| Gemini languentes | |
| Gemini, quibus erat mater et pater, aegrotare coeperunt. | 8.pr.1 |
| consulti medici dixerunt eundem esse languorem. despe- | |
| rantibus reliquis promisit unus se alterum sanaturum, si | |
| alterius vitalia inspexisset. permittente patre execuit infan- | |
| tem et vitalia inspexit. sanato uno accusatur pater ab uxore | 5 |
| malae tractationis. | |
| Quamvis, iudices, plurimum infelicissimae matris adversis | 1.1 |
| miserationis abstulerit, quod ex duobus liberis pari despe- | |
| ratione languentibus alter evasit, et plerisque maximum do- | |
| lorem prima fronte tractantibus videatur aviditas gau- | |
| diorum, ut modo ad totius orbitatis redacta patientiam iam | 5 |
| non sit unius salute contenta, non possumus tamen affecti- | |
| bus vestris non hanc primam tristissimae calamitatis alle- | |
| gare mensuram, quae ex ipsa quoque solacii sui condicione | |
| descendit: minus misera quereretur de marito, si sanari nec | |
| ille potuisset, pro quo est frater occisus: nunc infelix par | 10 |
| non est dolori, nunc non invenit ulla solacia, ex quo sibi | |
| videtur filium perdidisse victurum. super impatientiam tri- | |
| stissimae orbitatis increscit, quod intellegit illum non sine | |
| sanitate fuisse languorem, nec persuaderi miserae potest | |
| perituro laborasse fato, in quo inventum est, quod sanaret | 15 |
| alium. captet licet crudelissimus senex parricidii immanita- | |
| tem metu maiore protegere, non invenio, unde colligi possit | |
| utrumque fuisse moriturum; ex duobus aegris non periit | |
| nisi qui occisus est. | |
| Ante omnia igitur illud a vobis infelicissima mater petit, | 2.1 |
| ne maximi sceleris ideo decrescat invidia, quia pati videtur | |
| et reus ex orbitate tantundem. non perdidit filium, quisquis | |
| occidit. explicat a dolore patrem, quod sibi videtur fecisse | |
| rem maximam et in locum iuvenis amissi substituit de vani- | 5 |
| tate solacium. alia est, alia condicio matris, quae medico | |
| non credidit, apud quam saevissimae condicionis immanitas | |
| fidem non potuit impetrare temptandi. pro utroque timuit, | |
| pro utroque speravit. facinus est eum maioris pietatis vi- | |
| deri, qui de morte filii potuit alterius vel certa salute transi- | 10 |
| gere. sic debetis odisse patrem, tamquam duos occiderit, | |
| cuius non interfuit, uter occideretur. | |
| Est tamen, sanctissimi iudices, quod de crudelissimo par- | |
| ricida queri possit non sola mater: adiecit humanis cala- | |
| mitatibus ipsam sanitatem et morborum languorisque vio- | 15 |
| lentiam medicinae concessit. filium occidit, si ipsi creditis, | |
| fortasse moriturum, et hominem, cuius caritas debuerat | |
| ipsa desperatione crevisse, in hoc solum impendit, ut tan- | |
| tundem superesset incerti. non exonerat, iudices, immani- | |
| tatem saevissimi patris, quod ha<n>c ratione<m> credidit: | 20 |
| de languente filio rem inauditam, rem facere crudelem | |
| unam rationem habet, si ipse sanetur. | |
| O tristior indigniorque semper mensura calamitatum, | 3.1 |
| magna felicitas! huncine fecit exitum illa modo civitate tota | |
| conspicua mater, ille indiscretus ab utroque latere comita- | |
| tus, ille gaudentium dulcis error oculorum? quid mihi mor- | |
| tem nuntiatis unius? perdidit misera geminos. | 5 |
| Passi sunt enim languorem miserrimi iuvenes sine dubio | |
| pariter unaque, non fraternitate, non animae corporumque | |
| consortio, sed condicione fragilitatis humanae, qua sic ex- | |
| tranei quoque duo languere potuissent, non negaverim ter- | |
| ribilem, gravem, et parentibus utique metuendum, de cuius | 10 |
| tamen adhuc, ut parcissime dixerim, remedio quaereretur. | |
| quid refert, an medici consenserint utrumque periturum, | |
| cum eundem dixerint esse languorem? manifestum est de | |
| duobus non dixisse verum, quos de altero constat esse men- | |
| titos. iam tamen, iudices, de tam perdita pronuntiatione | 15 |
| non querimur, quod aegros, quos sibi videbantur explicare | |
| non posse, parentibus crediderunt; innocentior est simplici- | |
| tas desperare, si remedia non noveris, et hanc ignorantiae | |
| malo probitatem, ut languorem, quem nescias, tantum ne- | |
| ges posse sanari. maximi tamen virorum et quibus <g>ratis- | 20 |
| sima solvendo non sit humanitas, si sciebant hoc genus cu- | |
| rationis et illud non indicare voluerunt. vultis, ut illos men- | 4.1 |
| titos breviter probem? desperaverunt de languore, cuius | |
| remedium, si patri creditis, alius invenit. | |
| Sive enim, iudices, vanissimus nescientium vidit hanc | |
| patris in periculo liberorum rigidam nimiamque patientiam | 5 |
| et hominem in filiorum languore sollicitum de remedio ge- | |
| neris humani, sive captavit ex hoc velut quandam artis ima- | |
| ginem imitari, quod sanare non poterat, et ignorantiae pu- | |
| dorem tegere magno temptavit incerto, sive, ut aliud vide- | |
| retur dixisse quam reliqui, verba desperationis incredibili | 10 |
| vanitate variavit magnaque miseros parentes ambage sus- | |
| pendens tutissimum putavit promittere, quod deberet | |
| nemo experiri: causas quidem se dixit ignorare morborum, | |
| sed salutem spopondit unius, si licuisset alterum occidere, | |
| lacerare, perspicere. en, cui pietas patris, cui credere sollici- | 15 |
| tudo debuerit: dixit se scire remedium, quod nesciebat! | |
| Vultis intellegere, iudices, nihil inpatientia caritatis fe- | |
| cisse patrem? non retulit ad matrem. adacta est a morte filii | |
| vel sanitate discedere. non propinquos consuluit, non ami- | |
| cos, sed sua tantum persuasione medicique contentus, quod | 20 |
| nocentius est, quam si ipse occidisset, alterutrum potuit eli- | |
| gere. dicat nunc parricida, quid fecerit illud, quod etiam de | |
| <tam> similibus, tam paribus aegris in alterum desperatio | |
| illa praevaluit. si medici non interfuit, utrum occideret, con- | |
| stabit vivere utrumque potuisse; si interfuit, constabit non | 25 |
| eundem fuisse languorem. | |
| Qualis fuerit illa curatio, quid passus sit iuvenis in morte, | |
| qua medicus parabatur, omnium adfectibus, omnium cogi- | |
| tationibus liquere crediderim, ideoque parcimus auribus | |
| matris. breviter tamen longae crudelitatis explicanda saevi- | 5.1 |
| tia est: ex omnibus, quae pertulit, levissimum fuit, quod | |
| occisus est. | |
| Non est, quod veniam tristissimae curationis paret, quod | |
| videtur in alio fratre explicata promissio: an alterum medi- | 5 |
| cus sanaverit, fortuna viderit; quod negari non potest, al- | |
| terum medicus occidit. erumpit hoc loco mulier infelix et | |
| tota libertate proclamat: 'redde mihi,' inquit. 'marite, fi- | |
| lium, quem tibi pariter medicoque commisi, <recipe quem | |
| mihi credidisti>. hic est ille vester insanabilis, ille moriturus, | 10 |
| hic, quem permiseras medico, si maluisset, occidere. vides, | |
| quid profecerint anxia vota pietatis, sollicitae preces. dum | |
| iam frigidi pectoris calorem superpositis revocamus uberi- | |
| bus, dum frigentia membra continuis osculis et spiritu trepi- | |
| dae matris animamus, dum labentes oculi ad nostras excla- | 15 |
| mationes nostrosque planctus admissa paulatim luce laxan- | |
| tur, dum multa mentior, multa promitto et fratrem dico | |
| sanatum, respexit ad vitam, convaluit, evasit. non tamen | |
| iacto pietatem, non arrogo mihi prosperae curationis even- | |
| tum. quid hunc sanaverit, vis scire breviter? quod potuit | 20 |
| utrumque sanare.' | |
| Pudeat vos, o iura legesque, quod miserrimi sexus dolo- | 6.1 |
| rem his clusistis angustiis. ita maritum, quod occisus est | |
| filius, malae tractationis uxor accusat? perdiderunt legis hu- | |
| ius auctoritatem, quae ad illam uxorias querelas, matrimo- | |
| niorum solent deferre delicias; ego illam datam miseris tan- | 5 |
| tum matribus puto. potest autem ab iniquo coniuge expli- | |
| care divortium, et contra maritales tuetur iniurias, ut nolis | |
| praestare patientiam. illis succurrit, quas nefas est abire, | |
| discedere, quas in pessimi coniugii durum perpetuumque | |
| complexum communium pignorum nexus artavit, quae ma- | 10 |
| los maritos pariter et patres nec relinquere nec ferre suffi- | |
| ciunt. facinus est ideo evadere maritum, quia damnaretur, | |
| si de illo minore dolore quereretur. itaque impudenter facit, | |
| quod pro detracto †matrona cultu negatoque comitatu, fa- | |
| stiditis noctibus pulsataque facie filium complorat occisum? | 15 |
| sileo adhuc illa, per quae parricidii crevit immanitas; oc- | |
| cisum filium obicio, puta luxuriosum, perditum, nocentem, | |
| fingite hoc patrem ira, indignatione fecisse. quantum faci- | |
| nus sit filium occidere, nemo magis fatetur, quam qui vult | |
| videri se illud fecisse pro filio. | 20 |
| Ecquid, iudices, vel ex hoc totus animus mariti, tota tri- | |
| stissimae coniugis calamitas perspici potest, quod se negat | |
| matri communium liberorum debere rationem? placet ergo, | |
| mortales, ut de hominibus, in quos plus ex harum sanguine, | |
| ex harum transit anima, non habeant partem nisi tantum | 25 |
| doloris? solos ergo communicabit misera planctus, et ab | |
| omnibus consiliis, quibus ordinatur iuventa, vita disponitur, | |
| extranea vilitate seposita circa maerores tantum lacrima- | |
| rumque consortium orbitate iungetur? si mehercules fas est | 7.1 |
| aestimare, utri plus parenti debeatur ex liberis, non im- | |
| probe totam potestatem sibi vindicabit adfectus, qui decem | |
| mensibus ante vestram incipit diligere notitiam, et, cum vos | |
| patres gaudium primum faciat oculorum, ante sunt con- | 5 |
| scientia matres. facinus est ideo tantum illis minus licere, | |
| quia minus facere sufficiunt. vos estis, qui crescentes adhuc | |
| in peregrinationes, qui iam adultos in castra magnorum | |
| parentum vanitate dimittitis. erubescitis desideriis tam- | |
| quam infirmitate, et, unde velocissimus transitus est in rigo- | 10 |
| rem, liberos vultis amare patientia. quam multa ideo tan- | |
| tum de filiis, quia licet! et frequentius potestatis ve- | |
| strae iactatione tamquam aliquo gravitatis genere delinqui- | |
| tis. non habet orbitas vestra lacrimas; super ardentes rogos | |
| tenetis inconcussam rigidamque faciem, itis obviam conso- | 15 |
| lationibus, et, quod omnem modum feritatis excedit, capta- | |
| tis in magna calamitate laudari. quicquam ergo erit, quod | |
| de communibus pignoribus non pari mente, pari [im]pa- | |
| tientia, vel, si necessitas postulet, pari rigore faciatis? mali | |
| tantum patris interest, ut matri minus liceat. | 20 |
| Sane cedat vobis circa regendas communium pignorum | |
| mentes sexus infirmior; vos mores, vos vitae genus, vos | |
| matrimonia ceterosque actus vestra persuasione firmetis; | |
| numquid arrogans consortium, numquid impotens societas | |
| est liberos communes esse languentes? si quis immo pudor | 25 |
| est, cede nunc tota potestate matri, illius si in aegri toro | |
| proximus locus, haec adhibeat fomenta, porrigat cibos. si | |
| quid impatientia, si quid flagrantium viscerum poscit infir- | |
| mitas, mater neget, mater indulgeat. illas, quas immodicus | |
| ardor discutit, vestes haec super fatigatos reponat artus, | 30 |
| illas iactatas toto lectulo manus sedulo contineat affectu. | |
| frustra captas videri velut timore mat<er>nae caritatis ab | 8.1 |
| omni curae ratione sepositus. cum circa curationes libe- | |
| rorum non consentiunt parentes, curationis est culpa, non | |
| matris. | |
| Quid, quod filium occidit innocentem, cui nihil obicere, | 5 |
| nihil poterat irasci? filium, si ipsi creditis, pro fratre mori | |
| paratum, cuius suprema ferre non poterat? novum, iudices, | |
| et incognitum rebus humanis audite facinus: iam parrici- | |
| dium pietas, caritas et impatientia orbitatis admittit! malo | |
| odium, querelas, execrationes, quam ut quis liberos affectu, | 10 |
| quo servantur, occidat. quid refert, an per hoc alterius filii | |
| anima redimatur? si parricidium fas est ullas accipere cau- | |
| sas, filius propter se tantum debet occidi. | |
| Adicite, iudices, immanitati, quod occidit aegrum. omni- | |
| bus equidem mortalibus maiorem crediderim de languore | 15 |
| venire reverentiam, et illorum quoque, quos inter supplicia | |
| pereuntis avido spectamus assensu, iuxta valetudines tamen | |
| morborumque violentiam quodam innocentiae favore mi- | |
| seremur. in carceribus et in illa profunda nocte poenarum | |
| religiosius ille anheli pectoris pallor inspicitur; non sic con- | 20 |
| fundunt obvios gravibus catenis colla stridentia et diutino | |
| squalore concreta facies ut ille, quem ad singulos conatus | |
| gressusque labentem vix trahit impellitque longus ordo | |
| vinctorum, et inter tot destinatos totque perituros omnium | |
| tamen in se retorquet oculos unus aeger. quid ais? tu illum, | 9.1 |
| quem nunc nefas est castigare, reprehendere, cuius auribus | |
| parcere debuerunt saeviora verba, quem, si quid negares, | |
| videreris occidere, ferro, vulneribus aggrederis? non potest | |
| hinc tibi venire defensio, ut hoc sis pro alterius salute com- | 5 |
| mentus. inter duos liberos pari desperatione languentes da | |
| bonum patrem: non praeponderabit alterutrum, non eliget, | |
| sed, ut incertum orbitatis evadat, ipse morietur. | |
| Temptat hoc loco, iudices, crudelissimus senex excusatio- | |
| nem temeritatis suae de medicorum trahere consensu: 'de- | 10 |
| speraverant,' inquit, 'de duobus.' sepono paulisper immani- | |
| tatem patris, qui credidit, et de arrogantissimae persuasio- | |
| nis hominibus queri [de] totius generis humani nomine | |
| volo. quam multas artes, misera mortalium sollicitudo, feci- | |
| sti! fato vivimus, languemus, convalescimus, morimur. me- | 15 |
| dicina, quid praestas, nisi ut iuxta te nemo desperet? dic- | |
| turum me putas: 'non credo renuntiantibus, non accedo, | |
| cum deserunt relinquuntque languentes'? ego vero medicis | |
| non credo sperantibus. aspicite maiorem partem generis | |
| humani et, si me interroges, illam robustiorem, illam adhuc | 20 |
| in prima rerum naturae veritate viventem: nullos artis huius | |
| novit antistites, nec minus tamen bellorum vulneribus mor- | |
| borumque medetur incursibus; non disputationum vanitate | |
| sollerti, sed experimentis et, invicem per similes dissimiles- | |
| que casus observatione ducente, tradita ratione succurrit. | 25 |
| non medicina sanat, sed quicquid videtur sanasse medicina | |
| est. quo vultis animo feram, quod ars, quantum dicitis, in- | 10.1 |
| venta pro vita, si dis placet, auctoritatem famamque captat, | |
| ut longe ventura suprema prospiciat, ut adesse fata denun- | |
| tiet, quae nec timentur, et maxima scientiae pars esse coepit | |
| sanare non posse? quisquamne ab homine, qui adhuc loqui- | 5 |
| tur, spirat, intellegit, sic recedit, quemadmodum relinquitur | |
| exanime corpus, et ibi finem vitae putabit, ubicumque | |
| scientiae substiterit infirmitas? si fragilitatem mortalitatis | |
| incertosque velimus aestimare casus, tantundem periculi | |
| habet omnis aeger. iniquissimum est desperationes vocari, | 10 |
| quotiens remedium medicina non invenit, et angustias sive | |
| artis seu mentis humanae ad invidiam referre fatorum. nihil | |
| magis interesse omnium puto, quam ut spes pro homine | |
| tam longa quam vita sit. unde putatis inventos tardos fu- | |
| nerum apparatus, unde, quod exequias planctibus, clangore | 15 |
| magnoque semper inquietamus ululatu, quam quod facinus | |
| videretur credere tam facile vel morti? vidimus igitur fre- | |
| quenter ad vitam post conclamata suprema redeuntis. pleri- | |
| que convaluerunt neglegentiae bono, quosdam explicuit | |
| quicquid alios fortassis occideret, hos indulgentiae temeri- | 20 |
| tas, illos adiuvit desperationis audacia. detur fortassis huic | 11.1 |
| arti perspicere morbos, profutura meditari, sed unde sciret, | |
| quantum inter viscera latentesque pectoris sinus unicuique | |
| animae natura concesserit, quam proprietatem spiritus, | |
| quam corpus acceperit? non tam variae mortalibus formae, | 5 |
| nec in vultibus nostris sedet tanta diversitas, quanta latet in | |
| ipsis dissimulitudo vitalibus. inenarrabile, indeprehensibile | |
| est, quicquid nos elementorum varia compago formavit, et, | |
| prout in nos plura seu rariora de terrenis seminibus caele- | |
| stibusque coierunt, ita vel duramur tacita ratione vel solvi- | 10 |
| mur. an desperantibus credi debuerit, vos aestimabitis; qui | |
| negarunt aegros posse sanari, nec in hoc probaverunt, qui | |
| evasit, nec in illo, quem non languor occidit. | |
| Iustas mehercule haberet mulier causas querelarum, si | |
| nova incognitaque ratione vel utrumque servasses, num- | 15 |
| quam ex magno venit affectu incredibilia vel profutura | |
| temptasse, et in re, quae plus de incerto habet, temeritas | |
| experimenti solam probat desperationis audaciam. quid re- | |
| fert, cuius sit condicionis aeger, quantum adhuc spei, quan- | |
| tum videatur habere de vita? sacrosancti sint parentum me- | 20 |
| tus. dii non sinant, ut ex liberis vilior incipiat esse periturus. | |
| medici desperaverunt; quid istud ad patrem? spera tu, iube | |
| sperare matrem, tuis potius affectibus, tuis crede votis. et | |
| hoc de parricidii facilitate est circa filiorum languorem ad | |
| desperantes potius accedere. fidem habes hominibus, quos | 25 |
| mentiri alius affirmat, contra quos iterum credis uni? | |
| †praesertim si me† hercule de tua feritate sentirem, si in | |
| quacumque filii curatione non adhiberes propinquos, non | |
| interrogares amicos, non respiceres ad matris animum; non | |
| hanc primam impatientiam, non hunc consulis timorem? de | 30 |
| nullo filio minus debet soli sibi permittere pater, quam qui | |
| videtur utique moriturus. | |
| 'Fratres,' inquit, 'et gemini erant, ideoque credibile est | 12.1 |
| illis eundem fuisse languorem.' rogo, quis in ullo mortalium | |
| ferat ignorantiam pariter et adfirmationem? quisquis nescit, | |
| quod genus languoris sit, non potest scire, an idem sit. nihil, | |
| iudices, in rebus humanis voluit esse rerum natura tam si- | 5 |
| mile, quod non aliqua proprietate secerneret. quid refert, | |
| an ex isdem prima illa duorum corporum animorumque | |
| conpago seminibus oriatur? sibi quisque firmatur, sibi quis- | |
| que componitur, et duo pluresve fratres nascuntur fato sin- | |
| gulorum. hanc ipsam indifferentiam, quam mirantur occur- | 10 |
| sus, stupent civitatis oculi, parentum tamen agnitio dinoscit, | |
| separat notitia nutricum, et fallentibus notis est rursus, | |
| quod faciat ipsa similitudo dissimile. in plerisque, quamvis | |
| sit indiscreta facies, invenitur tamen alius oris sonus, habi- | |
| tus, incessus, seu, ut ipsa consentiant, diversa mens, contra- | 15 |
| rii mores et vitae genera rixantia. quid, quod non eandem | |
| esse naturam geminorum probat etiam fortuna dissimilis? | |
| hunc pressit paupertate perpetua, illum insperatis opibus | |
| excoluit, illius per titulos, honores, illius per ignobiles ob- | |
| scurasque sordes totam duxit aetatem. simile est quicquid | 20 |
| accipiunt ex homine gemini, dissimile quicquid ex fato. nec | |
| enim tam pariter in lucem de maternis exiluere visceribus, | |
| ut illos eadem origo signaverit: quantum putas interfuisse | 13.1 |
| temporis, dum primum uteri pondus egeritur, dum parum- | |
| per exonerata vitalia altero rursus homine laxantur? breve | |
| fortassis exiguumque videatur inmortalibus oculis, sed si | |
| terrena mente perspicere velis orbis huius vastitatem, scies | 5 |
| multum esse, quod inter duas transcurrat animas. volvitur | |
| super nos haec caeli siderumque compago, et praecipiti per | |
| proclive decursu †totius diei noctisque brevitate emensus | |
| orientis occidentisque cursus† diversi siderum in primo sta- | |
| tim ortu rotato se rursus axe consequitur. hoc tu parum | 10 |
| credis esse spatium, quod diversis pariter rebus impletur? | |
| quantum inter illa transcurrentis horae momenta nascitur, | |
| perit! igitur quando umquam peregrinati sunt una, milita- | |
| vere pariter? quid non diducti separatique fecerunt? | |
| quando illos languor, quando suprema iunxerunt? et quan- | 15 |
| doque sit necesse est <aeger> alter ex geminis: quod pariter | |
| languerunt, non sic accidit quomodo fratribus, sed quo- | |
| modo duobus. non eodem fato languere geminos quemad- | |
| modum vultis brevius probem, quam quod nec uterque oc- | |
| cisus est nec uterque sanatus? | 20 |
| Sed fingamus hoc esse verum, quod desperaverunt me- | |
| dici; relinque nobis, pater, innocentiam calamitatis. salva | |
| solacia sint de liberis, quos tibi videris non perdidisse nisi | |
| fato. quis ex parentibus nescit in hanc se mortalitatis pro- | |
| creare legem? sed indigni exitus supra orbitatem sunt. ideo | 25 |
| magis flemus illos, quos bella rapuerunt, hausit incendium, | |
| naufragia merserunt. fortius feras inter adsidentium manus, | |
| inter suorum officia labentes, cum se invicem oscula, cum | |
| se satiavere sermones, cum data suprema mandata sunt, et | |
| se scit pietas omnia fecisse pro vita. igitur verum dixerim: | 30 |
| illos mori credimus, hos perire. | |
| Non invenio, quemadmodum excusationem pater de | 14.1 |
| consensu possit accipere medicorum. hoc est, quod omnem | |
| comparationem feritatis excedit: filium pater propter homi- | |
| nem occidit, quem non putavit posse sanari. quod tu mon- | |
| stri portentique genus es? habes parricidii patientiam, non | 5 |
| habes orbitatis; ita demum potes filii mortem, si faci- | |
| nus adieceris! tu occidis, quia desperavere medici? quererer | |
| mehercules, si reliquisses, si quid de continuatione curae | |
| sollicitudo laxasset. nihil ergo plus facies quam illi, qui nunc | |
| plures circumeunt fortassis aegros, quos detrahit, quos avo- | 10 |
| cat alia curatio? filios saltem committe vel matri; de fortuna | |
| queratur, diis faciat invidiam. mulieri, quae ferre non pot- | |
| est, quod videris desperasse, numquam ex hoc rationem | |
| reddas, quod occideris. | |
| Quis hanc, iudices, inpudentiam ferat? temptat pater, ut | 15 |
| et huic rei credatis, quod desperaverunt omnes et quod | |
| speravit unus. nostrae quidem querelae sufficit non conve- | |
| nisse medicis, et cum inventus sit, qui contra sensum de- | |
| sperantium genus aliquod sanitatis adferret, fas erat, iudi- | |
| ces, ut adhuc inveniretur alius, qui laetiora, utiliora promit- | 20 |
| teret. hoc nunc me queri putatis, quod in re, de qua credere | |
| nec omnibus debuisset, accessit uni? non interest, an super- | |
| sit remedium, quod temptare non debeas, et ubi tantundem | |
| periculi sp[er]es quantum desperatio habet, melior exitus | |
| est, qui facit miseros innocentes. quid invidiam prioribus | 25 |
| medicis paramus? nemo magis desperat, quam qui se negat | |
| nosse languorem. | |
| Quid ais, pater? ita tecum quisquam sic audet agere de | 15.1 |
| duobus filiis tamquam de duobus <s>ervis? tu ex geminis | |
| alterum occidendum dabis? non ferrem, si separare exposi- | |
| turus auderes, si contentus esses educaturus alterutrum, | |
| non ferrem a piratis captum filium alterius vicaria servitute | 5 |
| redimentem. tu de orbitate facies vices, et casum singu- | |
| lorum per utrumque diffundes? parricidium vocarem, si | |
| promittente medico, quod sanaret unum, posses eligere pe- | |
| riturum. paene crudelius est geminos dividere quam per- | |
| dere. en scientia, cui debeat credi! negat se scire causas | 10 |
| languoris, deinde promittit quicquid licere non deberet nec | |
| intelligentibus: 'occidam,' inquit, 'deinde sanabo.' memine- | |
| ris, pater, in hac condicione prius esse, ut occidas. non est | |
| tanta pietas servare filium, quantum facinus occidere. tu | |
| nunc hoc putas profundae artis esse secretum? verba tan- | 15 |
| tum desperationis involvit, et homo cautissimae vanitatis | |
| captat illam novissimam circumire veritatem. vides, quanta | |
| promissum suum experimentumque caligine medicus invol- | |
| verit: numquam constabit, an fuerit languore moriturus ae- | |
| ger, qui aliter occiditur. 'non novi,' inquit, 'languoris ge- | 20 |
| nus.' post hanc vocem mehercule non deberes committere | |
| aegros, etiamsi vellet experiri potionis haustus, ciborum fo- | |
| mentorumque novitates. 'nescio,' inquit, 'sed, si permiseris | |
| alterius aperire vitalia, pectus effringere, remedium fortas- | |
| sis inveniam.' iam excusatus es, medice, matri: sperasti, ne | 25 |
| tibi crederetur. | |
| Differo paulisper, quod de fratribus, quod de geminis, | 16.1 |
| quod pater hoc facit non consentiente matre; publico potius | |
| mortalitatis contendo nomine non debere genus istud cura- | |
| tionis admitti. peractum est velut de genere humano, si | |
| nobis pro salute aegri opus est morte hominis alterius, et | 5 |
| paene ratio sanitatis intercidit, si consumit medicina tan- | |
| tundem. ego quemquam dicentem feram: 'ut inveniam va- | |
| letudinis causas, date mihi corpus aliud, alia vitalia; occi- | |
| dam, deinde salutaria quaeram, profutura meditabor'? ita | |
| non facilius est nosse languorem? quae haec est inpudentia | 10 |
| crudelissimae vilitatis? aegrum placuit occidere, ut inveni- | |
| retur, cur non debuisset occidi! | |
| Nullum, sanctissimi iudices, natura morborum genus solis | |
| visceribus abscondit, et quicquid causas valetudinis de vita- | |
| libus trahit, in corpus emanat. inde pallor, inde macies, | 15 |
| quod ad interiorem dolorem superposita consentiunt. non | |
| invenio, cur hominem vulneribus exquiras, cum remedia | |
| quoque vitalibus per corpus immittas, et in latentes meatus | |
| <per> haec, quibus tegimur, medicina descendat. cur ergo | |
| non eadem ratione languor admittit intellectum, qua sanita- | 20 |
| tem? prodit abditos profundosque morbos aut citatior | |
| clausi sanguinis cursus aut crebrior anhelitus laborantis ani- | |
| mae. crede de his ante omnia sensibus, oculis tuis, et ipsos, | |
| de quibus agitur, modo singulos, modo pariter interroga, | |
| cui potissimum parti grave tacitae pestis pondus insederit, | 25 |
| unde prorumpat in gemitus conscius dolor. medicus, qui per | |
| haec non potest invenire languorem, non invenit nec reme- | |
| dium. | |
| Quid? si aliquid sanato medicina potest praestare ratio- | 17.1 |
| nis, sufficit, quod, aliquando iam facta exanimis hominis | |
| inspectione, ad totius intellectum naturae medicina profe- | |
| cit. quid adlaturus huic aegroto es, quod non tot saecu- | |
| lorum, tot languentium experimenta deprehenderint? vis tu | 5 |
| potius hac audacia, qua secreta languoris exquiris, remedia | |
| temptare? brevior via sanitatis humanae, propior nostrae | |
| salutis utilitas est. si viscerum nimius ardor stricta circa se | |
| membra duravit, adhibe remedia laxantia. si fluitat nimis | |
| aeger humoribus, praesto sint, per quae pressis clusisque | 10 |
| venis in novas vires corpus arescat. si parum prodest absti- | |
| nentia, rursus ciborum qualitate foveatur. si spiritus recep- | |
| tis premitur alimentis, ad puriores meatus ieiunio fameque | |
| tenuetur. contigit tibi magna experimentorum materia, me- | |
| dice: aegri duo et languor idem. non est opus, ut expectes, | 15 |
| quando se per unius hominis patientiam explicet profu- | |
| turorum magna diversitas; potes experiri pariter eadem, | |
| consentanea, diversa, pugnantia. nulla ratio est vulnerum, | |
| sanguinis, supremorum. quemadmodum sanari debeat alius | |
| aeger, scire non possis nisi ex homine sanato. | 20 |
| Quid, quod, etiam ut idem sit valetudinis genus, necesse | |
| est tamen duorum corporum diversitate varietur? num- | |
| quam in alienis visceribus invenias totum, quod de altero | |
| quaeras, et alius languor est, <si> alius aeger. cur maximum | |
| nefas alterius filii salute defendis? homo, in quo sola quae- | 25 |
| ritur causa languoris, propter medicum occiditur. adice, | |
| quod nec deprehendi ex sanato potest ullius causa languo- | |
| ris: quicquid nos in vitia morborum a naturali sanitate com- | 18.1 |
| mutat, facit aut nimii sanguinis pondus exaestuans aut su- | |
| perfluens calor aut ultra naturalem modum humor exun- | |
| dans aut spiritus per tacitos meatus non solita laxitate dis- | |
| currens. quid horum, si vitalia ferro vulneribusque resecen- | 5 |
| tur, salvum potest esse languentibus, cum compressi spiri- | |
| tus laborem protinus ille reserati pectoris meatus emittat, | |
| sanguis isdem pariter deprehendatur egrediaturque vulne- | |
| ribus? an fas putatis, ut suam servent viscera nudata faciem, | |
| ut nihil perdat ex priore natura illud pectoris vitaeque se- | 10 |
| cretum, cum admisit oculos? plurimum in nobis etiam ti- | |
| more mutatur. quantum aufert sollicitudo, gaudium, dolor | |
| et aliquis subitus adfectus! quotiens, dum ad curationem | |
| praeparatur aeger, dum componitur ad sua remedia corpus, | |
| medentium manus anima destituit! iam vero ad singulos | 15 |
| ictus et longissimas vulnerum moras quantum ex toto ho- | |
| mine convertitur clamore, gemitu! necesse est omnis perire, | |
| quibus continetur vita, causas, quotiens ipsa vita consu- | |
| mitur, et cum homine, qui propter intellectum languoris | |
| occiditur, ipse quoque paulatim languor emoritur. differ | 20 |
| saltem, pater, hanc crudelitatem; quicquid ex filio facis, | |
| facies ex cadavere. si potest deprehendi languor, dum occi- | |
| dit, facilius, cum occiderit. | |
| Interrogare mehercules hoc loco libet, utrumne peri- | |
| turum pater an medicus elegerit. negavit sua interesse, | 25 |
| quem occideret. hoc, si et alter perisset, probaverat utrum- | |
| que fuisse periturum; cum convaluerit, probat utrumque | |
| victurum. ad saevissimam curationem potuit aegrum faci- | |
| lius mehercules explicare, si esset unici pater. sufficit ergo | |
| comparare, decernere? non iterum ille tibi pretiosior, ille | 30 |
| melior incipiet esse victuro? ubi est <im>patientia, qua vix | 19.1 |
| dimittitur cadaver in rogos, qua corpus exanime detinetur | |
| amplexu? dii immortales, quam saeva, quam crudelis est | |
| ipsa cunctatio! dum deliberas, dum unumquemque detrec- | |
| tas, parricidium in utroque consumis. duorum vilitate fit, ut | 5 |
| ex fratribus possit alteruter occidi. numquam, iudices, res | |
| tam horribilis inauditaeque feritatis admissa est: filium pa- | |
| ter propter eum occidit, quem etiam ipsum poterat occi- | |
| dere! | |
| Transfert, iudices, reus in medicum electionis invidiam: | 10 |
| 'ille,' inquit, 'aestimavit, ille decrevit,' ergo manifestum est | |
| non parem fuisse languorem: ex duobus aegris plus habuit | |
| spei, propter quem debuit alter occidi. recede paulisper, | |
| mulier infelix; filii tui nobis referenda curatio est. felices | |
| aegri, qui languore moriuntur, qui supremos anhelitus inter | 15 |
| suorum amplexus, inter suorum adloquia posuerunt! ut erat | |
| iuvenis primo ipso comparationis incerto, mox electione | |
| cruciatus, abacta est a perituro prima mater, et modo se- | |
| dula ministeria servorum repente mutata sunt in mortis of- | |
| ficia. detrahuntur trementibus velamenta membris, et ut | 20 |
| grassaturas manus totum corpus admitteret, nudatur mise- | |
| rabilis ac deflenda macies. toto deinde tenditur toro, et ad | |
| inmobilem rigidamque patientiam per omnia lectuli spatia | |
| duraturus exponitur. accipit carnifex ille telum, non quo | |
| dextera statim totum vulnus inprimeret, sed quod leviter | 25 |
| paulatimque discindens animam in confinio mortis ac vitae | |
| librato dolore suspenderet. haec exhortatio, hoc fuit peri- | |
| turi iuvenis adloquium: 'fortiter dura, patienter admitte; | |
| sanabitur frater. non est, quod exanimeris metu, dolore de- | |
| ficias. cave viscera exclamatione ne lasses, anhelitu gemitu- | 30 |
| que concutias, ne remedium pereat alienum.' | |
| Passus est miser discurrentem per omnia reserati pectoris | |
| improbum vagae artis errorem. contentum fuisse medicum | 20.1 |
| toto homine discentem primo putatis aspectu? egesta saepe | |
| vitalia, pertractata, diducta sunt; fecerunt manus plura | |
| quam ferrum. stat iuxta medicum pater apertis visceribus | |
| inhians; stillantem animae sedem cruentis manibus agitan- | 5 |
| tem ne festinet, hortatur, iubet altius diligentiusque scru- | |
| tari, interrogat, dubitat, contendit, adfirmat et accipit de | |
| filii morte rationem. at mulier infelix clusis advoluta foribus | |
| cruentumque secretum toto corpore effringens velut super | |
| busta tumulosque clamabat: 'audi, miserrime iuvenis, si | 10 |
| quis adhuc tibi superest sensus, exaudi: non permisit hoc | |
| mater, crede orbitati meae, crede lacrimis; nec frater hac | |
| vellet ratione sanari.' inter haec reficiebatur miser hausti- | |
| bus, detinebatur adloquiis, conprimebatur residuus cruor, | |
| cludebantur aperta vitalia. nemo umquam tam nova pertu- | 15 |
| lit commenta saevitiae: tamquam sanaretur, occisus est. ite | |
| nunc et quaerite, an potuerit medico sanante vivere, qui | |
| tamdiu vixit, dum occiditur. | |
| Vos tunc putatis illius tantum languoris medicum quae- | 21.1 |
| sisse causas? quaesivit quicquid nesciebat, et usus occasione | |
| rarissima in omnem voluit proficere novitatem. dii inmorta- | |
| les, quantum infelix iuvenis animae, quantum sanguinis, | |
| quantum habuit ex vita, qui pertulit ordinem longissimae | 5 |
| curationis! vix aegro misero licuit mori, vix a cruciatibus | |
| suis anima dimissa est. inventum putatis esse languorem? | |
| inventum est illum potuisse sanari. agedum commento tuo, | |
| senex, superbus exulta; habes quod liberis, quod parenti- | |
| bus, quod inputare saeculo possis: fecisti medicum parri- | 10 |
| cida meliorem. | |
| Libet mehercules intueri par illud: aegrum videtis homi- | |
| nem, qualem non salutares medentium manus, non ars in- | |
| venta pro vita, sed diri ferarum rabidique morsus et anima- | |
| lium fames satiata destituit; hinc alium, in novas vires re- | 15 |
| censque robur reddito vigore surgentem. vultis scire, iudi- | |
| ces, unde venerit tanta diversitas? illum pater curavit, hunc | |
| mater. 'quantum,' inquit, 'misera pertuli laborem, dum tam | |
| magnam foveo tristitiam! non fuit mihi rixa cum morbis nec | |
| cum repugnantis valetudinis rigore contentio. totus in lacri- | 20 |
| mas maeroremque resolutus oderat lucem: respuebat cibos, | |
| fastidiebat haustus et vitam parricidii pudore fugiebat. in | |
| omni proclamatione gemituque frater, ille diebus ac nocti- | |
| bus cogitationes, ille torquebat oculos.' de quibus tu aegris, | |
| inpotentissima medicina, mentita es? non fuit, non fuit solo | 25 |
| languore periturus, quem non potuit nec mors fratris occi- | |
| dere. | |
| 'Quid igitur,' inquit miserrima feminarum, 'saevissime | |
| senex, ex hac recordatione tristissimae orbitatis ad hos vul- | |
| tus faciemque converteris?' sine dubio filius est et post gra- | 30 |
| vissimas denuntiationes redditus vitae, sed ignoscat natura, | 22.1 |
| pietas: non est solacium matri unus ex geminis. felicior ille | |
| dolor est, quo transigi saltem cum oculis potest; <hic> reno- | |
| vatur, accenditur, et in his vultibus illum cotidie putat vi- | |
| dere pereuntem. sed et ipse gaudio redditae vitae laetitia- | 5 |
| que non fruitur, nec se credere potest caritate praelatum, | |
| quem medicus elegit. sentit infelix, cuius orbitatis unicus sit, | |
| quibus lacrimis perfundantur oscula, quam magnis profun- | |
| disque suspiriis concutiantur amplexus. misera verecundia | |
| sanitatis ingratae: pretium sibi videtur fratris occisi. | 10 |
| Convertitur hoc loco, iudices, mulier infelix et velut ad | |
| quandam praesentiam amissi iuvenis 'sive,' inquit, 'tandem | |
| securitate mortis explicitus in aliquo <angulo> sedis aeter- | |
| nae pudore requiescis, sive exclusus ac vagus et inter fabu- | |
| losa supplicia metuendus adhuc laceratione per stupentes | 15 |
| horrentesque manes umbra discurris, audi miserrimae ma- | |
| tris iniquissimam conplorationem. non quidem licuit mihi in | |
| illud conditorium cubiculum tuae mortis inrumpere nec su- | |
| pra carrissima membra prostratae meis vulnera tua tegere | |
| visceribus. quod solum tamen potui, corpus, quod medicus, | 20 |
| quod reliquerat pater, hoc sinu misera collegi ac vacuum | |
| pectus frigidis abiectisque visceribus rursus implevi, sparsos | |
| artus amplexibus iunxi, membra diducta conposui et de tri- | |
| sti terribilique facie tandem aegri cadaver imitata sum. hoc | |
| est tamen, quod de tristissima orbitate praecipue ferre non | 25 |
| possum: propter fratrem videris occisus, nec tamen um- | |
| quam constare poterit, an tu sanaveris fratrem.' |