deficiens unicus fuit. dissimules | 5.1 |
| licet, orbitas, ego mihi plurimum morbis, plurimum videor | |
| adiecisse languori cunctationis mora, et sensit infelix, quid | |
| in electionis huius necessitate fuerim neutro languente fac- | |
| turus. tandem, quod solum habebat ambitus genus, despe- | 5 |
| ratione praevaluit: accepi, fateor, illum, qui solutus quoque | |
| non sequebatur, quem non gaudium redemptionis, non lae- | |
| titia praelati, non hortantis erexit patris amplexus. si esset | |
| in rebus humanis ulla clementia, merueram etiam de pira- | |
| tis, ut mihi duo redderentur. | 10 |
| Utinam, iudices, iuvenis illius vita praestaret, ut videretur | |
| non periculi miseratione sed caritate praelatus! me infeli- | |
| cem, quod bonam habeo causam! explicuit iustitiam com- | |
| parationis, qui decessit etiam redemptus, et in perituro filio | |
| nihil aliud electum est. in quo fui miser famae periculo! | 15 |
| filius meus languore defunctus est; tamen pater occiderat | |
| aegrum, si reliquisset. videram continuo, iudices, in carcere | |
| illo, quantum promitteret constantia hominis, quem non | |
| captivitas, non expectatio patris, non fratris fregisset infir- | |
| mitas, nec inmerito cuncta de fortissimo iuvene speravi, si | 20 |
| fuisset ad omnes conatus explicato languente liberior. tan- | |
| dem miseros fortuna respexit, et, puto, contra praedonum | |
| commota feritatem ipsa consensit, ut nobis quem negave- | |
| rant, non abstulissent. non quidem mihi, iudices, arrogo | 6.1 |
| temporis illius providentiam; nihil me fateor fecisse consi- | |
| lio. potest tamen utriusque iuvenis exitus necessitatibus | |
| meis adsignare rationem: periit quem redemi, reversus est | |
| quem reliqui. | 5 |
| Invenisse te putas, iuvenis, patrem cibos et alimenta po- | |
| scentem? quaerebam pretium tuum. testor clementiam | |
| mitissimae civitatis: hae preces, hic rogantis ambitus fuit: | |
| 'miseremini, date stipes, indulgete, conferte! repetendus est | |
| ille, qui redimi maluit fratrem.' sed et hac te decebat rever- | 10 |
| sum proclamare voce: 'erige vultus, pater, attolle tristitiam: | |
| vindicati de saevissimis praedonibus sumus; duos rede- | |
| misti'. | |
| Alimenta posco—poteram non adicere filium pater, sed | |
| mendicus hominem, sed iuvenem senex. quis enim magis ex | 15 |
| ipsis rerum naturae sacris venerandisque primordiis de- | |
| scendit affectus? quid etiam <non> inter liberos ac parentes | |
| tam commune, tam publicum, quam ut alicuius famem pro- | |
| ximus quisque depellat? voluit nos ille mortalitatis artifex | |
| deus in commune succurrere et per mutuas auxiliorum vices | 20 |
| in altero quemque, quod pro se timeret, asserere. nondum | |
| hoc caritas est, nec personis impensa reverentia, sed simi- | |
| lium accidentium providi metus et communium fortuitorum | |
| religiosus horror. in aliena fame sui quisque miseretur. sic | |
| cibos obsidio partitur, sic inopiam pariter navigantium fre- | 25 |
| quenter unius alimenta paverunt. hinc et ille venit affectus, | |
| quod ignotis cadaveribus humum <in>gerimus, et insepul- | |
| tum quodlibet corpus nulla festinatio tam rapida transcur- | |
| rit, ut non quantulocumque veneretur aggestu. | |
| Parentibus vero liberi non praestatis alimenta, sed reddi- | 7.1 |
| tis. quanto, dii deaeque, breviora, quanto minora pro tot | |
| infantiae, tot pueritiae sumptibus, tam variis vel absti- | |
| nentissimae iuventutis impendiis! si mehercules hoc quoque | |
| officii genus natura permitteret, bene pro deficientibus ali- | 5 |
| quid et vita vestra dependeret, iterumque ex illa, quam | |
| traxistis, anima portio brevis in suum rediret auctorem. vul- | |
| tis scire, quantus nomini nostro debeatur affectus, quanta | |
| veneratio? non est beneficium quod pascitis, sed est facinus | |
| quod negatis. | 10 |
| Liberi parentes alant. pudet sacrorum nominum, pu- | |
| det religionis humanae: hoc ergo lex erit? quid imprecer | |
| homini, qui primus fecit, ut pietate<m> iuberemus! liberi | |
| parentes alant. o crudele factum, o numquam tristior fa- | |
| mes! ita pascit ille, qui cogitur? 'non meruisti,' inquit, 'acci- | 15 |
| pere.' discede, pietas, quiesce paulisper, infirmitas. †remu- | |
| neranda sit. primum lex severissima est, ut fortius alimenta | |
| poscantur. perdiderunt pulchritudinem sanctitatemque na- | |
| turae, qui putant illis parentibus iura succurrere, quibus | |
| apud liberos salva est de mutua caritate reverentia; collisis | 20 |
| prospexere pignoribus, et inter tam venerabiles affectus hoc | |
| quoque dignum providentia fuit, ut aliquid et odia praesta- | |
| rent. quereris, irasceris, et ideo iuberis. expectandum est | |
| videlicet, ut liberorum parentumque concordiam perferant | |
| totius merita vitae, et ut pietas, natura, sanguis accipiant | 25 |
| cotidie tamquam amicitiae nexum, et, nisi vos promerueri- | |
| mus obsequiis, adulatione, patientia, natales ortus et pi- | |
| gnora prima perierunt? | |
| Si vultis, iudices, ut huic nomini salva sit in omni perso- | 8.1 |
| narum diversitate veneratio: bonum patrem filius alat, lex | |
| malum. non faciam hanc rerum naturae, non faciam con- | |
| tumeliam legi, ut excusem vel pessimum patrem, ut sacro | |
| nomini temptem gratiam petere de venia. sim licet crudelis | 5 |
| ac saevus, filium tamen diutius amavi. clauserim paternos | |
| penates, de testamento, de spe successionis expulerim, one- | |
| raverim vinculis manus, foedaverim membra verberibus; | |
| persolvi gratia non potest nec malo patri. arrogans, impo- | |
| tens sum? nolo cotidie mereri, quicquid mihi deberi coepit | 10 |
| primo die. 'facilis, mitis, indulgens' vocabula sunt ista mino- | |
| ris affectus; propter haec aleretur amicus, pasceretur extra- | |
| neus. vestrum quin immo crimen est, quod interdum aliud | |
| sumus, et, unde manifestum est diversitatem nostram ve- | |
| nire de moribus liberorum, non invenias asperum patrem | 15 |
| nisi iam peccantis aetatis. quid ais? rigidus, immitis sum? | |
| ideo pasce tantum, pasce, non ultra. malo pro reverentia | |
| nominis nostri quicquid praestatis inviti, et cum alitur pater, | |
| quem quereris indignum, accipere mihi videntur omnes pa- | |
| rentes. si vis, affectum debes, sin minus, necessitate servitu- | 20 |
| tem, patientiam. non tamquam pater alitur, qui tamquam | |
| bonus amatur. | |
| Sepone, iuvenis, differ querelas; tunc irasceris, tunc obi- | 9.1 |
| cies mihi, cum prosperitatium, cum secundorum officia de- | |
| poscam. non talis ad tua genua provolvor, ut aestimandus | |
| sim. nulli malus est pater, cum esse coepit infelix: aspicis | |
| collapsum et ex omni calamitatium genere miserum et, ul- | 5 |
| tra quod accidentium mensura non exit, in orbitate mendi- | |
| cum. riget squalidi capitis concreta canities, vigor pristini | |
| vultus vacuis luminibus intabuit, et per obstantium crinium | |
| inluviem tenuis arentium iactus oculorum. haeret adstricta | |
| nudatis ossibus cutis, et, in fame sua homine consumpto, | 10 |
| iam membra sine corpore. iterum bonus sum, in pristinam | |
| religionem de calamitatium honore restituor. adeone non | |
| habent haec ipsa supplicia poenas, quod posco, quod rogo, | |
| quod mendicus sum filii mei? et quanta, dii deaeque, non | |
| possunt pro nobis impetrare leges! quanto plura sunt, quae | 15 |
| negantur, cum praestant inviti! non exigo, ut tuis manibus | |
| porrigas cibos, ut consoleris, ut foveas; proice, quod ra- | |
| piam, abice, quod colligam. genus ultionis est pascere nec | |
| misereri. | |
| Si tamen, iudices, fas est impietatis huius ullas accipere | 20 |
| causas, et filium, qui non alit, putatis reddere posse ratio- | |
| nem, aestimate per fidem, quod sit facinus illud, cuius | |
| ultionem debeat exigere aliquis de fame patris. 'captum | |
| me,' inquit, 'non redemisti.' quis non putet queri de filio | |
| patrem? quemquamne dicentem feram: 'nihil tibi debeo, | 25 |
| quia mihi vitae lucisque beneficium semel praestitisti, quia | |
| hunc spiritum, hoc corpus non ex indulgentia tua rursus | |
| accepi'? iniquissima magnorum condicio meritorum est, si, | 10.1 |
| quicquid non fuerit adiectum, de prioribus perit, et pessimo | |
| exemplo gratiam praeteritis auferunt reliqua cessantia. non | |
| redemi? non tamen ideo minus est, quod in hunc te divi- | |
| norum humanorumque conspectum de nostra protulimus | 5 |
| anima. maria terrasque, infatigabiles siderum cursus et | |
| cuncta sacro fulgore lucentia nos, ut fruereris, ostendimus; | |
| has, quas subtrahis manus, haec verba, quae negant, de | |
| meo spiritu, de meis visceribus hausisti. gaude potius, ex- | |
| ulta, quod tibi patris asperitas praestat boni filii iactatio- | 10 |
| nem; solus habet, quod imputet patri, qui queritur et pascit. | |
| Quam multa, iudices, huic querelae respondere poteram, | |
| propter quae filium salva pietate non redemissem! quis non | |
| acciperet excusationem, si dicerem: 'impediit quamvis pro- | |
| perantem senectus, inopia, languor. pretium non tam festi- | 15 |
| nanter inveni. explicare non potui navigationem iuvenibus | |
| quoque fratribusque difficilem; solus ac senex non illa, qua | |
| speraveram, prosperitate direxi. per quos metus, per quae | |
| peregrinationis incerta properavi!' remove, iuvenis, indi- | |
| gnationem; nihil plus pro filio factum est, quem recepi. non | 20 |
| fortunam tibi debeo sed affectum, non exitum sed volunta- | |
| tem. pro duobus pretia contraxi, pro duobus maria con- | |
| scendi, pro duobus genua tenui. rogo, uter magis amaretur, | |
| si mihi piratae duos reddidissent? | |
| Age tu nunc, iuvenis, ad faciendam inopiae patris invi- | 11.1 |
| diam, si videtur, exclama: 'famem obtendis, ad quam luxu- | |
| ria prodigarumque voluptatium continuatione venisti. ex- | |
| hausisti senex census in pretia meretricum.' quamquam et | |
| huic iubetur necessitati pietas vestra succurrere, et lex, | 5 |
| quae inopem, quae patrem nominare contenta est, filium | |
| non remisit ad causas. quid vero, si in educationem, in dis- | |
| cursus, in pretia vacuatus sum? excedit omnem scelerum | |
| comparationem patrem mendicum facere nec pascere. | |
| Temptat, iudices, hoc, quod non est redemptus, ampliare | 10 |
| alia iuvenis invidia: 'fratrem,' inquit, 'mihi praetulisti.' fa- | |
| teamur paulisper hoc crimen, agnoscamus hoc nefas: impu- | |
| dentissime generis humani, tu non feres, ut frater tuus vel | |
| magis ametur? vides enim, praelatus est tibi nescio quis | |
| affectus, possident caritatis tuae locum pignora de minori- | 15 |
| bus sumpta nominibus; ille nempe, cuius aeque spiritus de | |
| visceribus his trahebat ortum, qui patrem vel solus imple- | |
| ret. pessimus est mortalium, qui amari fratrem suum sine | |
| sui caritate putat. tu custodies, utrum frequentius osculer, | |
| utrum stringam magis artiore complexu? non est hoc <cari- | 20 |
| tatis> impatientia, nec circa patris adfectus sacra de pietatis | |
| contentione rixa; eum tantum fratrem putes amari magis, | |
| quem non ames. | |
| Falleris, iuvenis, longeque te ab intellectu rerum naturae | |
| seposuit prava persuasio, qui putas ex paternis affectibus | 25 |
| filio perire quicquid in altero de necessitate praeponderat. | |
| par est in omnes liberos eademque pietas, sed habet in | 12.1 |
| aliquo plerumque proprias indulgentiae causas, et salva ca- | |
| ritatis aequalitate est quiddam, per quod tacito mentis in- | |
| stinctu singulos rursus tamquam unicos amemus: hunc pri- | |
| mus nascendi locus, illum gratiorem propior fecit infantia; | 5 |
| alium laetior vultus et blandior osculis amplexibusque fa- | |
| cies; quosdam magis severitas probitasque commendat; in | |
| quibusdam diliguntur impatientius calamitates, et damna | |
| corporum debilitatesque membrorum notabilius misera- | |
| tione complectimur. salva est tamen universitas, cum, quic- | 10 |
| quid in ali<qu>o cessare creditur, in altero restituit alter | |
| affectus. securus sis: non intercidunt ista, non pereunt, sed | |
| invicem vincunt, praevalent, cedunt. filio non potest prae- | |
| ferri nisi <miser> filius. | |
| Blandiar, iudices, paulisper calamitatibus meis, et sic | 15 |
| agam, tamquam apud piratas invenerim utrumque sanum. | |
| attuli sine dubio pretium duorum, sed utrumque praedo | |
| non reddit: offert electionem. suadete, quid faciam; quid | |
| dicitis? ita pietas est abire, discedere, irasci scilicet, queri et | |
| invidiam facere piratis? vos interrogo, liberi, vos, parentes: | 20 |
| non ergo facinus est ideo neutrum redimere, quia utrumque | |
| non possis? egregia pietas aequare liberos iustitia despera- | |
| tionis, et ex hoc, quod succurrere non contingit duobus, | |
| orbitatem facere totam! tu vero, senectus, accipe quicquid | |
| datur, accipe quicquid offertur, dum hoc saltem feritati li- | 25 |
| bet, antequam inpatientia tam saeva crudescat immanitas. | |
| interim multa possunt afferre casus: sperare licet, <fili>, | |
| repeteris, sperare <licet>, pater, fortassis evadat. quaecum- | |
| que explicari coacervatione non possunt, per partes vices- | |
| que servantur, et facilius est divisa subtrahere, quorum ma- | 30 |
| gnitudo laborat in solido. | |
| Quantum intellego, iudices, filius, cui profuturum non | 13.1 |
| erat, ut <non> eligerem, hoc solum ferre non potest, quod | |
| redemptus est frater. quis hanc, iudices, impudentiam fe- | |
| rat? obicit mihi, quod ullum de liberis meis potuerim facere | |
| discrimen, deinde queritur non se potius electum, et, cum | 5 |
| fratri praeter eiusdem nominis par ac simile consortium | |
| reverentia quoque languoris accesserit, indignatur apud af- | |
| fectus patris non eam praevaluisse partem, in qua tantum | |
| filius erat. non invenio, iudices, quemadmodum effugere | |
| potuerim criminis huius invidiam, si hunc potius recepis- | 10 |
| sem. patri, cui utrumque pirata reddere nolebat, redimen- | |
| dus fuit aut aeger aut neuter. | |
| 'Quid, quod,' inquit, 'etiam luxuriosum praetulisti?' | |
| parce, iuvenis, maledictis, parce conviciis; reliquistis haec | |
| nomina. domi erunt ista vitia, domi erunt istae virtutes, sed, | 15 |
| dum fueritis reversi, interim nihil aliud estis quam fratres, | |
| quam liberi mei, duo captivi, ambo miseri, et diversitas | |
| vestra de calamitatium societate consumpta est. vides, | |
| quam nefas sit alterum ex vobis mihi esse viliorem; pira- | |
| tarum non interest, uter eligatur. dic nunc: 'luxuriosum red- | 20 |
| emisti.' | |
| Comparatione vestra, iuvenis, <si> circa patrimonium ho- | |
| noresve contenderes, et ego proclamabo: vicisses. sed ven- | |
| tum est illuc, ubi non probitas, non mores aestimantur, et | |
| de corporibus sola taxatio est. unde tristes toleraret casus, | 25 |
| ferret sordes vinculorum, piraticam famem iuvenis, quem | |
| torquere solebat nostra frugalitas? unde et in illa solitudine | |
| carceris dur<ar>et animus convictibus semper comitatibus- | |
| que laetatus? expecta tu, quem decet honesta patientia, | |
| laudabilis labor, qui tibi difficultatium reddis ipse rationem. | 30 |
| tu differris, luxuriosus relinquitur. | |
| Quid ais? praetuli illum, de quo soli tibi querebar, quem | |
| cum vellem castigare, reprehendere, te solebam laudare, | |
| mirari? exaggera, quantum voles, vitia fratris, luxuriosum, | 14.1 |
| perditum voca, dum scias te sic magis probare non animum | |
| fuisse patris, sed de calamitate rationem. ille eligit, qui reci- | |
| pit ante meliorem. sed parce, quaeso, iuvenis, adversorum | |
| interpretationi. non est electio alterum recipere, cum pre- | 5 |
| tium attuleris duorum; discrimen illud <inter vos> non ego | |
| sed pirata commentus est. quicquid [inter vos] in alterutro | |
| fecero, affectus est, quo duos amo, et homo, apud quem | |
| filius sola praevaluit gratia calamitatis, non fratrem tibi | |
| praetuli, sed quod in te fratri praetulissem. consilium hoc | 10 |
| putas fuisse patris? fortunae est, qua capti pariter estis, qua | |
| decubuit alter, qua non convaluit redemptus. cum propter | |
| duos venerim, quod altero mihi pirata cessit, idem est ac si | |
| mihi neutrum reddidisset. | |
| Sed quousque facti mei dissimulabo rationem? aeger | 15 |
| electus est. responde[te] nunc, si videtur: 'luxuriosus, perdi- | |
| tus fuit.' parcamus, quaeso, memoriae, revereamur su- | |
| prema cineris; paeniteret me fortasse, si viveret. iterum ac | |
| saepius, iudices, necesse est ipsa criminis mei voce defen- | |
| dar: aegrum redemi. non habent profecto, non habent dis- | 20 |
| crimen liberi nisi de calamitate, et inter homines, quos na- | |
| tura pietatis aequavit, differentiam nisi de dolore non expli- | |
| ces. non cum usu nunc vestro, non cum moribus loquor: ille | |
| anhelat, illius sunt lassa suspiria, ad illum serius veni. exco- | |
| gitasti rursus, fortuna, quod supercresceret caritati, quod | 25 |
| posset sacris nominibus accedere; hic solus maior affectus | |
| est quam filios amare: filii misereri. | |
| Me quidem, iudices, si quis interroget, condicio illa non | 15.1 |
| fuit vera, non simplex, habuitque piraticae feritatis inge- | |
| nium: aegrum mihi non licuit relinquere, licuit eligere. an | |
| fas fuisse credis, ut iuxta moriturum tu reddereris, et homi- | |
| nes eius immanitatis, ut possent liberos cum patre partiri, | 5 |
| paterentur eum sibi relinqui, quem periturum ex hoc pro- | |
| babant, quod illum pater non eligebat? temptata est misera | |
| pietas, et placuit hoc quoque addi calamitatibus nostris, ut | |
| onerarer pudore condicionis partes non habentis. cum in | |
| comparatione sani aeger offertur, ideo ponitur, ut eligatur. | 10 |
| Superest, nisi fallor, iudices, ut, cum sibi praelatum fra- | |
| trem queratur, aestimetis, utri tunc magis debuerit pietas | |
| nostra succurrere. est quidem, iudices, humanae infirmitatis | |
| ista natura, ut ex omnibus accidentibus gravissimum putet | |
| quisque quod patitur; et, cum aliena cogitationibus, nostra | 15 |
| dolore tractentur, necesse est apud impatientiam sua[m] vel | |
| minora praevaleant. languor est tamen, languor, cui merito | |
| cesserint cunctae calamitates, in cuius comparatione conso- | |
| lari se potest genus omne miserorum. stringat licet manus | |
| saeva captivitas, profunda carceris nocte membra claudan- | 20 |
| tur, datur tamen collidere catenas, artus extrahere nexibus, | |
| et habet aliquid aequanimitatis cum poena sua posse rixari. | |
| saeviunt regna tormentis, bella vulneribus, sed levius adficit | |
| quicquid viribus feras, et, cum in plenum adhuc sanguinem | |
| adversa ceciderunt, repugnantis roboris colluctatione vin- | 25 |
| cuntur. quos cruciatus compares, quem dolorem, cum peni- | |
| tus visceribus immissa tabes cotidie aliquid ex homine prae- | |
| mittit in mortem, cum cibos, haustus et omnia blandimenta | |
| vitae fames fastidit et poscit? desiderare assidentium offi- | |
| cia, dehinc ferre non posse; gravari quos appetieris attac- | 30 |
| tus; per totum cubile corpus velut super ardentes exagitare | |
| flammas; lux fatigatis luminibus gravis, vox sola de gemitu. | |
| cum ex duobus capitivis languet alter, una est inaequalitas | |
| patris eligere sanum. | |
| Retuli, iudices, usque adhuc in penatibus suis, iuxta pa- | 16.1 |
| rentes propinquosque languentem. o carcer, o morbi, quem | |
| vos non <con>ficitis aegrum? et non ille carcer, quem se- | |
| veritas legum, quem potestatum iustitia commenta est. non | |
| possunt humani metus, humanarum cogitationum ingenia | 5 |
| satis habundeque concipere quae vidi. iacet sub immensae | |
| rupis abrupto tristis et ultra naturalem <modum> profun- | |
| dae caliginis nocte[m] mersus piraticis artibus specus, quem | |
| tota circumfusi vastitas maris et undique minantibus scopu- | |
| lis illisa tempestas terrore ruiturae molis everberat. horrent | 10 |
| cuncta crucibus, squalent circumiecta naufragiis, nullus nisi | |
| in supplicia mortesque prospectus, et ad infelicium capti- | |
| vorum metum praemissus de simili exitu dolor. spiritus so- | |
| lus intus, quem vinctorum trahunt redduntque gemitus, | |
| quem tot contulere languentes. hoc erat, ubi iacebat aeger, | 15 |
| illud tot annorum, ex quo coepit pirata grassari, idem cu- | |
| bile. corpus, quod gravaretur assidentium sedulas manus, | |
| iacet inter vincula, quibus instrinxerat adhuc recentem pi- | |
| rata captivum, et quamvis tenuata de nexibus membra la- | |
| bantur, rursus in modum stringentium tenent, quae nullo | 20 |
| suspensa nisu velut victo homine sederunt. qualis erat ille | |
| sub ferro, cuius exsangues manus vix levia velamenta trans- | |
| ferrent? quis inter complorationes gemitusque somnus, | |
| quem vix silentia sollicita praestarent? ad quae colloquia | |
| tristitia respiraret? undique pares similesque miseri, et ve- | 25 |
| teribus capitivis adiectus cotidie novus aliquis impatiens. | |
| compara, si videtur, huic aegro captivitatem tantum tuam: | |
| tu quereris, quod cibos pirata non praestet; ille remittit | |
| oblatos. te nuda humus, nudum cubile frangit; ille ad singu- | 17.1 |
| los ardentis corporis motus vi sua supra vincla versatur, et | |
| quocumque membra lassata dolore transtulerit, in suppli- | |
| cium redit renovata patientia. breviter saevissimi languoris | |
| definienda mensura est: non potest ex illo sanari nec quem | 5 |
| redemerit pater. | |
| Insta nunc, si videtur, ac subinde, iuvenis, interroga, cur | |
| aegrum potius elegerim, reddi a me posse rationem, cur hoc | |
| fecerim, putas? ego vero non possem, nec si te redemissem. | |
| quid enim, si respondere iubeas orbitatem, cur in exequias | 10 |
| totos egerat census, quid sibi velit ille funebrium longus | |
| ordo pomparum, cur super flagrantes iaceant rogos, cur | |
| ardenti non divellantur amplexu? et ego dico, proclamo, | |
| fateor: error istud, dementiae furor est, cum feceris. 'hoc | |
| est ergo,' inquit, 'quod de te praecipue queror: moriturum | 15 |
| mihi praetulisti.' quaeso, iuvenis, ne nobis putes tantum | |
| inesse feritatis, ut illum potuerimus aestimare moriturum. | |
| vis non sperem victurum filium, quem tunc primum aspicio, | |
| complector aegrum, quem pirata non recusat sibi relinqui? | |
| si persuasionem patris interroges, quicquid est, quo[d] mi- | 20 |
| ser torquetur, afficitur, non languorem credo, sed impatien- | |
| tiam, desiderium, dolorem. hominis, qui apud piratas | |
| languet, unum remedium putes, ut redimatur, sed non est, | |
| quaeso, iuvenis, quod hoc patrocinium de tam calamitosa | |
| pietate concipiam, ut dicam: victurum putavi. exaggero | 18.1 |
| quin immo invidiam criminis mei: redemi, fateor, illum, qui | |
| dilationes, qui moras ferre non poterat, in quo mihi pirata | |
| vendebat brevia oscula, paucos dies. si mehercules uterque | |
| fuisset aeger, illum redemissem, qui prior languere coepis- | 5 |
| set. si duos pariter naufragia raperent, illi porrigerem | |
| manum, quem iam membrorum contentione lassatum fluc- | |
| tus hauriret. si vulneribus confectos remisisset acies, pro- | |
| perantius ei clauderem plagas, per quas animam largior | |
| sanguis egereret. ignoscite, dii pariter atque homines: non | 10 |
| possum de liberis, possum eligere de miseris. gratias quin | |
| immo fortunae, gratias ago, quod adhuc aeger sentit, intel- | |
| legit. alioquin cadaver acceperam et pretia duorum pro fu- | |
| nere tantum supremisque persolveram. nescis. quantum | |
| pudori, quantum adiciat affectibus meis inter tam impares | 15 |
| aequata condicio. aeger, qui tantundem est piratis, plus est | |
| patri. velis tamen nolis, infelix senectus, fatendum est quod | |
| merito, quod summa pietate factum est, quam difficile fece- | |
| rimus. quae tunc mihi cogitationes, quis temporis illius ani- | |
| mus fuit, cum inter duos liberos incerta miser electione | 20 |
| discurrerem! hunc diutius osculabar; illum putabam despe- | |
| ratione moriturum. lacrimas ad languentem gemitusque | |
| transtuleram: et tu mihi videbaris futurus aeger. quotiens | |
| catenas tuas soluturus invasi! sed mihi commendabat relic- | |
| tum quod <in> te praetulissem. quam frequenter iam laxata | 25 |
| misero vincula rursus imposui, dum mihi tua potius sanitas | |
| placet! dissimulare non possum condicionis illius secretas | |
| difficultates: redimi debebat aeger, ego te volebam. | |
| Ponere vos, iudices, velut in illa necessitatis meae prae- | 19.1 |
| sentia volo. ecce infelix ad primum aspectum patris conatus | |
| assurgere illas squalentes sordibus manus paululum tam- | |
| quam amplexus daturus erexit, nec usque in cervices meas | |
| spiritu iam deficiente perlatas in suum miser iterum cubile | 5 |
| deiecit. totus ille circa nos carceris populus obticuit, et, ne | |
| colloquiis nostris terribilis catenarum stridor obstreperet, | |
| lassatos artus in sua tenuere patientia. ego serius, gravis | |
| hinc, si videtur, incipiam: 'luxuriose, meruisti'? ignorat pro- | |
| fecto paterni doloris aestus, quisquis solacium putat, ut de | 10 |
| languente filio queratur, ut moribus mentique maledicat. | |
| abite, virtutes, ignosce, probitas, <potior> est ex liberis ille, | |
| qui moritur. mihi vero fateor hinc aliqua languente filio | |
| venisse solacia, quod vixit infelix quemadmodum voluit, | |
| quod fuit hilaris ac laeta brevis aetas. crede, iuvenis: et pro | 15 |
| te iam maluissem, ut luxuriosus esses, cui tu tempori, cui | |
| dolori rigorem ultionis, frontem castigantis iniungis! impa- | |
| tientissima res est perdere filium, cui videaris irasci. corrup- | |
| tum me precibus putatis ambituque lacrimarum? hoc vicit | |
| aeger, quod non rogabat. assidebam misero; demittebat | 20 |
| oculos, interroganti responsum de lacrimis tantum gemitu- | |
| que reddebat. agebat me deliberante iam victum, cum re- | |
| pente miseras manus velut recidentis amplexus posuit in | |
| sinu meo, et cum lassa suspiria per ardentis anhelitus egesta | 20.1 |
| saepe visceribus, cum diu collatis uterque singultibus mi- | |
| scuissemus lapsas sine voce lacrimas, tandem spiritu vix in | |
| paucissima verba collecto 'tibi quidem', inquit, 'gratias ago, | |
| pater, quod redempturus utrumque venisti; non adeo ta- | 5 |
| men sensus meos languor hebetavit, ut exitum condicionis | |
| huius ignorem. ego luxuriosus, ego perditus; nunc vero su- | |
| per infamiam nominis huius emorior. utinam hoc saltem | |
| misero fata praestarent, ut residuum laborantis animae in | |
| tuo poneremus amplexu; sed si mora est longior properan- | 10 |
| tibus expectare pereuntem, ite superstites, ite felices, has | |
| tantum reliquias commendate piratis, ne mersus profundo, | |
| proiectus in fluctus exitum faciam hominis, ad quem non | |
| venerit pater. unde enim sperare possum, ut revertaris, ut | |
| facis . . .' tunc super abrupta verba tota defectione conti- | 15 |
| cuit, strictisque vitalibus circa dolorem suum membra ri- | |
| guerunt. exclamavi, fateor: 'quid agis, infelix? cur despera- | |
| tione conlaberis? attolle paulisper oculos, confirma, dura; | |
| te frater elegit.' visa est per hanc vocem meam peracta | |
| condicio: continuo pirata detraxit catenas, vincla laxavit. | 20 |
| vultis elegisse me negem, vultis in lucem diemque produc- | |
| tus carceri suo reddatur aeger? ego vero non habui verba, | |
| quibus me deliberare, quibus nolle contenderem. vultis | |
| scire, quid pater, quid pirata praestiterit? ego duos redemi, | |
| sed alterum accepi. | 25 |
| 'Ut scias,' inquit, 'aegrum redimi non debuisse, defunctus | |
| est.' crudelissime generis humani, qui nos putas pretium | |
| tuum perdidisse, audi, quam multa nobis in morituro filio | |
| pirata reddiderit: frater tuus ille inter vincula catenasque | |
| deficiens respiravit aliquid in toro tandemque liberas vincu- | 30 |
| lis manus per totius lectuli spatia iactavit; post impias carce- | |
| ris sordes illum cum ferali veste squalorem exuit paulisper | |
| aeger, vidit propinquos, allocutus est amicos, mandavit, ex- | |
| egit, et quamvis suprema sorte conlabens prius tamen luce | |
| caeli libera satiatus est. contulit mihi grande, velit nolit, | 21.1 |
| fortuna in orbitate solacium: filium, qui relictus mea fuit | |
| moriturus invidia, non occidi, sed perdidi. quid ais, iuvenis? | |
| ita, si moriturum filium redimere non debui, non sufficit | |
| haec tibi de me poena, quod ille decessit? irasci patri tunc | 5 |
| fortasse fas esset, si viveret frater; tunc alimenta quaerenti | |
| respondere posses: 'posce praelatum.' quantum intellego, | |
| qui de mendicitate patris vindicaris, aegri es redempti, iuve- | |
| nis, inimicus, nescis, quid sit invidiam facere, patri; melior | |
| erat tua causa, si mei miserereris. | 10 |
| At quanto, dii deaeque, alius fuit ille infelicissimi iuvenis | |
| affectus! nuntio enim te audiente et tota civitate teste pro- | |
| clamo: tibi gratias agebat ille, dum moreretur. credo me- | |
| hercules hoc miserum dolore consumptum, quod sibi vide- | |
| batur pretium suum mihi perdidisse. non aliter igitur quam | 15 |
| si te praesente deficeret 'per illud,' inquit, 'frater optime, | |
| natalium nostrorum sacrum venerandumque consortium, | |
| per socias peregrinationes, per adversa communia, per hoc, | |
| quod et tu languere potuisti, si te vel tua quandoque virtus | |
| vel satietas secura praedonum piratico carcere emiserit, | 20 |
| commendo tibi senem, quem facimus uterque mendicum. | |
| testor immortalia numina et infernarum sedum deos: pa- | |
| scerem patrem, si te redemisset.' | |
| 'Ego tamen,' inquit, 'mihi debeo, quod reversus sum.' | |
| non quidem quicquam velim, iuvenis, de virtutum tuarum | 25 |
| admiratione dectractum; audias tamen necesse est in hac | |
| <im>pietate verum. evasisse te putas? ingrate, dimissus es! | |
| mea pietas istud, mea fecit electio. unde enim evenit, quic- | |
| quid ante captivitas tua praestare non potuit? iacta, quan- | |
| tum voles, effractum carcerem, ruptas catenas; vis scire, | 30 |
| quid neglegentes fecerit securosque piratas? acceperant | |
| pretium duorum. | |
| Intellegit, iudices, et ipse iuvenis non esse se calamita- | 22.1 |
| tium nostrarum iustitiae parem, [et] <si> sic agit, tamquam | |
| alere non debeat, itaque transfert in hoc defensionem, ut | |
| posse se neget. quid dicitis, iudices? feretis hoc dicentem | |
| iuvenem corpore atque aetate robustum? non habes opes, | 5 |
| sed membra, sed vires. nam neque ego laborem nec diffici- | |
| les posco conatus: contentus sum, iuvenis, ut velis. cibos me | |
| poscere putas? humeros, quibus incumbam, manus, quas | |
| eliso pectori apponam, sinus, in quos egeram exhaustarum | |
| reliquias lacrimarum, ut sepelias, ut haec cum miseri illius | 10 |
| membris ossa conponas. non alimenta quaero, sed filium. | |
| quid, quod nec grave longumque supremae pietatis exigi- | |
| mus officium? non diu viverem, etiamsi me duo pasceretis. | |
| securus sis: brevi te gemitus mei liberabunt, assiduis planc- | |
| tibus everberata vitalia. quid me remittis ad turbam? quid | 15 |
| facis rursus omnibus gravem? consumpsi fletus, clementiam | |
| civitatis exhausi. non alit populus hominem, quem pascere | |
| filius debet. quid sibi vult haec aliena calamitatibus nostris, | |
| aliena virtutibus tuis, iuvenis, asperitas? abstulisti mihi ma- | |
| lorum quoque meorum verecundiam: quicquid faciebam, | 20 |
| mendicitas est, ex quo reversus es. | |
| Durat in suscepto rigore iuvenis, et ad misericordiam non | |
| memoria fratris, non patris contemplatione deflectitur. ex- | 23.1 |
| clamaret alius hoc loco: '<l>ex, tuam fidem!' dignus quidem | |
| eras, impotentissime generis humani, quem in tormenta | |
| mea doloremque redeuntem vincla rursus ac poena carceris | |
| exciperet; et insultes huic confessioni licet, alligare non | 5 |
| possum. quid mihi miseras ultiones, quid triste monstratis | |
| auxilium? faceret hoc pater, qui redimere noluisset. | |
| Age nunc, vivacissima senectus, redeamus ad preces; | |
| quod solum ius paternae pietatis agnoscit, hic quoque roge- | |
| mus. per ego te, iuvenis, illos meos, de quibus nunc quere- | 10 |
| ris, annos, per expertos tibi notosque humanorum acciden- | |
| tium casus, per infelicis illius manes, cui nec hoc saltem | |
| contigit, ut te reverso, te praesente moreretur, pasce nunc, | |
| quod te redimere volui, pasce, quod fratrem tuum redemi. | |
| non ego lassitudinem tuam posco, numquam otium meum, | 15 |
| nec, ut ipse securus quietusque transigam diem, tuas operi- | |
| bus manus, tuum laboribus assigno sudorem. iungamus | |
| mutuae pietatis officia par flebile, par omnibus aetatibus | |
| nominibusque reverendum. est. nobis negotium cum civitate | |
| mitissima. quanto libentius dabunt, cum viderint pariter | 20 |
| unaque miseros mutua sustentatione conexos! et ego qui- | |
| dem rogabo, qui soleo, sed in tuos sinus populus congerat | |
| stipes. quicquid preces, quicquid impetraverint lacrimae | |
| meae, accipe, tuere, dispensa. pro tua fama, pro tua sum | |
| pietate sollicitus. ego mendicabo, tu pasces. | 25 |