| Corporis proiecti | |
| Qui in calamitate parentes deseruerit, insepultus | 6.pr.1 |
| abiciatur. Qui habebat uxorem et filium, captus a piratis | |
| scripsit domum de redemptione. uxor flendo oculos amisit. | |
| filius retinente matre profectus vicariis manibus redemit | |
| patrem. idem in vinculis decessit. abiectus in mare et appul- | 5 |
| sus ad litus patrium est eiectus. vult illum sepelire pater, | |
| mater prohibet. | |
| Etiamsi, iudices, in hac asperrima condicione fragilitatis hu- | 1.1 |
| manae, in qua nemo prope mortalium impune vivit, haec | |
| omnibus natura est, ut sua cuique calamitas praecipue mi- | |
| sera atque intoleranda videatur, inter omnes tamen hoc | |
| constet necesse est, infelicitatem meam tantum ceteras su- | 5 |
| pergressam, ut prorsus haec sit, quae fleri debeat usque ad | |
| caecitatem: quid enim passus sum tam leve, ut non compa- | |
| ratio mei felices aliorum etiam miserias faciat? grave est a | |
| piratis alligari, magis dicat hoc, qui sciat, quam cito capti | |
| moriantur: alligatus sum, sed tamen miser magis queror, | 10 |
| quod solutus sum. indigna est impietas in suos: quae quanta | |
| versetur in hoc iudicio, videtis. sed mihi hoc quoque que- | |
| rendum est, quod me et uxor nimium dilexit et filius. quid | |
| ego putarem in rerum natura posse reperiri, quod orbitate | |
| acerbius videretur? non contingit mihi, quod ceteris miser- | 15 |
| rimum est, filium efferre. parum est, quod iuveni singularis | |
| exempli causa mortis fui, et, tam pretiosa redemptus anima, | |
| senex ominosus morte filii mei vivo, parum est, quod mihi | |
| luctum meum fluctus nuntiarunt, et aliud agenti patri subito | |
| ad litus orbitas appulsa est, quod miserum iuvenem toto | 20 |
| iactatum mari, etiam si nemo interpellasset, sero sepelirem: | |
| adhuc supremo prohibeor officio, et, ne quid solacii contin- | |
| gat, perdo etiam maris misericordiam. inicit errantem cor- | |
| pori manum mulier et piratis et tempestate crudelior, at- | |
| que, ut accedat dolori meo cumulus, quae hoc facit, uxor | 25 |
| mea est! ne quis tamen erret ignotus: non est filii mei no- | 2.1 |
| verca, sed mater—o facinus, o cladibus nostris mutata na- | |
| tura!—mater ignem ultimum filio negat, et mulier, quae | |
| maritum quoque suum debilitata desiderat (quis hoc de ista | |
| credat?), filium non flet, funditus eversa fulmen hoc cla- | 5 |
| demque non sentit. comparet dolorem: quanto minore | |
| causa excaecata est! | |
| Huius, iudices, poenae ab ipsa morte repetitae crimen | |
| ego sum: ego et ablegavi filium meum et infamavi, et, ne | |
| non accedat gravissimi doloris comes paenitentia, in illum | 10 |
| mortiferum carcerem mersi. quo fato parentes miser sorti- | |
| tus est, ut illi vitam pater, sepulturam mater auferret? nam ut | |
| pietatem filii mei semel indicem: patrem redemit. si, quod | |
| ego redierim, uxor irascitur, reddat rationem, cur acceptis | |
| litteris meis fleverit. atquin miserrimus iuvenis quomodo | 15 |
| magis temperare potuit officia? lex parentibus in calamitate | |
| ferre opem iubebat; uterque parens erat calamitate devinc- | |
| tus, unus autem succurrere utrique non poterat. invenit ta- | |
| men ingeniosa pietas et utrique subvenit dispendio sui: ipse | 3.1 |
| venit ad patrem, me remisit ad matrem. hoc si defen- | |
| dendum est, agnosco partis meas: causam planctibus agam; | |
| flere enim certe per legem licet. alioquin diu laudare non | |
| expedit, diligenter defendere contrarium est actioni no- | 5 |
| strae: ut impetremus funus, moramur. dum nos litigamus, | |
| dum circa cadaver nostrum orbi rixamur, dum agitur causa | |
| defuncti, dum sepulcro lege praescribitur, dum dantur legi- | |
| tima dicentibus tempora, putrescit interim corpus, nec tu- | |
| tum in sicco iacet: cadaver ab incursu avium ferarumque | 10 |
| tantum miserantium corona custodit. convenerunt etiam | |
| alieni parentes, totus in spectaculum populus effusus est, et | |
| ignoto quoque corpori publica humanitas quasi quasdam | |
| fecit exequias. deflent omnes homines, dolent; plurimorum | |
| tamen illa vox est: 'iuvenis insepultus iacet miser, nec pa- | 15 |
| trem habet fortasse nec matrem.' iam hominis figuram ve- | |
| tustas paene consumpsit, iam lenta tabes in terram defluxit, | |
| iam soluta cute ossa nudantur. quamlibet duraveris animo, | |
| non ferres tamen ista, si videres. | |
| Sed audire certe potes. ille est filius noster, cuius spes | 20 |
| ipsas amavimus, quem apud omnia templa et surdos votis | |
| deos superstitem precati sumus, a quo sepeliri optavimus, | |
| ille amabilis infans, ille blandus puer, ille iuvenis etiam ante | |
| hoc crimen piissimus, ille, dum par fortuna parentium fuit, | |
| propensus in amorem tui, mentior, nisi, cum peregrinatio | 25 |
| mea nos diduceret, maluit esse cum matre. me per omnia | |
| maria volitantem, ut plus filio relinquerem, circumvenit | |
| saevius ipso mari latrocinium. describam nunc ego penden- | 4.1 |
| tem fluctibus carcerem et catenas macie mea laxatas et de- | |
| tritam lateribus meis consciam malorum carinam et obru- | |
| tam perennibus tenebris feralis loci cruentam caecitatem? | |
| ista vero, si quid pudoris habeo, tacenda sunt. alioquin quis | 5 |
| mihi ignoscet, quod vicarium accepi? etiam scripsisse pae- | |
| nitet. o litterae fletibus tremulae, o parum alligatae manus, | |
| o dolenda uxoris oculis epistola! cur indicavi, cur scripsi | |
| quod uxor ac filius ultimum legerent, ut incertum sit, utrum | |
| me carius redimant an lugeant? cognita clade rarissimi uxor | 10 |
| exempli et prorsus talis filii mater totos efflevit oculos, fon- | |
| temque illum perennium lacrimarum tantum caecitas clusit; | |
| si non tenuisset filium, vicerat. continuos inde planctus, in- | |
| credibilis maestitia, assidua lamentatio †fuit iuvenem ne- | |
| scio in me magis an in te futurum impium, si non redemisset | 15 |
| quem tu sic desiderabas. ergo profectionem apparat, ut, | |
| quoniam reddere matri non poterat oculos, redderet virum | |
| oculis cariorem. sed videlicet est quaedam ultima calamita- | |
| tium rabies, et novissime in furorem vota ipsa vertuntur. | |
| retinuit iuvenem et epistolis meis legem opposuit. o vanae | 20 |
| figurationes et pectora hominum alto errore confusa! nemo | |
| illam non putabat timere de filio. itaque iuvenis, quod ad | |
| solacium pertinere credidit, commendavit amicis custodiam | |
| matris, substituit vici curae suae propinquos: neque enim | |
| aliter usque ad reditum meum caeca vixisset. quicquid hu- | 25 |
| mana ratio valet, contulit. si potuisset redimere oculos ma- | |
| tris, qua pietate fuit, vicarios suos dedisset. ipse profectus | |
| est solo comitatus animo, nec se putavit ire sine pretio, | |
| quamvis ad piratas ferret inanis manus. dicat aliquis: 'adeo | |
| domi nihil reliqueras, adeo longa aetate sic vixeras, ut ne | 5.1 |
| pretium quidem tui paraveris?' si hoc ita esset, testor deos, | |
| de redemptione litteras non misissem. fuit, unde redimi | |
| possem. iudices, fuit, sed illud totum filius matri reliquit. | |
| Navigat ergo per horridos fluctus et gementia litora et | 5 |
| spumantes scopulos et quacumque miser relatus est inau- | |
| spicatum metiens iter, prorsus ominose retentus, perversis | |
| etiam votis, qui optaret alligari a piratis, quos vitare quoque | |
| miserum est. quaerit haec omnia impius ille filius propter | |
| parentes, quod non praestitisset frater fratri, non uxor viro, | 10 |
| (quid differimus ultra?) non pater filio. | |
| Dii immortales, caeli, maris, inferorum praesides, uni | |
| mihi adhuc omnes male experti, vos tamen solos habeo | |
| testes, quam invitus redemptus sim; miserum me: perit qui | |
| sciebat! nam ut primum pervenit iuvenis ad piratas adferens | 15 |
| redemptionis meae se pretium, e ferali navicula avidus exi- | |
| luit vicarias oblaturus manus; stravit se ad genua singu- | |
| lorum, et, ut cupiditas fecerat blandum, obsecravit omnibus | |
| precibus, miserabili planctu et lacrimis paene maternis. | |
| nemo umquam sic, ut solveretur, rogavit. nec sane difficile | 20 |
| fuit impetrare a piratis captivitatem; maior illi pugna me- | |
| cum fuit. non dignum illud spectaculum latronibus erat, | 6.1 |
| cum pater filiusque de vinculis contenderent, et sibi quisque | |
| carcerem vindicaret: ego iam usu defendebam meum et in | |
| his annis iam maturam mortem asserebam; at ille contra: | |
| 'ego te in calamitate deseram? ego alligatum relinquam? et | 5 |
| quomodo ad matrem redibo, quae misera desiderio tui dies | |
| noctesque fletibus iungit, quae vivere sine te non potest?' | |
| non dicebat tamen omnia, et cum adsiduos planctus et inre- | |
| quietas diceret lacrimas, adiciebat: 'iam paene caeca est. | |
| fortasse, si redieris, videbit. in summa: non recedo; fas est | 10 |
| mihi etiam invitis parentibus pie facere. non recedo; si per- | |
| severas, demus piratis lucrum: aut vicarius ero, aut comes.' | |
| quantum inter haec flevit, quamdiu cecidit oculos suos! si | |
| perseverassem, duos excaecaveram. obstupuerunt pietate | |
| tanta etiam latrones, et per immobiles ante vultus fletus | 15 |
| cucurrit. non tenuissent fortasse iuvenem, nisi redempturos | |
| parentes talem filium credidissent. ipse in se transtulit fer- | |
| reos nexus, et hilarior alligatus est filius, quam solutus est | |
| pater. supremum tamen et (nefas!) in aeternum me iam | |
| catenatis manibus amplexus, postquam mei cura discesse- | 20 |
| rat, 'matrem', inquit, 'tibi per haec merita commendo: tu | |
| illam tuere, defende, ama, ne relinque. sic paria faciemus: | |
| illic tu eris vicarius meus. si haec feceris, non irascetur mihi | |
| fortasse mater, quod ab illa recessi.' sic in navim filii mei | 7.1 |
| male permutatus vector imponor, et qua visum oculi dede- | |
| runt, ad piratas e puppe prospecto. curva litora et emensum | |
| sideribus fretum et turritos rupium scopulos retro lego. mi- | |
| serum me, quamdiu a piratis etiam navigatur! mandata ta- | 5 |
| men tua, fili, perago: assideo, sustento—immo mehercules | |
| tu assides, fili, tu sustines, propter quem mihi etiam huius | |
| propensior cura est: dum recedere ab uxore nolo, filium | |
| non redemi. | |
| At illum interim cotidie situs carceris strangulat, insidunt | 10 |
| ossibus catenae; exemplum saeculi in myoparone moritur. | |
| mater, iam satis est: habes poenas super legem. sepelissent | |
| talem virum etiam ipsi piratae, nisi eos conscientia scelerum | |
| metusque poenarum ab omni litore arceret, quod unum | |
| poterant, secundis proiecere ventis. excepit mitior matre | 15 |
| tempestas, et, si qua dici potest calamitatium felicitas, pro- | |
| spero cursu cadaver tantum quod non ad ipsa maiorum | |
| sepulcra depositum est. narretur res saeculo nostro diversa | |
| et nescio utra parte mirabilior: filii corpus matri maria ret- | |
| tulerunt, mater mari. magnam quidem partem agnosco cul- | 20 |
| pae meae: ego uxorem adduxi, et, ne miseram matrem do- | |
| lore fraudarem, ipse meis umeris adversariam meam usque | |
| ad litora tuli. et sane †adversus prima verba orbitatis animo | |
| aestimantem fefellerunt. quis autem non dolentis adfectum | |
| putasset, cum diceret defuncto filio mater: 'quid enim navi- | 25 |
| gasti? quid maria ingressus es? quid piratas petisti?' nam | |
| illa quidem vulgatissima orbitatis vox est: 'fili, cur me reli- | |
| quisti?' etiam cum tota supra corpus incubuit, amplexam | |
| putavi, etiam cum iniecit tollentibus manum, 'et hoc', in- | |
| quam, 'solent facere matres, ut funus morentur.' at ista | 30 |
| legem recitat et in cadaver fili perorat. tace, tace, misera! ita | 8.1 |
| tu istud optasti? sola scilicet calamitatibus nostris adhuc | |
| defuit culpa, ut, cum saevitia nimiae quoque felicitatis tur- | |
| pis sit, procedat inauditum antea monstrum, misera crude- | |
| lis. si quid irati dii reliquerunt, si quid infelicitas oblita est, | 5 |
| suis manibus perdere cupiat. detracta est fortunae invidia, | |
| quando suo quoque iudicio mater post amissum filium | |
| parum misera est. lacrimas ipsas novissime perdo: inanis | |
| domi libitina plangitur, derisus dissignator redit, refertur | |
| rogus. inter haec omnia non gemitus ullus matris, non lacri- | 10 |
| mae, non questus. putes adpulsum ad litus aliquem esse | |
| piratam. unde hunc illi animum? si mala sua ideo non sen- | |
| tit, quia non videt, et hoc boni caecitas habet, eruat aliquis | |
| oculos meos. si tenebrae corporis affectibus non obstant, | |
| estne haec uxor mea, estne ille filius noster? liceat dubitare, | 15 |
| si fieri potest, et sane vix iam dinoscendam speciem vetu- | |
| stas reliquit, sed adtritae manus et tumida vestigia vincu- | |
| lorum et testis longae captivitatis macies, infelicia argu- | |
| menta, consentiunt. miserum me, certus luctus est: filium | |
| agnosco; uxorem non agnosco. | 20 |
| Ergo quoniam de iure longior pugna, et nobis festinan- | |
| dum est, sint primae precum partes. adeste, universi utrius- | |
| que sexus parentes, dum matrem in exequias filii rogo. per | |
| matrimonium te vetus et per mutuam caritatem, quae utri- | |
| que nostrum magno constat, adice, per commune pignus, | 25 |
| per annos pariter actos et beneficio filii plures, per meum in | |
| te obsequium, iam mei miserere, cuius soles. crede mihi, | |
| hoc, quod patior, carcere peius est, captivitate crudelius. | |
| mea ista poena est. quid tibi tantum mali feci, quid offendi? | |
| certe ego te non reliqui. | 30 |
| Iam si totum adfectum in hunc consumpsisti virum, et | 9.1 |
| omnis per oculos misericordia effluxit, tulerit sane filius | |
| noster merito poenas, dederit spiritum supplicio. nihil de | |
| praeteritis loquamur; quod postulavit Cicero etiam ab illo | |
| crudelissimo Siciliae tyranno: mors sit extremum. †quod | 5 |
| quidem cum permissum non esset, pernoctabant ante | |
| ostium carceris pretio redimentes sepeliendi potestatem | |
| [quid tandem hoc Marcus Tullius] patres matresque mise- | |
| rae. tu vende saltem, quod sub Verre crudelissimum fuit. | |
| certe ego filium redimam, nec mihi pretium diu quae- | 10 |
| rendum est: habeo manus. | |
| Nihil moveris nunc, et debilitatem tuam iactas? singulare | |
| feminis exemplum ostendi narrarique desideras: sepul- | |
| turam filii maritus a te impetrare non potuit. vade hercule, | |
| si libet, et corpus in fluctum repelle, aut, si parum celebri | 15 |
| loco videtur abiectum, inice manum et, ne minus te satiet | |
| alienum ministerium, ipsa potissimum trahe<n>s alteram | |
| manum cadaveri impone, altera<m duci>; duc, qua fre- | |
| quentissimum rotis iter est et nigra limo via; proterat mi- | |
| serum onustum vehiculum et sanctissimum pectus ungulae | 20 |
| rumpant. ipsa, quoniam deficeris oculis, elisum caput et | |
| oppressa ponderibus praecordia manibus tuis pertracta; si | |
| quidem istis audeas, etiam dentibus lacera. litigamus, consi- | |
| stimus: in diversum abimus. nempe cum viceris, omnia pa- | |
| ria habebimus praeter animum. non sepelies? vide, quaeso, | 25 |
| vide, ne, dum ligitas, harenam fluctus aggeret, iniciat hu- | |
| mum misericors populus, obsta, si cuius clementia tumulum | |
| fecerit, effode, et, cum talis sis mater, aude indignari et | |
| exclama: 'magis amavit patrem.' | |
| Cruces succiduntur, percussos sepeliri carnifex non vetat, | 30 |
| ipsi piratae nihil amplius quam proiciunt. mater . . . quam- | |
| quam hoc nomen profanari nefas est: si perseverat esse filii | 10.1 |
| sui noverca, ut hac crudelitate videatur digna, quae orbita- | |
| tem suam intellegat, si ultra hostium adfectum, qui caesos | |
| acie saepe tumularunt, ultra tyrannos, ultra latrones parum | |
| habet non sepelire, nisi aliorum quoque officia praeciderit, | 5 |
| et tantum quod non petita ex fluctibus aqua restinguit | |
| ignem, si adeo non genuit filium sed effudit, et illo infelici | |
| partu ingratum uteri pondus exposuit, licet inputet nobis, ut | |
| volet, quod tueri non potest, singulare mariti desiderium, | |
| dicam tamen quod sentio: excusatius odisset virum quam | 10 |
| filium. quamquam in hoc mutuae caritatis affectu paria fe- | |
| cimus: illa oculos propter matrimonium neglexit, ego fi- | |
| lium; vicem caecitatis orbitate persolvi. tamen, quod inter | |
| haec quoque mala privatim doleam necesse est, omnem | |
| illam, quam contraxerat, perdit opinionem: iam inimici | 15 |
| triumphant, iam passim locuntur: 'illa exempli mulier, illa | |
| saeculi decus; virum redimi noluit nec filium sepeliri.' | |
| Equidem, iudices, ut sentio, neminem non mortalium fa- | |
| vere hominis sepulturae convenit, quia haec una res est, | |
| cuius exemplum ad omnes pertineat, ideoque non nisi ab | 20 |
| ultimo parricidio exigitur poena trans hominem. etiam si | |
| qua sunt iura, quae obstent, si tamen angustus saltem detur | |
| accessus, per quem intrare humanitas possit, vera clementia | |
| occasione contenta est. sive omnis in defunctis sensus perit, | 11.1 |
| et ad operiendam foeditatem subtrahendamque dolori ma- | |
| teriam mortui viventium causa sepeliuntur, seu, cum ad | |
| infernas sedes anima migravit, unus hic luce viduis honos, | |
| et suprema face, ut vates ferunt, petitam ulterioris ripae | 5 |
| stationem contingunt, quae vera esse et credo miser et opto | |
| cito iturus ad filium, certe rerum natura ut in generandis | |
| alendisque hominibus quae necessaria erant, ex se ipsa pro- | |
| spexit, ita, cum rursus opus suum resolvit, corpora nostra | |
| quam primum reducere ad principia festinat; ut desertis | 10 |
| etiam locis circa cadaver tracta imbribus terra concrescit, | |
| adgerunt pulverem venti, et liquefacta multa die membra | |
| paulatim humus bibit, etiamsi nullus operit. at ipsa longo | |
| tempore in terram ossa desidunt. nobis vero adversus ex- | |
| animes genuit non solum miserationem, quae cogitationi | 15 |
| nostrae subit, sed etiam religionem. inde ignotis quoque | |
| corporibus transeuntium viatorum conlaticia sepultura, | |
| inde iniecta ab alienis humus. facinus indignum! cum haec | |
| ita sint, sepultus esset filius meus, nisi incidisset in matrem. | |
| Et haec, iudices, non ideo ego dico, ut adfectu iura cor- | 20 |
| rumpam, neque vobis praecipio, sed adversariae exprobro. | |
| legem quidem istam quidni horream, cum id unum miser- | |
| rimo iuveni sit obiectum, quod in calamitate non deseruerit | |
| patrem? sed quatenus luctus nostri in ius vocantur, et flenti | |
| disputandum est, et orbitati suae mater irascitur, supere- | 25 |
| mus quam exorare non possumus. ecquando duorum ho- | |
| minum miseriora vota vidistis, <quam> ut de his pater, si | |
| vicerit, filium suum efferat, mater, si vicerit, abiciat? | |
| Quae tamen lex est? qui parentes in calamitate de- | |
| seruerit, insepultus abiciatur. omnis nobis in hac | 30 |
| †prius causa, iudices, de scripto et intellectu legis contentio | |
| est, utrum verborum ambiguitate an voluntatis fide | |
| standum sit. pars enim diversa id nititur parentem fuisse in | 12.1 |
| calamitate eam, quae deserta sit; cuius rei poena est abici | |
| insepultum. quid tum fuerit in causa, quid sit postea conse- | |
| cutum, quomodo legem intellegere conveniat, subterfugit | |
| dicere, neque a vestigio scripti recedit, sed nuda recitatione | 5 |
| contenta est. nos neque omnibus personis neque omnibus | |
| causis scriptam esse legem, et iuveni iustas ac necessarias | |
| recedendi causas, et, cui rei semper ius satis plenum est, | |
| bonum animum fuisse, postremo non hoc esse deserere | |
| contendimus, atque eo causam demittimus, ut non sit absol- | 10 |
| vendus adulescens nisi etiam laudandus. qui autem dubitat, | |
| an scripti voluntatem sequi conveniat, is mihi videtur quae- | |
| stionem temptare †incertus. | |
| Qua de re ideo pauciora adiciam, quod nobis quoque, si | |
| ita pergitis, adferet quandam cavillationem ista sermonis | 15 |
| ambiguitas, ac videri potuerit omnem actionem partis ad- | |
| versae prima statim recitatione subvertere. nam lex cum | |
| dicit: qui parentes in calamitate deseruerit, . . . Rur- | |
| susque cum dicit: insepultus abiciatur, non utique id | |
| significat, ut non liceat eum sepeliri, postquam proiectus | 20 |
| est. quare aut mihi quoque permittite sic agere, quomodo | |
| volo, aut, quod magis vestram religionem decet, indignam | |
| sanctissimis auribus verborum captionem ex utraque parte | |
| praecidite, et, cum filium singularis exempli probavero, for- | |
| titer sentite nullam umquam a maioribus nostris poenam | 25 |
| scriptam esse pietati. | |
| Atque in eo, quod primum proposueram, non ad hanc | 13.1 |
| rem pertinere legem, non diu versabor, neque dubitatione, | |
| quam non habet, adferam moram. neque enim puto, si | |
| aetas inpediet infantem, valetudo aegrum, res legatum, dux | |
| militem, nihilominus obstricta crudelitas non accipiet ratio- | 5 |
| nem necessitatis, et cum semel apparuerit patere in eius- | |
| modi causis defensionem, potero plane esse securus, nec | |
| timebo, ne teneri videatur filius meus, si non potuit omni- | |
| bus succurrere, dum in ipsa lege occupatus est. pater alliga- | |
| tus est, mater caeca est; unus utrique filius; magna locorum | 10 |
| distantia; habet lex in medio debitorem. duc ad utrum ma- | |
| vis, ad utrumque non potes, nisi hanc condicionem misero | |
| imponimus, ut, quicquid fecerit, proiciendus sit: si exierit, | |
| mater sepeliri vetabit, si remanserit, pater. | |
| Non puto fore dubium, quin ius in hac lege fuerit et mihi, | 15 |
| nisi forte, ut omnia inique iniusteque conquiritis, hic quo- | |
| que unius occasione verbi aliud putatis iuvare parentes, | |
| aliud non deserere, id est, de hoc dubitare vultis, utrum | |
| parentibus ubique ferri oporteat auxilia, ut ego aestimo, an | |
| vero non mereatur adiutorium, nisi qui praesente filio miser | 20 |
| est. nam si deserere in calamitate nil aliud putamus esse | |
| quam a misero discedere, duo simul scelera permittimus: | |
| primum illud, ut etiam qui aderit, possit inpune nihil prae- | |
| stare, siquidem absolutus est hac lege, qui secundum mi- | |
| serum stetit. quo quidem modo non adiutores calamitosis | 25 |
| parentibus filios damus, sed spectatores. accedit illud vel | 14.1 |
| gravius, quod, cum rerum necessitas cotidie nos dividat, si | |
| quaedam fortuna parentes nos deprehenderit, quamvis ex- | |
| iguo divisus spatio inpune opem non feret, non succurret, ut | |
| hac saltem se calumnia defendat: 'non reliqui, sed non ac- | 5 |
| cessi, neque pede, quod aiunt, uno a parente discessi.' solu- | |
| tus erit omni auxiliandi necessitate, quando vestra interpre- | |
| tatione absentia impietatis occasio est. hoc voluisse legum | |
| latorem putamus, ut natus ex nobismet ipsis in rebus adver- | |
| sis praesidium parenti labore atque praestantia solveret lu- | 10 |
| cis usuram ubicumque, nisi forte non sumus parentes nisi | |
| palam. quid est ergo non deserere? opem ferre, non deesse. | |
| omnia haec enim eo spectant, ut auxilio liberorum tuti sint | |
| parentes. quod cum ita sit, tam ad me lex ista pertinuit | |
| quam ad matrem. | 15 |
| Duo unum vocabamus; videamus, quo ire debuerit. pot- | |
| eram quidem fortiter dicere: 'pater iussi. hoc nomen omni | |
| lege maius est; tribunos deducimus, candidatos ferimus; ius | |
| nobis vitae necisque concessum est. si non fecerit quod iu- | |
| beo, non deferam illum ad sepulturam.' necesse habuit pa- | 20 |
| rere: non deseruit, sed abductus est. crede, non contemptu | |
| tui venit in carcerem. sint sane iura paria, sedeatque medius | 15.1 |
| inter duos filius iudex; non conparabo personas, quamvis | |
| apud omnes gentes plus iuris habeat pater. sit sane natura | |
| communis; non inputabo quod nomen dedi, quod familiam, | |
| quod inpensas, quod, dum illi adquiro, captus sum. non | 5 |
| indulgentiae discrimen excutiam, de qua iam lite concessum | |
| est. fuerint quidem ista facienda, sed ego ius meum re- | |
| primo. inter duos parentes [c]aecus adfectus est; exorabit | |
| qui prior rogaverit. tempore certe vinco: ante miser esse | |
| coepi. tu adhuc integra es, ego iam alligatus sum; tu sana in | 10 |
| domo, ego iam paene defunctus in carcere; tibi adhuc non | |
| opus est filio, ego iam rogo. nempe calamitas tua nata est | |
| post epistolam meam. nisi te flentem consolari filius voluis- | |
| set, ante caecitatem tuam exisset. noli mirari, si te gratia | |
| vinco: ante exoravi filium, quam tu rogares. | 15 |
| Si <se> quisquam figuratione quadam in hac malorum | |
| condicione iudicem ponat, fortuna quaeso absit, cuius tanta | |
| calamitas fuit. abstulerat quidem tibi oculos nimius adfec- | |
| tus, et de quinque rerum sensibus pars una cessabat, et | |
| tenebras, etiam salvis luminibus alternans, continua nox | 20 |
| duxerat. maius est tamen malum, quod sic fletur. nam ut | 16.1 |
| merito queri possis ablatas videndi voluptates, impeditos | |
| rerum actus, tamen, si non iniqui iudices sumus nec ambi- | |
| tiose miseri, sunt quae his mederi possint; referam non so- | |
| lum, quia vincenda mihi, sed magis etiam quia consolanda | 5 |
| es. nam quando omne tormentum corporis abest, dolorque | |
| membrorum, qui totam cogitationem in se rapit, feliciter | |
| cessat, superest, ut cruciet nimium otium et assidua quies, | |
| res, si non sint necessitate, iocundae. nam visus damnum | |
| sarciunt reliquae voluptates, odor, gustus, tactus, auditus. | 10 |
| quibus tamenetsi deesse summam fatendum est, non est | |
| tamen maximae calamitatis loco numeranda parum plena | |
| felicitas. domus certe propria lectusque genialis, conventus | |
| propinquorum, sermo amicorum, ipsa (quod raro contingit) | |
| honesta calamitas et in quacumque fortuna beata libertas. | 15 |
| tot voluptates obruere possunt unum dolorem. nam lucis | |
| desiderium, si malis meis compares, etiam delicatum est. | |
| num enim aliquid rerum natura genitura est spectaculo no- | |
| stro novum, ac non, quicquid speciosissimum pulcherri- | |
| mumque visuri sumus, vidimus? [tenebrae] nempe cotidie | 20 |
| nox oritur, et aequam temporum portionem involvit obscu- | |
| ritas, et ex parte sui ipsa quodammodo caeca natura est. cui | |
| alienis oculis uti licet, audire, imperare, cuius ministeriis | |
| officia non desunt (non enim defuerunt), nisi se erigit et | |
| fortunae suae rationem reddit, et praesertim in tam bona | 25 |
| caecitatis conscientia, animi vitio miser est. non debet do- | 17.1 |
| lere quispiam, qui potest gloriari. | |
| Quamquam cuiuslibet et quacumque causa hunc incur- | |
| sum passae levius est tamen malum feminae: non enim na- | |
| vigatis, non legationem obitis, non frequenti peregrinatione | 5 |
| variatis aspectus, non militaris vos, non forensis ratio dedu- | |
| cit. alioquin semper estis intra domum, uno plurimum loco | |
| levibus officiis adfixae. tuum quidem adfectum si bene novi, | |
| nulla magis causa caecitatem doluisti, quam quod ad redi- | |
| mendum maritum ire non posses. | 10 |
| Haec tua calamitas erat; aestimemus meam. nulli quidem | |
| gravior visa est quam tibi, audi tamen, quam multa in illis | |
| epistolis non scripserim. o fili, in quibus te malis reliqui! | |
| iam illa principalis ac maxima dono deum concessa libertas, | |
| nec hominum solum sed ferarum volucrumque sensibus fixa | 15 |
| et ingenita, primum spolium fuit: me ipse perdidi, teneor | |
| venale mancipium, et civis Romanus merces fio, et liberta- | |
| tem senex dedisco, et natus ingenuus venire opto. minimum | |
| est: habitamus in fluctibus, hiberni nos ferunt venti; non | |
| statio, non sedes, non quies, sed, quod malorum meorum | 20 |
| maxima portio est, tam miseri sunt etiam domini mei. cito | |
| praetereunda est memoria propter me uxori gravis, mihi | |
| propter filium. transeo hirsutos hostium vultus et imma- | 18.1 |
| nium barbarorum feros fremitus, tantumque mihi cotidie | |
| esse metuendum, quantum pati captus, audere pirata potu- | |
| isset. nihil est desiderio suorum gravius; timui, ne quem ex | |
| meis viderem. nihil tempestate minacius; cotidie naufra- | 5 |
| gium optavi. nam mortem, confiteor, senili inertia una | |
| causa minus cupiebam: ne defunctum nemo sepeliret. quam | |
| vestem relictam captivo putas, nisi quae praeda non erat? | |
| quales epulas cibosque praebent, qui ipsi rapto vivunt? nam | |
| illa quidem satis digne quis dixerit, udum carcerem et inun- | 10 |
| data sentina vincula et impositum nuda trabe inrequietum | |
| latus, revinctas pone tergum manus, alligatos, tamquam es- | |
| set, qua fugeremus, pedes? solae in carcere tenebrae iuva- | |
| bant. saepe de auribus questus sum, quae sonum flagel- | |
| lorum gemitumque caesorum quamvis impexis obrutae co- | 15 |
| mis acciperent, dira metus sui exempla. miserum me, fili: | |
| nempe morbo peristi. compara terram mari, domum navi, | |
| lectulum carceri, libertatem servituti, desiderium oculorum | |
| totius corporis damno. quo nos longius ducit calamitatium | |
| nostrarum misera contentio? caeci etiam litigare possunt, | 20 |
| captivi nec vivere. | |
| Verum haec etiamsi in aequo ponerentur, multum tamen | 19.1 |
| in alteram partem debuisset habere momenti, quod plus | |
| mihi potera[n]t prodesse quam tibi. eo labori oportet in- | |
| cumbere, ubi effectus promittitur; stulta cura est, quae | |
| spem non habet. ego redimi poteram, tu sanari non poteras. | 5 |
| qualiscumque ista calamitas, inemendabilis cecidit; non re- | |
| medium accipere, non vicarium potest. adsedisset scilicet | |
| lectulo inefficax sedulitas et acceptis epistolis meis iuvenis | |
| filius nihil aliud quam cum matre flevisset? quia profectus | |
| est, alterius tamen parentis calamitas emendata est. si re- | 10 |
| mansisset, et matrem caecam haberet et patrem captivum. | |
| adice eo quod tibi non necessaria filii praesentia fuit; adsi- | |
| dere enim, cibos ministrare, manum porrigere quilibet pot- | |
| erat; mentior, nisi factum est. me ab illis captum tam dura | |
| condicione venalem, quod utique in confessione est, nemo | 15 |
| alius redemisset quam filius meus. | |
| Et ego sic ago, tamquam hoc tantum filius propter me | |
| fecerit. quamquam in hoc litigatu quodammodo tibi ipsa | |
| excidisti, et, tamquam id agas, ut merita tua iniuria vincas, | |
| novum induisti rigorem, non prohibeo tamen testimonium: | 20 |
| ad redemptionem meam filium ipsa misisti, cum sic plange- | |
| res, cum mortem precareris, cum te omni viduatam volup- | |
| tate clamares, cum saepius gemeres captivitatem meam | |
| quam caecitatem tuam. non erat illi ferreum pectus nec cor | |
| silice concretum, ut haec pati posset aequo animo. tu filium | 25 |
| prima docuisti sibi non parcere. potius quam plus flere<s>, | |
| potius quam ipsam rescindere<s> caecitatem, profectus est, | |
| maritum tibi reddidit. o crimen grave! si hoc ante fecisset, | 20.1 |
| videres. | |
| At retinere non potuisti. non dicam tibi: habet pietas | |
| impetum suum, nec ullum dominum novit adfectus. nec ille | |
| potuit te retinere, ne fleres. audi quod est verius: aliud | 5 |
| putavit. non erat credibile obstare te redemptioni meae. | |
| interpretatus est maternum metum, et maris domui nostrae | |
| male experti periculum credidit. iuvenis nisi tibi non paruis- | |
| set, nemo non vos putasset colludere. ceterum me poterat | |
| non redimere, cum tu clamares: 'caeca sum, oculos deside- | 10 |
| rio viri perdidi, solitudinem ferre non possum'? ita ille ad | |
| redemptionem meam excusatius profectus esset, si me mi- | |
| nus desiderasses? dubitabitur, an tua causa fecerit? et fi- | |
| lium et virum habere non poteras; reddidit tibi quem magis | |
| amabas. siste iam lacrimas, maritum reducem, incolumem | 15 |
| accipe. quid irasceris, quae tanta mutatio est? quis hoc cre- | |
| deret? quereris discessisse quem odisti, cum eum nolis re- | |
| disse quem diligis. | |
| Atquin si, ut supra probavimus, is parentes in calamitate | |
| deserit, qui opem non fert, et, ut nunc ostendemus, optimus | 20 |
| filius corpore suo adiutoria matri redemit, profecto opem | |
| tulit, id est, non deseruit, nam si, ut ante dixi, ne vestigio | |
| quidem abisse a miseris licet, ne ipsorum quidem causa, qui | |
| adiuvantur, discedere fas erit, nec cibos saltem petere aut | |
| alia usibus necessaria parare continget. si vero, dum adiu- | 25 |
| vatur parens, nihil refert, ubi sit ille, qui adiuvat, quia prae- | |
| sens cura exhibetur, quidquid tibi ego praestiti ad auctorem | |
| muneris, id est, ad redemptorem meum, transferendum est. | |
| non assedi, non consolatus sum, non ministravi, non | |
| <opem> tuli, non denique totus tibi redivi? verum fa- | 21.1 |
| tendum est: si desertam te putas, mea culpa est. | |
| Sed iam tempus est ista, quae non excusata debent videri, | |
| verum pulchra atque magnifica, animo maiore defendere | |
| et, cum iudicium agatur exempli, tandem causam suam in- | 5 |
| tellegere, hoc saltem habebis, miserrime fili, quod honora- | |
| tis contingere funeribus solet: defunctus laudaberis. omnia | |
| licet huc revocemus praeterita, et ad canendas unius laudes | |
| universorum vatum scriptorumque ora consentiant, vincet | |
| tamen res ista mille linguas, ipsamque, si sit aliqua corpore | 10 |
| uno, facundiam materia superabit, etiamsi nihil dixero, nisi | |
| quod obiectum est. lucem libertatemque patri filius reddi- | |
| dit, et, quod ante inauditum est, magis me amavit quam | |
| vellem. ingressus est maria, in quibus iam minimum periculi | |
| tempestas habet, et, quod inter ista difficillimum est, amore | 15 |
| mei vicit etiam matrem suam. tace, nefaria lingua: ergo tu | |
| ista laudas? <tu melius, uxor, quae facturum retinebas.> | |
| obtulit se captivitati; quia sciebat grave esse alligari, malis | |
| patris successit. subit libens poenam pietas etiam sceleribus | |
| gravem. [tu melius, uxor, quae facturum retinebas.] conpa- | 20 |
| rate nunc, si quis patrem per hostes solus tulit, qui, cum | |
| venientia in patrem tela excepisset, simplici tamen morte | |
| defunctus est. unum legimus, qui vicarias pro patre non | |
| quidem piratis aut mari manus obtulerit, sed ubi redimi | |
| posset. me miserum! dicendum est, quod hoc ipso admo- | 25 |
| neor exemplo: in honorem pietatis etiam damnati sepe- | |
| liuntur. | |
| Haec alii laudant, ego queror. te quidem, iuvenis, omnia | 22.1 |
| saecula loquentur, et admirabile exemplum tenaci memo- | |
| riae traditum in ipsa astra sublimem pinnata Virtus feret; | |
| sed mihi ista laus tua caro constat. non erat satius lectulo | |
| matris incumbere et in huius ministeriis deditum secura otia | 5 |
| inpendere? soli tibi contigerat, ut posses patrem excusate | |
| non redimere. me interim, ut coeperat, tabes lenta consu- | |
| meret, me, quae debebat sola, senem mors redemisset, et, | |
| cum exanime corpus in fluctus esset abiectum, si contigisset | |
| similis tempestas, quod aequius erat, tu me, fili, sepelisses. | 10 |
| fefellit te ingenitus honestis animis gloriae amor, spes tibi | |
| perpetuae laudis inposuit: ubi virtus, ubi pietas? peristi, | |
| miser, et male audis. non morienti pater adsedi, non aegri | |
| caput molliori sede conposui, non fatigatum latus mutavi, | |
| non spiritum excepi. absens exstinctus, eversus mortem | 15 |
| tuam inveni; nemo aegro vincla laxavit, nemo manus ferro | |
| sordidas ad accipiendos remisit cibos. tantum catenarum | |
| causa solutus es neglectus, despectus, quidni, vilis senis vi- | |
| carius? inter tot ardentissima febrium desideria non habui- | |
| sti quem posceres. quomodo te vincula composuerant, ia- | 20 |
| cuisti. matrem, patrem, propinquos tantum cogitasti. num- | |
| quid indulgeo mihi, quod te puto exspirasse in carcere | |
| meo? | |
| Nondum matri satisfactum est. quoniam poenas a cada- | |
| veribus exigis, audi sequentia tempora. mors ipsa filii tui | 23.1 |
| naufragium fecit, per tot fluctus volutatum corpus intumuit, | |
| tot inlisum scopulis, tam spatiosis tractum harenis, num- | |
| quam tamen infelicius, quam cum venit in terram. o quam | |
| grave est mori! quanto gravius, quod ego vivo! superstes | 5 |
| filii mei vivo omnibus diis hominibusque sed ante omnis | |
| mihi et invisus et infestus, et, ut uxoris quoque pietatem | |
| perderem, in funere filii divortium fecit. video haec rerum | |
| naturae bona, quae filio abstuli. omnis me aetas mei admo- | |
| net luctus: senectus, ad quam non pervenit miser[a], pueri- | 10 |
| tia, quam nunc transivit, adulescentia, in qua periit. super- | |
| sum, ut, si felicissime cesserit, rogum meum videam et eda- | |
| cis circa corpus filii mei flammas; si hoc non contigerit, | |
| nigrum cadaver et deforme etiam ignotis spectaculum. inter | |
| haec mala credetis, puto, si dixero: vellem oculos non | 15 |
| habere! | |
| Quid nunc amplius ad te, uxor, preces convertam inritas, | |
| male temptatas? tu vero perge et bono tuo utere. felicem te, | |
| quod in hac fortuna irasceris! ad hos confugiendum est: per | 24.1 |
| communes casus, per calamitatem meam, humanae cala- | |
| mitatis exemplar, ita vos coniuges vestrae sic ament, non sic | |
| desiderent, ita hoc orbitatis meae ultimum exemplum sit, | |
| ita vobis habere tam pios filios non necesse sit, miseremini! | 5 |
| si vicarium accipitis, me proicite. non invidiosae preces sunt | |
| †nihilominus impero†. non laeta sententiam vestram se- | |
| quetur gratulatio, non ad templa deducar, sed ad sepulcra. | |
| etiam cum vicero, flendum est. si vero vincimur, ibo in litus | |
| miser, planctibus aves abigam aut <me feris obiciam,> me | 10 |
| corpori filii mei velut tumulus imponam; iacebimus duo | |
| insepulta cadavera. aut circa singulorum domos ad genua | |
| praetereuntium ibo et recepto tamen miseris more supplex | |
| non cibos petam, non stipem; mendicabo terram et conlatas | |
| miserantium manu glebas, aut, quod certe licet, filium in | 15 |
| mare proiciam: iam, crudeles aquae et venti male secundi, | |
| reddo vobis vestrum beneficium; ferte quo libet, licet ad | |
| barbaros, licet ad hostes, licet ad piratas. fortasse aliquis | |
| iubebit sepeliri; certe, quod sciam, nemo prohibebit. |