| Gladiator | |
| Abdicare et recusare liceat. Pauperis et divitis inimi- | 9.pr.1 |
| corum filii iuvenes amici erant. filius divitis, cum in piratas | |
| incidisset, scripsit patri de redemptione. illo morante pro- | |
| fectus pauperis filius, cum amicum apud piratas non inve- | |
| nisset, quia lanistae venierat, pervenit in civitatem, in qua | 5 |
| munus parabatur, sub tempus ipsum, quo pugnaturus erat | |
| divitis filius. pactus est cum munerario pauper adulescens, | |
| ut vicariis operis redimeret amicum, petitque, ut, si egeret | |
| pauper pater, alimenta ei praestaret. ipse in pugna occisus | |
| est. divitis filius reversus egentem invenit pauperem. palam | 10 |
| coepit alere; abdicatur. | |
| Neminem umquam, iudices, intra tam breve aetatis suae | 1.1 |
| spatium plura terra marique perpessum, quam quae pro- | |
| xima peregrinatione vel tuli vel timui vel vidi, facilis, ut | |
| opinor, fides est, cum ex omnibus, quos novimus, mortali- | |
| bus unus nominari me miserior possit, quem infelicem ego | 5 |
| feci. tamen in hac quoque omnia excogitantis in me fortu- | |
| nae violentia confiteor numquam hunc me concepisse | |
| animo metum, ne post redemptum per alienas manus filium | |
| displiceret patri meo misericordia. illas verebar magis iam | |
| non tacitas vulgi opiniones, quibus crudelitatis atque saevi- | 10 |
| tiae reus peragor. apud plerosque sanctos et graves homi- | |
| nes nondum excusare potui, quod redemptus sum; obicitur | |
| mihi orbatus senex et ille, qui modo salvo filio etiam contra | |
| divitem steterat, amissis in uno iuvene omnibus bonis inimi- | |
| cae domus supplex. licet enim totas advocemus in odia for- | 15 |
| tunae vires et unum egentem senem universa gratiae mole | |
| calcemus, confitendum est tamen: plus amici nocuimus | |
| quam inimici. quin ipsa prorogatae cotidiana stipe infelicis | |
| animae videtur quodammodo maligna clementia; quod | |
| enim beneficium est efficere, ut vivat orbus? unum tamen | 20 |
| vel gravius crimen infelix haec abdicationis meae fortuna | |
| defendit, quod vix ad sustinendum spiritum sufficientis ci- | |
| bos, prorsus tantum mortis inpedimenta avara manu dede- | |
| rim. puto, iam ignoscetis omnes, si plus praestare non potui | |
| invito patre. | 25 |
| Quamquam, iudices, oboritur animo meo nonnumquam | 2.1 |
| et illa suspicio, quod patrem non alimenta uni seni parce | |
| vivere adsueto nec liberaliter data nec diu danda in offen- | |
| sam meam compulerint: quantulum est enim facultatibus | |
| divitis, quod sub patre sane tenaci filio familiae superest! ac | 5 |
| si foret maius forte momentum, quis tamen parens tam | |
| durus est, ut propter aliquam inpensam carere filio velit? . . . | |
| quod ipse celatus sit, quod non suae misericordiae paupe- | |
| rem commiserim, non rogaverim, praesertim qui, quicquid | |
| umquam petii a patre, exoravi? sed neque haec ultimo ful- | 10 |
| mine castigari meruit in differendis precibus verecunda | |
| cunctatio. quid dum tempus opportunum, faciles aditus, hila- | |
| riorem animum capto, interim volui superesse, cui ignosce- | |
| ret. neque infitior tamen fuisse me lentiorem, quam opor- | |
| tuit, tametsi hoc praecipue habere videor patris simile. sed | 15 |
| si ulla emendatio paenitentiae est, hic in publico vobis adhi- | |
| bitis rogabo. non ego aes alienum luxuria contraxi, nec pro- | |
| fusus in vitia fortuna nostra male usus sum. redemptionis | |
| meae pretium debeo. si inpetro, intellegam verum esse, | |
| quod quidam opinantur, ambitiosum patrem publicare vo- | 20 |
| luisse domus suae misericordiam, ne viderentur pauperes | |
| tantum vitam inimicis suis dedisse. si perseverat, ut porrec- | |
| tos egenti cibos mea fame rependat, expulsum ab omnibus | |
| bonis filium similem faciat inimico, vereor, ne iniquis aesti- | |
| matoribus inexpiabilis illius et saepe reprehensi odii culpa | 25 |
| videatur penes patrem, qui tam facile irascitur. | |
| Verum enim, si placet, fortunae magis moribus dissedere | 3.1 |
| quam suis; nam et paupertatis est proprium, quando alia | |
| deficiant, exerere libertatem et, dum contemptus fama vi- | |
| tatur, potentiores vel ambitiose offendere, et nacta bonam | |
| conscientiam magna fortuna indignius inparem adversa- | 5 |
| rium patitur. ergo conseruit, ut solet, casus duratura longius | |
| a parvis initiis odia, dum contumeliam humilitas facilius | |
| intellegit, dignitas gravius. neque ulla fuit aemulatio (quae | |
| enim esse inter inpares potest?), sed fato quodam similis ex | |
| diversis causis contentio. hic <in> irascendo pertinax erat, | 10 |
| ille in cedendo contumax. quamquam, nisi ultimam expri- | |
| mere confessionem victi ut<r>ique placuisset, multa iam | |
| pridem signa dederant veniae finemque pugnae petentis. | |
| nam quo pertinuisse credimus, quod pauper adulescens re- | |
| lictis omnibus solum me, quem coleret, quem amaret, ele- | 15 |
| gerat? sine dubio a primis aetatis annis iunxerat nos po- | |
| tentissimus amor ille puerilis, dum aut nulla erant inter | |
| parentes odia aut a nobis non intellegebantur. post <di>- | |
| ductas tamen domos perseveravit, immo inpensius labora- | |
| vit, et, si quid mihi in eo satis perspectum est, nihil horum | 20 |
| fecit invito patre. quantum intellegere potui, pauper sine | |
| dubio pudore cedendi, ne damnasse causam suam videre- | |
| tur, simul quod nulla ipsi dabatur gratiae via, stare visus in | |
| suscepto circuitu tamen quodam molliores temptavit aditus, | |
| et, dum firma tandem pax inpetraretur, filium nobis obsi- | 25 |
| dem dedit. ac ne meus quidem offendi visus est pater; certe | 4.1 |
| numquam reprehendit, numquam prohibuit. nec clam feci, | |
| nec contumacem adversus patris inperia umquam fuisse me | |
| vel ipse rerum declarat ordo. | |
| Nam quamvis infestum latronibus mare iussus intravi ne- | 5 |
| que dissimulaverim magnas fuisse causas patri, cur hoc mihi | |
| imperaret, quod ipse facere non potuerat. ego, etsi nescie- | |
| bam, non interrogavi; satis plena ratio fuit patrem velle. | |
| felix navigantium condicio, qui procellas modo et saevos | |
| tempestatis incursus et albentes fluctibus scopulos aliaque | 10 |
| pericula tantum maris pertulerunt! ego miser naufragis in- | |
| video: captus barbaris manibus nec tam nexu catenarum | |
| vinctus quam pondere inundatum carcerem tuli et vincula | |
| macie laxavi. quis non ignosceret omnibus, qui post hoc | |
| exemplum navigare timuissent? ergo, qua una spe misera | 15 |
| trahebatur anima, litteras de redemptione scripsi patri, te- | |
| stor deos, soli. quid enim sentire viderer de parentis ad- | |
| fectu, si hoc incolumi redemptionem ab alio petivissem? | |
| nam quod unum mihi secundum patrem fortuna videbatur | |
| parasse praesidium, hoc sperare in illa sorte non poteram; | 20 |
| quid attinebat amico scribere, quem sciebam non habere, | |
| unde redimeret? | |
| Numquamne mihi dabitur liberum tempus conquerendi | 5.1 |
| apud patrem de amicis suis, qui proficisci volentem retinere | |
| temptarunt, qui piae festinationi attulerunt moras? profec- | |
| tus esset tamen vel invitis omnibus (quis enim non hoc | |
| praestaret filio pater?), nisi quod interim amicus antecessit. | 5 |
| illum non pericula maris, non infesti latronibus sinus, non | |
| vicinum meae fortunae documentum prohibuit. minus haec | |
| miror de amico; illud est, quod pensari nullis beneficiis pos- | |
| sit: proficiscentem non retinuit pater. immo, si quid in sub- | |
| sidia vitae seposuerat parca frugalitas, id omne in impensas | 10 |
| itineris contraxit et contulit. infelicissime senex, sic egere | |
| coepisti! dicam nunc ego, per quos iuvenis praestantissimus | |
| navigaverit fluctus, quos accesserit scopulos, quantos lu- | |
| straverit sinus? faciliora ista putant qui numquam naviga- | |
| verunt. in omnia praeceps, sine respectu sui, quem iam tum | 15 |
| apparebat vitae non parcere, adiit, exploravit, et tamen ille | |
| quoque, qui tanto opere festinabat, sero pervenit. | |
| Audite, audite, iudices, novam captivi querelam: iam mi- | |
| ser apud piratas non eram; alebat devotum corpus gravior | |
| omni fame sagina, et inter dedita noxae mancipia contemp- | 20 |
| tissimus tiro gladiator, ut novissime perderem calamitatis | |
| meae innocentiam, discebam cotidie scelus. haec tamen | |
| omnia sustinui, tuli; adeo difficile est etiam sua causa mori. | |
| et iam dies aderat, iamque ad spectaculum supplicii nostri | 6.1 |
| populus convenerat, iam ostentata per harenam peri- | |
| turorum corpora mortis suae pompam duxerant. sedebat | |
| sanguine nostro favorabilis dominus, cum me, cuius, ut in- | |
| teriecto mari, non fortunam quisquam nosse, non natales, | 5 |
| non patrem poterat, una tamen res faceret apud quosdam | |
| miserabilem, quod videbar inique comparatus; certa enim | |
| harenae destinabar victima, nemo munerario vilius steterat. | |
| fremebant ubique omnia apparatu mortis: hic ferrum acue- | |
| bat, ille accendebat ignibus laminas, hinc virgae, inde fla- | 10 |
| gella adferebantur. homines piratas putares. sonabant clan- | |
| gore ferali tubae, inlatisque Libitinae toris ducebatur funus | |
| ante mortem. ubique vulnera, gemitus, cruor; totum in ocu- | |
| lis periculum. si quid est in me abdicatione dignum, iudices, | |
| unum crimen agnosco: quod in haec amicum meum misi. | 15 |
| est quidem felicibus difficilis miseriarum vera aestimatio, | |
| figurare tamen potestis, qui tunc animus mihi, quae cogi- | |
| tatio fuerit. namque et natura redit in extremis tristis prae- | 7.1 |
| teritae voluptatis recordatio, et mihi cum generis conscien- | |
| tia, cum fortunae conspicuus aliquando fulgor, cum libera- | |
| les artes, cum omnia quondam honestiora munerario meo, | |
| domus, familia, amici ceteraque numquam videnda in ul- | 5 |
| tima mortis expectatione succurrerent tenenti servilia arma | |
| et ignominiosa morte perituro, tum, si ulla miseris fides est, | |
| quid horum omnium ignari agerent propinqui, nihil peius | |
| de fortuna mea suspicantes, quam quod scripseram. illud | |
| tamen gravissimum, quod patrem, qui tamdiu non veniret, | 10 |
| captum putabam. ergo tota cogitatione intentus in mortem | |
| expectabam cruentum illum confectorem. quis enim dubi- | |
| tet, quid futurum fuerit, si ego pugnassem? ille quoque oc- | |
| cisus est, qui inter nos, ut apparet, fortior fuit. | |
| His cogitationibus attonito et in mortem iam paene de- | 15 |
| merso inopinata subito amici mei species offulsit. obstupui | |
| totumque corpus percurrit frigidus pavor, neque aliter, | |
| quam si vana obiceretur oculis imago, mente captus steti. | |
| ubi primum lux rediit laxatumque est iter voci, 'quid tu,' | |
| inquam, 'quo casu pervenisti huc, miser? numquid et te | 20 |
| vendidere piratae?' at ille complexus cervices meas, effusis | |
| in pectus meum lacrimis solutus, intercepto prope iam spi- | |
| ritu sero iam trepidante me primam vocem et diu solam | |
| edidit: 'satis vixi.' ut vero causas itineris reddidit et venisse | |
| se ad redimendum indicavit, 'et unde,' inquam, 'tibi pecu- | 25 |
| nia, nisi redistis in gratiam, et te pater meus misit?' | |
| Audite gentes, audite populi! non solita iudicium no- | 8.1 |
| strum corona circumstet, sed, si patitur natura rerum, totus | |
| ad cognitionem talis exempli orbis circumfluat. tacete, | |
| priora saecula, in quibus tamen a primordio generis humani | |
| paucissima amicitiae paria admirabiliora fecerat longa tem- | 5 |
| poribus nostris fides intercepta. quicquid historiae tradide- | |
| runt, carmina finxerunt, fabulae adiecerunt sub hac conpa- | |
| ratione taceant. quis crederet, si dubitari posset, inter duos | |
| amicos, quorum alterum immunem malorum omnium for- | |
| tuna fecerat, alterum piratis ac lanistae tradiderat, melio- | 10 |
| rem condicionem fuisse captivi? 'si dives essem,' inquit, | |
| 'pecuniam pro te attulissem. quod unum pauperibus praesi- | |
| dium est, manus habeo. has piratis daturus fui, has pro te in | |
| pugnam vicarias dabo.' | |
| Ignosce, pater, quod nimia contentione adfectus paene | 15 |
| tibi orbitatis vulnus inpresserim. testor deos non per me | |
| stetisse, quod vivo. neque enim ita me efferarat ludus, aut | |
| in tantum duraverat animum caedis longa meditatio, ut | |
| eum amicum vellem occidi, qui pro me mori poterat. vindi- | |
| cabam mihi fortunam meam et adhuc necessitatis gladiator | 20 |
| depugnare etiam volebam, neque ullis precibus poteram | |
| evinci, quamquam se non superfuturum alioquin minabatur | |
| idque unum adfirmabat interesse, utrum vicarium mallem | |
| habere mortis an comitem. non vici. quid igitur actum sit, | |
| quaeritis? duxit me ad munerarium, iudices. quas ego illius | 25 |
| preces, quam pertinaces lacrimas, quam miserabilem obte- | |
| stationem vidi! nemo umquam sic rogavit missionem. trans- | |
| feruntur in illum detracta corpori meo arma, et male aptatis | |
| insignibus destinatum par producitur. | |
| Quid me admonetis supremarum amici mei precum, qui- | 9.1 |
| bus haec alimenta caro empta inopi patris senectuti pe- | |
| tit[a]? adiutorium hoc ad causam putatis? me pudet, quod | |
| rogatus sum. 'per hanc,' inquit, 'mihi lucem ultimam, per | |
| notissimam amoris nostri fidem, non sinas mendicare pa- | 5 |
| rentem meum. sustineas, adiuves, praestes affectum. si me- | |
| reor, tu sis illi vicarius meus.' nec plura dicendi tempus fuit, | |
| iamque suprema per galeam dederam oscula, digressisque | |
| in diversum ministris permissus Mars erat. o quam sollicitus | |
| spectavi! quam attonita mente! quam simili corporis motu! | 10 |
| quotiens ad infestum mucronem, quasi ipse peterer, me | |
| summisi, quotiens ad conatus erectus sum! o misera cogi- | |
| tatio, o crudelis natura metus! merito tu, amice, pugnare | |
| maluisti. facinus indignum illum animum, illum ardorem | |
| non contigisse castris, non bellicis certaminibus, ubi vera | 15 |
| virtus nulla pugnandi lege †praemium scribitur.† qua vi | |
| proelium invaserat iratus etiamnum tamquam adversario | |
| meo! at omnis impetus excipiebatur callide, veterani gladia- | |
| toris astu; omnes conatus contra se erant. nec difficilem | |
| tamen sub illo praesertim auctoramento habuisset missio- | 20 |
| nem, sed noluit gladiator vivere. igitur iam nudum corpus | |
| vulneribus offerens, ut totam pro me mercedem semel sol- | |
| veret, stans periit. cui licuit in patria, in domo, inter propin- | |
| quos securo consenescere aevo, cui tranquillam sine repre- | |
| hensione agere vitam, iacet confectus vulneribus, et primo | 25 |
| iuventae flore fraudatus periit miser fato meo. at ego, qui | |
| debebar illi fortunae, quem mors sibi destinaverat, emissus | |
| ludo nocentior quam venditus etiam viatico illius infelicis | |
| revertor. placeamus licet nobis fortuna nostra, pater, pau- | |
| peri solvendo non sumus. | 30 |
| Si qua est fides, iudices, pudet me contra indicare mea | 10.1 |
| beneficia, nec videor vobis rationem posse reddere, quod | |
| mihi tam parum obiciatur. redemptoris mei patri in pretium | |
| meum orbo, egenti quid praestiti? quod pirata capto, quod | |
| lanista gladiatori, exiguam stipem et cibos semper peten- | 5 |
| dos. quantulum enim dari poterat, quod non sentiret domi- | |
| nus tam curiosus? de hac re consedistis, hoc concitavit istam | |
| iudicii scaenam, panis datus mendico, et dilatata hac impo- | |
| tentiae nostrae opinione videamur amicos ferro occidere, | |
| inimicos fame. computemus totam istam meae luxuriae im- | 10 |
| pensam, audite summam et miramini, si hos sumptus ne | |
| divitiae quidem sustinent. tanti constat patri captivitas mea, | |
| cum tam caro redemptus sim. quo tandem patereris animo, | |
| si delicatus adulescens, praesertim splendidis op[er]ibus vel | |
| ex aetate mores vel ex fortuna traxissem et tempestiva con- | 15 |
| vivia et pervigiles iocos advocata sodalium turba solutus | |
| atque affluens agerem, tantumque impenderem, quantum | |
| non posset te ignorante consumi (quae tamen ipsa boni | |
| patres libenter annis remiserunt), cum abdicatione dignum | |
| putes et ultimo patriae potestatis fulmine coercendum, | 20 |
| quare mendico seni porrexerim, ut parcissime dicam, quod | |
| illi filius misit? non redempta meretrix, non egestum convi- | |
| viis faenus, non lenonum parasitorumque cara adulatio in | |
| crimen venit; cibaria senis, nempe unius, aetate ac malis | |
| confecti. hoc divitias tuas concutit? hoc fundatam paternis | 25 |
| avitisque opibus domum exhaurit? si tam avarus es, com- | |
| puta; adhuc de alieno vixi. | |
| At haec fortasse, quae circumstat iudicium, corona et | 11.1 |
| omnis ignara causae turba magnum nescio quid et portento | |
| simile crimen expectat. abdicas me, pater, tam cito? modo | |
| tibi ex illa funesta peregrinatione insperatus revertor, unde | |
| ut venirem, vix optare potuisti; nulla adhuc pro reditu meo | 5 |
| soluta sunt vota, non percussae diis immortalibus hostiae; | |
| redemptori certe gratiam non retulimus. at ego expecta- | |
| bam, ut desiderio incensus affectus vix posset expleri, ut | |
| post infaustam profectionem velut obiurgatus tanto peri- | |
| culo numquam me post hoc saltem peregre dimitteres. vix | 10 |
| salutatis laribus expellor, et apud plerosque dubitari potest, | |
| an admissus sim. an hoc agis, ne quid tibi praestitisse videa- | |
| tur, qui me redemit? saevus enim, credo, et impius et, quod | |
| maximum omnium vitiorum signum est, ingratus beneficia | |
| patris non aestimo; fortasse, cui vitam debeam, nescio, | 15 |
| nulla est apud animum meum memoria meritorum. mi- | |
| serum me, quod non possum tantum solvere, quantum | |
| accepi! | |
| Quamquam causas abdicationis pater altius repetit et ul- | |
| tra peregrinationem meam inquirit, idque ratione duplici: | 20 |
| primum ut reum, quia premere atrocitas criminum non pot- | |
| est, turba confundat, deinde ut gravius videatur iudicium | |
| patris, cum is damnet, qui soleat ignoscere. 'cur,' inquit, | 12.1 |
| 'cum ego inimicum haberem pauperem, tu amicum filium | |
| eius habuisti?' volo, iudices, omissa omni contentione scili- | |
| cet sic agere: peccavi, veniam peto; et errare hominis est et | |
| ignoscere patris. duxit me similis aestas, evicerunt officia, | 5 |
| cepit fides. amantem odisse non potui. nihilominus satis | |
| habundeque poenarum [est] et, si pietatem tuam bene novi, | |
| plus quam velles, datum est. quantumlibet peccaverim, | |
| quid amplius iratissimus dominus exigeret? ludo tibi satis- | |
| feci. nullumne cladibus meis finem dari placet? parum est, | 10 |
| quod insanos pertuli fluctus et saevis tempestatibus com- | |
| missus arbitrio ventorum pependi? parum est, quod in ne- | |
| farias latronum manus praeda perveni, quae ultima ma- | |
| lorum etiam servorum condicio est, sine exceptione vena- | |
| lis? inde me, si voluisset, emere potuit inimicus. parum est, | 15 |
| quod me diu piratae in carcere retentum, quia redempto- | |
| rem illis divitem promiseram patrem, in ludum vendiderunt | |
| tamquam decepti? quod cotidiana pugnae meditatione | |
| tamdiu mori didici? quod compositus, armatus, inductus | |
| perieram, si melior amicus fuissem, nisi me nova velut in | 20 |
| portu adorta tempestas paternis laribus extorrem et neces- | |
| sarii quoque victus inopem circum [ad] alienas mitteret do- | |
| mos? pudet enumerare calamitatium mearum gradus: pira- | |
| tam, lanistam, patrem. | |
| Atquin pars ista criminis, iudices, mei non defendi meruit | 13.1 |
| sed laudari. neque enim reperio, quid in rebus humanis | |
| excogitarit natura praestantius amicitia, quid concordia | |
| contra fortunam maius auxilium. nam primum praeter ce- | |
| tera animalia induit nostris pectoribus quandam societa- | 5 |
| tem, qua[e] mutuo gaudere congressu, contrahere populos, | |
| condere urbes edocuit, et, cum mentibus nostris varios im- | |
| posuerit motus, nullum profecto meliorem benivolentia tri- | |
| buit affectum. quid enim foret humano genere felicius, si | |
| omnes esse possent amici? non bella, seditiones, latrocinia, | 10 |
| lites ceteraque mala, quae hominibus ex se ipsis nata sunt, | |
| fortunae accessissent. id quidem nimium deo visum est, at | |
| certe honestis convenire mentibus, fidem colere, amoris | |
| gratiam referre omnibus temporibus, omnibus gentibus | |
| praecipuum et quodammodo sacrum fuit. neque enim nisi | 15 |
| optimis mentibus contingit, ut aut sic amare sciant aut sic | |
| amari mereantur. hoc ego crimen expavescam? scires, | |
| quantopere gloriarer, pater, si cum amico meo ego red- | |
| issem. | |
| Nisi forte similitudine flagitiorum ductus turpi me | 20 |
| coniunxeram iuveni; quae vita sine dubio nomen amicitiae | |
| non accipit, [ita] tamen, ad paria ducente natura, vitia con- | |
| venera[n]t. obice mihi amicum, et habes maledicendi mate- | |
| riam: 'gladiator fuit, quare amicus illius fuisti?' ita, opinor, | |
| paenitet! effers te longius, dolor, et nimia concitatus ira, | 25 |
| quo progrediare, non respicis. non sentis, pater, hoc te mihi | 14.1 |
| obicere, quod vivam? quisquam de illa amicitia queri potest | |
| praeter pauperem? | |
| 'At ego inimicum habebam illius patrem.' decuerat qui- | |
| dem simultates, quas maxime omnium mortales esse vo- | 5 |
| luere sapientes, in his desinere, in quibus nascerentur. nam | |
| sic quoque immodicas serit discordiarum fortuna causas, | |
| etiamsi non hereditaria subeamus odia, ac diutius inimici- | |
| tiae maneant quam inimici. tamen, si quid adversus te ipse | |
| commisit adulescens, sit hostis et meus. si innoxius et omni | 10 |
| vacans culpa caritatem mereri cupit, si nullius me amici | |
| filius validius amat, quid tandem vis, pater? respuam et | |
| iratas obiciam manus? tu quoque non odisses pauperem, si | |
| te amaret. inserit se et beneficiis certat. noras adulescentem | |
| omnia ultro praestantem, et sic me amabat, quamvis tu | 15 |
| esses inimicus patris. adice, si tanta in adolescente indoles | |
| fuit, quantam nulla umquam cognovere saecula, si fides | |
| antiquissima et cum deorum coetu permixtis inaudita tem- | |
| poribus, si me semper habuit cariorem spiritu suo, etiamne | |
| despicienda mihi rarissimi boni occasio fuit? at ego perpe- | 20 |
| tuam quandam mihi gloriam reor, quod ille caelestis animus | |
| me potissimum, quem amaret, elegerit, ego sim probatus | |
| tanto iudice. me quoque igitur feret fama per gentis, et | |
| amici laudibus inlustrior vivam. credet aliquis idem me pro | |
| illo fuisse facturum. | 25 |
| 'Cur, cum inimici nos essemus, vos amici fuistis?' aliud | 15.1 |
| hoc loco crimen agnosco: peccavimus enim, fateor, peccavi- | |
| mus, quod, cum amici essemus, vos inimici fuistis. haec, | |
| iudices, diutius exequerer, nisi absoluta essent ipso iudice | |
| patre. longum iam istius criminis tempus est; numquam | 5 |
| obiecit, numquam excanduit. ecquid hoc inter nos, pater, | |
| convenit, ne, si longiores repetis offensas, apud malignos | |
| videaris me iratus non redemisse? sed si quid ante commi- | |
| sissem odio tuo dignum, potuisti me redemptum non reci- | |
| pere. manifestum est ergo te patiente, id est te volente | 10 |
| amicum mihi fuisse iuvenem, et sane non solus in hac fuisti | |
| sententia: idem filio permisit et pauper. atquin si pars haec | |
| causae, quae confessione longi silentii absoluta hodie in | |
| accessionem criminis alterius deducitur, potest apud vos | |
| impetrare veniam, facilior certe sequentium ratio est: ille | 15 |
| enim sane fuerit inimici filius, hic iam est amici pater. | |
| Nec ignoro, iudices, quam male ista defensio de humano | |
| genere mereatur, si adeo nihil est per se misericordia, ut, | |
| nisi ulterior aliqua necessitas pudori vim fecerit, pro summo | |
| crimine damnanda sit minus necessaria humanitas. ergo si | 20 |
| alienum et ignotum, tamen, quae publica omnium morta- | |
| lium quippe sub uno parente naturae cognatio est, homi- | |
| nem cibo forte iuvissem, poena dignum videretur servasse | |
| perituram animam et ignovisse rebus humanis et respectu | |
| communis omnium sortis velut adorato numini [et] stipem | 25 |
| posuisse fortunae? si hoc crimen est, laudetur ergo crudeli- | |
| tas, nihil habeatur piratis lanistisque prudentius. ferantur | 16.1 |
| sane profutura humano generi duo exempla: intra tam | |
| breve tempus propter misericordiam alter abdicatus, alter | |
| occisus est. | |
| Quod crimen si fatendum sit, num animum mihi ipse | 5 |
| finxi, aut mea potestate regitur affectus? an arbitrio for- | |
| mantis mores omnium naturae compositus cum crimine | |
| meo natus sum? nam sive caelestis providentia sive inratio- | |
| nabilis casus sive assignata siderum cursu nascentibus nobis | |
| necessitas multa varietate pectora nostra distinxit nec mi- | 10 |
| nus numerosas animorum quam corporum dedit formas. | |
| sunt, quorum mentes etiam nocentium supplicia confun- | |
| dant, qui ad omnium sanguinem pallescant, ignotorum quo- | |
| que miseriis inlacriment. sunt contra, qui ne suorum qui- | |
| dem misereantur. mihi mite pectus et mollis affectus ad | 15 |
| omnem calamitatium conspectum tremit. noli me aestimare | |
| mea fortuna, pater, non habeo gladiatoris animum. utinam | |
| mihi quidem causa permitteret sic gloriari: iuvenis concep- | |
| tus splendidis parentibus cum solum tam speciosae fortunae | |
| crederem fructum posse prodesse et contra varios morta- | 20 |
| lium casus quasi portum benignitatis aperire, concupivi | |
| quandam humanitatis civicam gloriam: periturum homi- | |
| nem, sive ille naufragio eiectus, seu spoliatus incendio sive | |
| exutus latrocinio erat, naturae patriaeque restitui. paria te- | |
| cum facio, res publica, quae propter me unum civem perdi- | 25 |
| deras. haec me magis decet impensa quam vestis, argentum. | |
| ubi pecunia melius poni potest, quam ubi laus emitur, ubi | |
| faenus bonitatis extenditur? magna conscientia est felicita- | 17.1 |
| tem meruisse, [ignotus sane sit et alienus, quid fuerit ante, | |
| non quaero, post hoc erit amicus] et hercule, quo quisque | |
| plus potest quoque latius patet ad incursus, hoc magis cogi- | |
| tare debet atque respicere, quantum in nos fortunae re- | 5 |
| gnum sit, quam instabili sede humana consistant. non me | |
| aurata laquearia nec radiantes marmore columnae nec gra- | |
| ves crustae fecerint immemorem fragilitatis. multa saepe et | |
| locupletibus accidunt, saepe in imum summa decidunt. ego | |
| vidi pauperem auxilia diviti ferentem. sed sane superbius | 10 |
| aestimet miserias longa felicitas et alienum casum facile | |
| despiciat securus sui; ego quotiens auxilia calamitatis pe- | |
| tere aliquem video, non possum non moveri fortuna mea. | |
| succurrit mihi continuo tempus illud, quo ipse clementiam | |
| optabam. ignosce, pater, si penitus animo meo hic insedit | 15 |
| affectus; amare misericordiam miser coepi. | |
| 'Sed inimicus,' inquit, 'meus est.' nam quis nos tanto | |
| opere laudaret, pater, si hoc amico praestaremus? haec est | |
| celebranda virtus, haec animi suspicienda moderatio, vin- | |
| cere iram et inter simultates quoque meminisse hominis. ut | 20 |
| Fabio Maximo immortalem attulit laudem ereptus ex ho- | |
| stium manibus Minucius, ut Tiberium Gracchum admirata | |
| civitas est Scipione in carcerem duci prohibito, te quoque | |
| similis animi magnitudo memoriae dabit. tuis enim opibus | |
| vivit inimicus; quicquid est istud, quod senex inops ex no- | 25 |
| stra domo accipit, si non irasceris, tu praestitisti, tibi hoc | |
| pulchrum atque magnificum est. nam ego, si quid in patrem | |
| servatoris mei confero, non sum laudandus. | |
| Neque expectaveris hoc loco, pater, ut illa dicam: semper | 18.1 |
| odiorum honestus occasus est, et, dum simultates nihil aliud | |
| habent quam nocendi cupiditatem, speciosa in melius animi | |
| mutatio est cum exempli honore, iunctaeque ex hostili | |
| paene concursu in affinitatem manus. unde tantum misero | 5 |
| boni, ut inimicus sit? aspice solum, egentem, senem, omni- | |
| bus praesidiis destitutum; nonne contumeliam fortunae | |
| tuae facis, si hunc odisti et adhuc putas tua interesse, ne | |
| vivat? nulla tibi contingere maior ultio potest, quam si iam | |
| talis est, ut illius etiam nos misereamur. magna mehercule | 10 |
| iam de vetere aemulo poena; superest panem eripere men- | |
| dico et gravissimae per se fortunae manui pondus impo- | |
| nere. age, si perisset, cadaver calcasses? ferae mehercules | |
| generosiores iacentes transeunt, et, <cum> reservati hostes | |
| restitutaeque urbes maiora causae exempla sint, quod scio, | 15 |
| victis etiam gladiatores parcunt. post orbitatem, post ege- | |
| statem quid amplius potest pati, nisi quod optat? ulteriorne | |
| tibi aliqua ultio quaerenda est, aut aliquid rerum natura | |
| peius capit? quis non te omnium mortalium inhumanissi- | |
| mum putet, si hoc adversus inimicum tuum saltem optasti! | 20 |
| si mehercules inexpiabiles odiorum causae et compositis | |
| quoque fabulis ulteriores inimicitiae fuissent, ausim dicere, | |
| si propter illum liberos perdidisses, accipienda tamen erat a | |
| fortuna tali[s] satisfactio, certe ad vitandam insolentiae opi- | |
| nionem, quae fere immeritam quoque potentiam carpit, ne | 25 |
| vagaretur per urbem invidiosus mendicus et calamitatis | |
| auctori crimin<os>us causas vulgo suggereret odiorum. ne- | 19.1 |
| scio quo modo omnis pro laborante favor est, nec ulla[m] | |
| perpetuam gratiam servat nisi modesta victoria. nostra po- | |
| tissimum clementia sustineatur, ne illius alii misereantur. | |
| Facilis, ut animadvertere vos spero, iudices, defensionis | 5 |
| meae cursus est. antequam incipiam habere causam nimium | |
| bonam, hic iam conscientia trepidat oratio, et velut inter | |
| binos deprehensa scopulos, cum aliud obiciatur, aliud de- | |
| fendendum sit, haeret in dubio; cum beneficiis meis compu- | |
| tare non audeo. cognovistis expositionem causae, quanta | 10 |
| quamque excedentia fidem adulescentis optimi merita nar- | |
| raverim. haec mihi omnia sine dubio ille praestitit, sed quid | |
| interest? debitor delicatus sum. quid in hac parte defensio- | |
| nis agam, iudices? dicam: 'referre gratiam beneficiis volui'? | |
| [itane tandem aliqui mendicare amici patrem aequo animo | 15 |
| visurus fuit?] at ille me redemit, cui nihil debui<t>. dicam | |
| moveri me supremis amici mei precibus? [egregia vero | |
| comparatio.] at ille mihi praestitit quod non rogavi. utro me | |
| vertam? tamquam honestum defendam factum an tam- | |
| quam necessarium? alterum absolvi facilius potest, alterum | 20 |
| laudari. rectissimum, opinor, veritatis i[n]ter est. | |
| Audi, pater, alimenta ista, quae donata egenti putas, | 20.1 |
| quanti illi constent. si accepto captivitatis meae nuntio nul- | |
| lis precibus adductus, nullis epistolis vocatus adolescens ad | |
| liberandum me vinculis piratarum profectus esset, quibus | |
| tamen meritis pensarem, cum id mihi praestitisset, quod | 5 |
| ego tantum a patre speravi? intrare maria, praesertim tam | |
| recenti documento timenda, et latrones ultro quaerere et, | |
| cum praeter vicarias manus nihil esset, navigare voto capti- | |
| vitatis, quis posset alius quam qui paratus esset pro amico | |
| mori? magnum hoc per se ac saeculo nostro vix credibile, | 10 |
| iudices; illud vero omni praedicatione maius: ad redi- | |
| mendum me profectus est, cum mendicaturum patrem | |
| suum sciret. atquin sperare poterat futurum, ut sine peri- | |
| culo suo redimeretur nihilominus amicus, cum haberem di- | |
| vitem patrem, sed noluit ipsum itineris apparatum, et, ne | 15 |
| qua periret redemptionis hora, praeceps cucurrit. pro fidem | |
| deum hominumque, quemadmodum ad redemptionem | |
| amici festinat, etiam cui[us] pater lentus est! | |
| Terentium, quem inter ceteros captivos secundo Punico | |
| bello Scipio Africanus vinculis exsolverat, memoriae tradi- | 20 |
| dere maiores insigni receptae libertatis pilleo <gratiam> | |
| testantem in triumpho ducis esse conspectum. et ille qui- | |
| dem maioris momenti accessio publicam senserat felicita- | |
| tem, privatim tamen debere se putavit victoriae beneficium. | |
| quid me facere convenit, qui per maria latrociniis infesta | 25 |
| solus petitus sum, qui lucem, libertatem, denique quicquid | |
| patri debeo, non ignarus, ut primo natalis horae tempore, | |
| sed videns sentiensque acceperim, nec solum donatus his | |
| bonis sed summis periculis liberatus sum? nonne me ex | 21.1 |
| amici fide natum et tenacioribus beneficiorum vinculis fa- | |
| tear esse constrictum? miserum me! amice fidelissime, in- | |
| gratum me moriendo fecisti. et quantulum est, quod adhuc | |
| loquor de mea infelicitate, de piratis! levis [est] ista fortuna, | 5 |
| quae etiam nunc recepit moram. solent expectare latrones | |
| redemptorem. in ludo fui, qua poena nullam ulteriorem | |
| scelera noverunt, cuius ad comparationem ergastulum leve | |
| est. hoc si scisses, pater, affirmo, promitto: cuius pietatis es, | |
| nemo te antecessisset. illa, certum habeo, expectas, ut di- | 10 |
| cam: morabar inter sacrilegos, incendiarios et, quae gladia- | |
| toribus una laus est, homicidas, inclusus turpiore custodia | |
| et sordido cellarum situ, iamque in eam veneram fortunam, | |
| ut me victum recipere non posses, victorem nolles. aderat | |
| hora supplicii mei, qua nusquam morandum, iam praeben- | 15 |
| dus erat ingulus et fundenda vita cum sanguine. neque enim | |
| dubitare de eventu licet; exemplar fati mei vidi. si me ab his | |
| imminentibus malis pecunia redemisset, beneficium tamen | |
| potius dicerem magis aestimandum esse quam pretium, sed | |
| apud malignos interpretes posset videri vel spem secutus | 20 |
| aliquam venturi temporis vel praesentis voluptatem. hoc | |
| admirabile et uni tantum pietati referendum est: dedit be- | |
| neficium, quod numquam reciperet, et, cum amicum, quem | |
| redimebat, habiturus non esset, nihil aliud emit quam hone- | |
| stae mortis conscientiam. transtulit ergo in se fortunam | 25 |
| meam subiitque non solum fortiter sed etiam libenter id, | |
| quod mihi miserum putabat. | |
| Res dictu incredibilis: gladiator dimissus, redemptor oc- | 22.1 |
| cisus est! recepit pectore adverso ferrum et quasi, quam | |
| emittebat animam, in meum pectus transfunderet, et hoc | |
| uno tristis occiditur, quod amplius amicum visurus non erat. | |
| eant nunc antiquarum conditores fabularum poetae et se ad | 5 |
| exhortandam amicitiae fidem magna quaedam composuisse | |
| carminibus putent, si dixerint aliquos per maria terrasque | |
| asperiorem fortunam amicorum tantum secutos aut princi- | |
| pem Graeciae virum in ultionem interfecti amici inauspi- | |
| cata bella gessisse. nam inter fratres quoque illa maxime | 10 |
| admirabilis, tamen alterna mors est. una fingitur coniunx, | |
| quae iam perituri vitam mariti vicaria morte sua redemerit, | |
| adiciturque miraculo fabulae fecisse hoc eam, quod non | |
| praestitisset pater. en indubitabile saeculi decus et fictis | |
| maius: ut moreretur pro me amicus, suum reliquit patrem, | 15 |
| meum vicit. et sane quid profuisset festinatio patris, etiamsi | |
| ad redimendum me prior forte venisset? hoc me pretio | |
| nemo alius redemisset. neque vero plurimum fuit praesti- | |
| tisse mortem; namque interim specioso titulo bene vita | |
| pensatur. illud honesto amico gravius, nomen gladiatoris | 20 |
| accipere, subire dominum lanistam. minus te, amice, lauda- | |
| rem, si vicisses. an ille animus rediret in cellulam, ferret | |
| saginam, magistrum, personam denique sceleris? mea de- | |
| pugnasti causa, tua peristi. haec tamen omnia ultima fortu- | |
| nae nomina, ut mihi detraheret, induit sibi. venit in hare- | 25 |
| nam homo nec sceleratus nec infelix. ecquando, iudices, | |
| hoc audistis? bonitate sua gladiator factus est! | |
| Utinam, iudices, haec, quae illi speciosa sunt, tam hone- | 23.1 |
| sta essent et mihi. quotiens ad infelicissimum respexi se- | |
| nem, cuius orbitate vivo, cum confectum cladibus et tantum | |
| poenae suae residuum considero, verum fatendum est, pu- | |
| det me pretii mei. video senem meliore sui parte praesepul- | 5 |
| tum, omnis etiam spei superstitem, orbum, destitutum. illud | |
| tamen solacium est, quod, nisi talem amicum habuissem, | |
| haec de te dicerentur. huic patri invidiosa quaedam, opinor, | |
| et, quae [bene] filii morte pensetur, criminosa liberalitas | |
| contigerit egenti. alioquin duo egentes, et circa omnium vel | 10 |
| ignotorum domus stipem rogabimus pariter. si quis grandis | |
| natu parens est, miserebitur senis, si quis iuvenis filius, mi- | |
| serebitur adolescentis. fortasse proderit mendicaturo mihi, | |
| quod ipse aliquando egentem pauperem alui. accipe satis- | |
| factionem, in quacumque parte rerum naturae es, amice | 15 |
| carissime. non excidere mihi tua mandata; fortuna defecit, | |
| opes auferuntur, quod unum mihi relictum est, en polliceor | |
| patri tuo vicarias manus. quid vis porro faciam? agrestia | |
| opera? delicatior, quod a fortuna non didici, et cotidiani | |
| quaestus operis duobus egentibus non sufficit. miserum me! | 20 |
| si exsolvere fidem voluero, fortasse mihi in ludum rever- | |
| tendum est. |