| Tormenta pauperis | |
| Liberum hominem torqueri ne liceat. Pauper et dives | 7.pr.1 |
| inimici. pauperi erat filius. nocte quadam pauper cum filio | |
| revertebatur. interfectus est adulescens. offert se pauper in | |
| tormenta dicens a divite eum interemptum. dives contradi- | |
| cit ex lege. | 5 |
| Sentio, iudices, plurimum detrahi calamitatibus meis mise- | 1.1 |
| rationis, quod ad vos detulisse videor nimium fortem dolo- | |
| rem, et <ad impatientiam> tristissimae orbitatis mihi quo- | |
| que accessisse novitatem, quod, cum adversus me tam gra- | |
| via et crudelia deposcam, patior invidiam hominis exigentis | 5 |
| aliena tormenta. non possum tamen, <ut> velim, vobis ap- | |
| probare, quid patiar, quod mihi non est relicta miseri patris | |
| infirmitas. percussorem filii mei vidi, et miserior sum, quam | |
| si nescirem, quis occidisset. fateor igitur, iudices, ipse miror, | |
| unde ad hoc probationis genus repente confugerim. vene- | 10 |
| ram tamquam nuntiaturus indubia, manifesta, nec alium | |
| expectaveram publicarum suspicionum de filii mei morte | |
| consensum, quam si percussorem videretis omnes. hic, hic, | |
| ut torquerer, inveni; postquam satis non videbantur expli- | |
| care verba quod videram, confugi ad fidem doloris. quid | 15 |
| faciam, si temeritates quoque nostras conscientia reorum | |
| non potest pati? intellexi miser timore factum, qui<a> ut | |
| torquerer exegeram, ex quo me dives non putat aliud in | |
| quaestione dicturum; neque ego, iudices, quemquam ve- | |
| strum dubitare crediderim, ex qua conscientia, qua trepida- | 20 |
| tione descendat, ut quis torqueri nolit inimicum. quos nunc | |
| putatis cruciatus divitem pati, quem dolorem, quod hoc | |
| mihi negat? quam vellet ideo tantum filium meum non occi- | |
| disse, ut mihi posset indulgere tormenta! an hoc creditis, | |
| iudices, divitem facere legum libertatisque respectu, et | 25 |
| reum pro exemplo esse sollicitum? ille vero nunc laceratur, | |
| etsi magis nostro dolore fruitur: operae pretium est inimico | 2.1 |
| negare tormenta, cum feceris, ut velit ipse torqueri. | |
| Illud igitur a vobis, iudices, infelicissimus omnium morta- | |
| lium peto, ne, cum inaudita, incredibilia passus sim, mise- | |
| reri velitis corporis mei; crudelius et indignius est quam | 5 |
| torqueri non impetrare tormenta. est adversorum meorum | |
| et ista novitas, quod necesse habetis ea mihi ratione succur- | |
| rere, qua odissetis alium, nec quicquam est homine infeli- | |
| cius, pro quo tormenta sunt. percussorem a me filii mei | |
| visum esse contendo; facinus est hoc vos non deprehen- | 10 |
| dere, si mendacium est, facinus est hoc me non probare, si | |
| verum est. quod ad me quidem, iudices, pertinet, orbitatis | |
| meae repeto praesentiam, et noctem illam rursus ante ocu- | |
| los meos cogitationes reponunt: iam mihi videor et in tor- | |
| mentis esse confessus. filium, iudices, habui, sicut erecti ac | 15 |
| sublimis animi, ita qui nondum suos haberet inimicos, et | |
| quem nemo adhuc nisi causa tantum mei doloris occideret. | |
| o parentum misera condicio, quam novis inusitatisque pate- | |
| mus insidiis! nos exasperamus, nos offendimus, inimici ta- | |
| men liberos nostros oderunt. quis hoc umquam, iudices, | 20 |
| simultatium timuisset ingenium, ut eodem aliquis excogita- | |
| ret animo et quod parcit et quod occidit? | |
| Reliqua, iudices, non debebam nisi in quaestione nar- | |
| rare. felices illos in mei conparatione patres, qui perisse | |
| liberos suos nuntiis credunt! ego sum inaudita malorum | 25 |
| novitate percussus, cuius unicus ideo tantum occisus est, ut | |
| viderem. | |
| Revertebamur nocte pariter, sicut omnia nos vitae mini- | 3.1 |
| steria iungebant, et homines, quibus non servos praestabat | |
| fortuna custodes, tuebamur pauperem mutua pietate co- | |
| mitatum invicem sustinentes, invicem innixi nec nisi magna | |
| percussoris diligentia separandi, cum dives medio noctis | 5 |
| horrore stricto mucrone prosiluit et stupentibus attonitis- | |
| que miseris confodit illum fortiorem, illum, qui fortassis | |
| aliquid in mea morte fecisset. confiteor, iudices, nihil tunc | |
| oculorum meorum diligentia, nihil egit cura miseri patris: | |
| percussor voluit agnosci. | 10 |
| Vos nunc, cives, vos, omnes humani generis adfectus, | |
| miserrimus interrogo pater: suadete, quid faciam. hunc, | |
| quem videtis circa me sanguinem, de filii vulneribus excepi; | |
| his manibus labentis unici membra sustinui. in oculis adhuc | |
| vultus ille morientis, haerent auribus verba super cadaver | 15 |
| habita exultantis inimici. fidem tormentorum! quousque | |
| percussoris filii mei conscius ero? aperite pectus istud et | |
| totum de visceribus meis latronis egerite secretum. vidi, et | |
| mihi non creditur! vidi, ita possim et in tormentis idem | |
| dicere. aut si conpono, si fingo, urar, lacerer, et non pro- | 20 |
| bem. si videtur, torquendus sum, iudices, ut hoc desinam | |
| dicere, nec me, iudices, fallit, quantam molem accusationis | |
| etiam in manifesta veritate susceperim: divitem detuli reum | |
| pauper, inimicus, occisi pater, et postulo, ut mihi credatur | |
| testimonium in mea orbitate dicenti. itaque non deprecor, | 25 |
| quominus mihi velitis irasci, donec probem; torquete tam- | |
| quam mentientem. | |
| 'Lex,' inquit, 'liberum hominem torqueri vetat.' per fi- | 4.1 |
| dem, iudices, quis non hoc eum respondere credat, cuius | |
| tormenta poscantur! nemini, iudices, credo dubium legem, | |
| quae torqueri liberum hominem vetat, hoc prospexisse tan- | |
| tum, ne quis torqueretur invitus, et iura, quae nos a servi- | 5 |
| lium corporum condicione secernunt, inpatientiae tantum | |
| succurrisse nolentium. omnium beneficiorum ista natura | |
| est, ut non sit necessitas, sed potestas; quicquid in honorem | |
| alicuius inventum est, desinet privilegium vocari posse, si | |
| cogas. cuncta, si videtur, iura percurrite: nusquam adeo pro | 10 |
| nobis sollicita lex est, ut, quod praestat, extorqueat. dedit | |
| caeco talionis actionem: num manus recusantis inpellit? | |
| iniuriarum, caedis agere permisit, sed non cogit invitos. | |
| adeo paene levius est ultionem perire quam potestatem. | |
| genus servitutis est coacta libertas, et eadem iniquitas, quic- | 15 |
| quid de invito homine facias. vis scire, quid lex ista prospe- | |
| xerit? non exigo, ut torquearis. | |
| Quam multa, dii deaeque, non minus sunt iusta quam | |
| lex! exigit quarundam invidia rerum, ut vinci se consuetudo | |
| patiatur, et quicquid accidisse mireris, tantundem poscit in | 20 |
| ultione novitatis. filius in conspectu patris occisus est; tor- | |
| quete securi: nihil iniquius fieri potest. ignoscant persuasio- | |
| nes, si facinus istud omnium inlicitarum rerum consumpsit | |
| invidiam, et, unde tormentis salva iustitia est, plus est de | |
| quo quaeritur, quam quo modo quaerendum est. nullum | 25 |
| debet iniquum videri genus probationis esse, quod solum | |
| est, et quicquid potuit prodesse [se]veritati, numquam no- | |
| cuit exemplo. sufficit libertatis reverentiae quod torquetis | |
| inviti, quod contra me non alius invenit. | |
| Liberum torqueri non licet. hoc est, iudices, propter | 5.1 |
| quod filium meum dives coram me non timuit occidere. | |
| filium igitur meum in conspectu meo occisum esse con- | |
| tendo. quid dicitis? ita non erat contra proclamationis huius | |
| fidem, si nunc agere possem quietum modestumque mi- | 5 |
| serum? vultis, cum hoc viderim, tantum testimonium di- | |
| cam? mirum hercules, si scindo vestes, nudo corpus, ignes, | |
| flagella deposco! insaniat necesse est pater, cum solus hoc | |
| sciat. fallitur, iudices, quisquis hoc, quod postulo, contemp- | |
| tum, quisquis audaciam vocat: filius urit, exagitat, et inter | 10 |
| tormenta fugio dolorem. si mentientis est velle torqueri, | |
| invenite, quid facere debeat, qui verum dicit et non probat. | |
| 'Mentiris,' inquit. bene quod et tu fateris non esse mihi | |
| sine quaestione credendum. et quas, per fidem, mendacio | |
| meo causas, dives, adsignas? ignoro percussorem, deinde te | 15 |
| potissimum, de quo quererer, elegi, an scio, et simultatibus | |
| nostris occasionem orbitatis indulgeo? decipi me non potu- | |
| isse manifestum est: filius meus, cum pariter rediremus, | |
| occisus est. an dinoscere percussorem nocte non potui, cum | |
| percussor potuerit eligere, fugere? quid ais? iuvenem | 20 |
| meum alius occidit, et tu mihi solacium ultionis imples? te | |
| accuso scilicet, ut interim nescio quis ille fugiat, evadat? | |
| quod tu mihi genus furoris adsignas, ut maximi sceleris ultio | |
| pereat falsae accusationis incerto! homo, qui me vidisse | |
| contendo, cum occideres filium meum, nisi de te vindicor, | 25 |
| non reliqui mihi, ut hoc de aliis probarem. o te extra omnes | 6.1 |
| humanorum pectorum adfectus, inimice, sepositum, nunc | |
| qui me putas posse mentiri! perdidi infelix illum cariorem | |
| pauperibus adfectum. succurrere mihi putas, quod ali- | |
| quando dissedimus? falleris, deciperis: hominis, cuius occi- | 5 |
| sus est filius, unus inimicus est. sane possit aliquis hanc | |
| doloris [dis]simulationem mendacio perferre verborum; | |
| torqueri volo; nihil est tanti, nisi verum. videlicet inter ignes | |
| ac flagella sufficit mihi, si dixero: 'hic est inimicus, anime, | |
| qui nobis subinde maledixit, hic ille contumeliosus, ille in- | 10 |
| potens.' ego nescio, an mihi possit in quaestione sufficere | |
| quod vidi. †et quod inimicus me contendit ideo velle tor- | |
| queri†. | |
| Tormenta postulo. en ad quod confugiat homo, qui se | |
| sciat posse mentiri! nulla est ratio quaestionum relicta mor- | 15 |
| talibus, si adiuvant contra veritatem, et sublata est de rebus | |
| humanis necessitatis huius utilitas, si causam ultro tuetur | |
| explicatque fingentibus. hucusque durant artis ingenia mor- | |
| talium, et, licet sit aliquis secreti firmitate conpositus, homi- | |
| nem tamen ultra non sequitur animus. non vacat adserere | 20 |
| quae finxeris, tunc, cum vix prodest et verum fateri, et | |
| nemo non contra id torquetur, quod dixit ante tormenta. | |
| non refert, cuius ad eculeum nominis persuasionem, quas | |
| silentii adferas causas; in quaestionibus tantum corpora su- | |
| mus, et nemo non contra aliquem torquetur adfectum. ex- | 25 |
| igam quaestionem, an recusem, quid interest tormentorum, | |
| brevi futurus similis homini, qui fateatur invitus? novum, | |
| iudices, inauditumque rebus humanis aperitur exemplum: | |
| nemo umquam ideo torqueri non debuit, quia mentiretur. | 7.1 |
| Sed etsi fas est, iudices, dubitare de fide quaestionum, | |
| alius debet esse suspectus, ille scilicet, in quo servilium pec- | |
| torum recessus, in quo verniles excutiuntur artes. quotiens | |
| tortori est rixa cum membris, tum cruciatus agnoscit adsi- | 5 |
| duis suppliciis durata patientia, †et homini non est nova res | |
| dolor corpus appliciti† quod scissa lacerataque veste pri- | |
| mum ferre non potest pudorem, quod nescit ad flagellorum | |
| vices membra conponere nec ullo verbera frangit occursu. | |
| nos, inquam, sumus, quos leges supervacuum putavere tor- | 10 |
| queri. unde nobis inter ista secretum? in tormentis libero | |
| homini opus est patientia, ut verum dicat. | |
| 'Sed,' inquit, 'ideo torqueri non debes, quia exigis, ut | |
| torquearis.' aliud sunt, inimice, tormenta, aliud velle tor- | |
| queri. felices illos, qui recusare voluerunt! meretur clemen- | 15 |
| tiam et favorem quisquis ad illa tremens exanimisque per- | |
| ducitur, quem vix a genibus tortor abducit, cui iam scissas | |
| quoque difficile possis eripere vestes. ego quemadmodum | |
| vultis deprecer, qui videor provocasse tortorem? ille, ille | |
| sine ulla miseratione laceratur, cui ad singulos ictus dicitur: | 20 |
| 'ipse voluisti', quem non decet rogare, qui creditur fingere | |
| proclamationes, simulare gemitus, de quo primum videntur | |
| vindicanda tormenta. non invenio, iudices, quid sperare | 8.1 |
| possit, qui mentitur et exigit quaestionem. homini, qui vult | |
| torqueri, diu non creditur nec verum dicenti. nec est, iudi- | |
| ces, quod putetis adeo mihi tristissimam orbitatem omnis | |
| humanorum pectorum rapuisse sensus, ut non intelligam | 5 |
| petere me, quo[d] dives possit evadere, et paene magis pro | |
| percussore torqueri; sed quid me facere vultis? non debeo | |
| posse mentiri, homo qui, cum filius meus occideretur, inter- | |
| fui. veritati tantum praesto patientiam, exigo quaestionem, | |
| in qua quid dicturus sim, nescio; quid debeam dicere, vidi, | 10 |
| scio. vultis post hoc argumentis, suspicionibus agam? le- | |
| viora tormenta sunt! | |
| Non invenio, iudices, cur renuat tantopere dives quae- | |
| stionem, post quam supersunt adhuc incerta ac dubia. faci- | |
| nus est tamen me non torqueri, si mihi torto utique cre- | 15 |
| dendum est. quousque me, crudelissime mortalium, metus | |
| simulatione deludis? ego magis, qui postulo tormenta, ti- | |
| meo, ego, qui nihil facere potui, cum viderem. suspecta tibi | |
| est nostra patientia; vides enim, hortatur nos contra dolo- | |
| rem primae robur aetatis, solidum plenumque corpus. | 20 |
| quam facilis, quam expedita res est torquere miserum! ad- | |
| fero ad quaestionem iam planctibus membra liventia; quan- | |
| tum animae, quantum sanguinis orbitas traxit, quanto inbe- | |
| cilliora sunt haec cotidianis lamentationibus everberata vi- | |
| talia! quicquam ergo fingere potest hic pallor, haec macies | 25 |
| et iam torto similis infirmitas? adice quod nihil minus in | |
| quaestione diu possis dicere, si mentiaris, quam quod oculis | |
| scias, et brevissimum confessionis est genus destituisse | |
| quod videris. felices, dives, quos tortor interrogat, qui non | 9.1 |
| habent in sua potestate credentis! impatientissima res est | |
| posse, cum velis, desinere torqueri. | |
| 'Quin potius,' inquit, 'probas?' fiduciam hominis, qui | |
| sciat hoc me vidisse solum! sine dubio, dives, multa te pot- | 5 |
| erant argumenta convincere, si deferret alius, et eras manife- | |
| stissimus reus, si mihi percussor quaerendus esset. quis | |
| enim credibilior in caede pauperis quam dives inimicus, aut | |
| de quo facilius constare posset scelere, <quam> quod non | |
| habet nisi de sola ultione <rationem>? non invenit multa | 10 |
| verba vidisse; nec mihi debet perire probatio ista, quia pot- | |
| eras et accusari. exigit probationes, cum facinus sic dispo- | |
| suerit, ne possit probari. quem mihi nox testem, quos prae- | |
| stare potuit oculos nuda semper, incomitata paupertas? tibi | |
| servus a conscientia sceleris summovendus fuit et ista ra- | 15 |
| tione, <ne> quis interesset, quem putares posse torqueri, et | |
| totum facinus in has angustias redegisti, ut illud soli scirent, | |
| qui facieba[n]t et cui non crederetur. numquid dubitaretis | |
| credere, si alius sciret hoc scelus? facinus est ideo filii mei | |
| perire vindictam, quia pater vidi. | 20 |
| Ego vero, iudices, et ex hoc, quod recusat dives quaestio- | |
| nem, partem probationis implevi: accusatoris tormenta | |
| numquam timebit reus, nisi de quo credi potest et ante | |
| tormenta. | |
| 'Cur,' inquit, 'si mihi causae sceleris simultates nostrae | 25 |
| erant, non te potius occidi?' saeve, crudelis, ego te hoc | |
| maxime argumento percussorem probo, quod mihi peperci- | |
| sti. tuum fuit hoc, inimice, commentum, occiso filio servare | |
| patrem. parcendi tamen mihi vel haec fuit ratio, quod de- | |
| fendi non poteras, si duo perissemus. audire mehercules | 10.1 |
| mihi videor illas cogitationes, illa scelerum secreta consilia: | |
| 'quid mihi cum vulneribus, quid cum cruore consumptae et | |
| iam paene abeuntis animae? occidatur potius ille iam iuve- | |
| nis, iam inimicus; de sene vindicabitis me, patris oculi.' vis | 5 |
| mirer, quod me nolueris occidere? queri mehercules te | |
| puto, quod in senectute magni doloris vita brevis est. peper- | |
| cisti mihi, quomodo excogitant artes detinere supplicia, et | |
| de pereuntibus magis saevitia fruitur dolore suspenso. | |
| agnosco noctis illius, inimice, clementiam: quod me tor- | 10 |
| queri non vis, ex hoc venit, quod neque occidisti. | |
| Temptat, iudices, efficere dives, ut incredibile videatur, | |
| quod occisum ab eo contendo filium. dicturum nunc putatis | |
| magis interesse securitatis, ut quis facinus sibi tantummodo | |
| credat, et id tutius esse inimico patr<ant>e quam conscio? | 15 |
| plus est quod affirmo: filium in conspectu patris occidere sic | |
| operae pretium est, si illud ipse facias. perdit plurimam de | |
| sceleribus voluptatem qui mandat, et minus gratiae rebus | |
| ex nuntio venit. occidet alius te iubente, sed vulneribus illis | |
| non fruentur oculi, sed plus est, ut singultibus abeuntis ani- | 20 |
| mae, ut cruore satieris, ut conlapsum palpitantemque vi- | |
| deas, ut me vidente. convenit, iudices, quod ipse dives hoc | |
| fecit et quod ego vidi. ratio saevitiae est, ut aliquis coram eo | |
| occidatur, propter quem occiditur. | |
| Fidem vestram, iudices, ne me ideo non putetis vidisse, | 11.1 |
| quia nihil feci, servulorum iste libertorumque dolor est oc- | |
| ciso homine statim scire, quid facis, exclamare, procur- | |
| rere, fidem deorum hominumque testari. †postea cum la- | |
| crimis veni.† vultis percussorem invadam, vultis fugientem | 5 |
| sequar? interim deficientem quis excipiet, cui se morientis | |
| inponet infirmitas? scis profecto, percussor, facinus ordi- | |
| nare, disponere: filium occidere coram patre secretum est. | |
| Miseremini, iudices, igitur, ut hinc quoque velitis aesti- | |
| mare divitis conscientiam, quod contentus est, ne de scelere | 10 |
| quaeratur. non habet fiduciam hominis, qui me sciat me- | |
| tiri, et, quod non minus debetis attendere quam si fateretur, | |
| non putat sibi salvum ut iterum neget. dissimules licet, non | |
| est innocentiae metus, cum timentur aliena tormenta. quid | |
| ais, dives? orbitatem meam in tale scelus <a>usumque con- | 15 |
| vert<i> et si<c> paterni doloris auctoritas facinus inpingit | |
| alienum? deinde non ipse adfers eculeos, non ipse disponis | |
| ignes? dicerem mehercules te velle torqueri: ego scindo | |
| vestes, tu intremiscis, ego ad flagella nudo corpus, te facit | |
| pallor exanimem, ego eculeos, ego posco flammas, tu non | 20 |
| habes in meo dolore patientiam. rogo, quid aliud faceret | |
| qui occidisset? | |
| Quid nunc agam miser? gratiam confessionis ante tor- | |
| menta consumpsi. scio, quanto credibilius fuisset, si hoc | |
| statim inter ignes, inter flagella dixissem, et multum de auc- | 25 |
| toritate primae proclamationis amisi. non est tamen, quod | |
| supervacua putetis esse tormenta, tamquam dixerim, quic- | |
| quid sciebam; habeo adhuc ex illo multa referre secreto, | |
| quae argumenta faciet dolor. non refert, an me vidisse dixe- | 12.1 |
| rim; tormentis hoc probaturus sum debuisse mihi credi ante | |
| tormenta. | |
| O quantopere nunc, inimice, torqueris, quod te coram | |
| iudicibus interrogo, quod hoc non potes mihi fateri! sed si | 5 |
| bene gaudii tui perspicio secretum, non putas te negare, | |
| quia vidi. adrogantissime percussorum, evasisse te putabas, | |
| quod illud duo tantum sciebamus? meis, meis hoc ignibus | |
| nega, et, dum me per singulos artus tortor interrogat, perfer | |
| saltem non credendi patientiam, cum ego me vidisse procla- | 10 |
| mem, tu nullam adferas innocentiae probationem. non pot- | |
| es aliter absolvi, quam ut illud ego negem. | |
| Ne[c] tamen, iudices, putetis solo me calamitatium am- | |
| bitu petere quaestionem, dabo propter quod me torqueatis | |
| irati. filium meum, illum singulis vobis universisque lau- | 15 |
| dandum, iuxta quem felix, iuxta quem adrogans eram, occi- | |
| dit mea nimia libertas. ita ego te non eculeo efferam, non | |
| super ardentis exeram flammas? nunc me vindicas, nunc | |
| tueris: modo, modo coram me filium meum dives occidit | |
| fiducia tui. concurrite, omnes liberi, omnes parentes, urite, | 20 |
| lacerate hos, hos primum patris oculos, distrahite has ma- | |
| nus, quae nihil pro pereunte fecerunt, hoc corpus, haec | |
| membra, quae de conplexu latronis vulnera nulla retule- | |
| runt. sive hoc poenam sive vultis esse clementiam, debeo | |
| tam miser esse, dum probo, quam cum viderem. | 25 |
| Miserum me, si fas est in quaestione mentiri! sine dubio | 13.1 |
| dives hoc captavit recusando quaestionem, ne crederetur, | |
| sed dura parumper, anime, vidisti. nunc infelix ad nos, mi- | |
| sera pietas, redi, quod fieri in ipsa orbitate non potuit, et | |
| vires, quas inprovisus abstulit dolor, probatio restituet. cum | 5 |
| flammis urentur nuda vitalia, nox illa occurrat, cum mem- | |
| bra fiduculae, flagella laxaverint, rursus ante oculos sit mo- | |
| rientis unici vultus, haereant verba percussoris, mandata | |
| pereuntis. filium spectasse morientem longa praesentia est. | |
| nescis, infelix senectus, quanta tibi opus sit veritatis conten- | 10 |
| tione, ut paeniteat divitem, quod non duos occidit. iam | |
| nunc tamen vobis, iudices, infirmitatem meam allego, com- | |
| mendo: si me forte fiduculae, flagella mutaverint, ego ta- | |
| men vidi. si vocem in eculeis ignibusque perdidero, ego | |
| tamen vidi. si totus undique dolor pariter admotus occide- | 15 |
| rit, ego tamen vidi. alioquin, nisi hoc animo meo, nisi lique- | |
| ret oculis, morerer hoc dolore, quo puto me posse torqueri. |