| Sepulcrum incantatum | |
| Malae tractationis sit actio. Quae amissum filium nocte | 10.pr.1 |
| videbat in somnis, indicavit marito. ille adhibito mago in- | |
| cantavit sepulcrum. mater desiit videre filium. accusat ma- | |
| ritum malae tractationis. | |
| Quamvis, iudices, inter eos, qui liberorum mortibus desti- | 1.1 |
| tuti cuncta vota et praeparatas spes in senectutem ante se | |
| egerunt, id fere acerbissimum certamen conflictationis oria- | |
| tur, ut unusquisque luctibus ac lacrimis suis credat accedere | |
| quandam dignitatem, si miserrimus esse videatur, haec ta- | 5 |
| men femina neque noto neque publico genere miserabilis | |
| non impudenter inter ceteras matres, quae aut unicos aut | |
| iuvenes pios filios perdiderunt, eminere et occupare quen- | |
| dam maerentium principatum differentia novae calamitatis | |
| affectat, quae sola omnium supra fidem infelix in uno filio | 10 |
| iam alteram patitur orbitatem. priorem quidem illam, ut | |
| communem ceteris et fato accidentem, fortius utcumque | |
| tolerabat. nam et de filio nihil aliud perdiderat misera nisi | |
| dies, nec iam timebat, ne ille, quo fruebatur, mori posset. | |
| planctibus lacrimisque, paene improbe dixerim, parcius | 15 |
| utebatur, nec sibi permittebat dolor lugere venientem. nunc | |
| destituta solacio, persuasione fraudata est: dum non puta- | |
| bat perisse, quem poterat videre, †eripuit ingrata filio al- | |
| terum titulum.† miser ille, nisi teneretur, iam et ad patrem | |
| veniret. | 20 |
| Tantum misera petit, ne minus perdidisse videatur, quam | |
| ipsa desiderat. non inani persuasione nec cogitationibus | |
| ficta lugentis umbra veniebat, nec agitabat incertos levis | |
| imago somnos, ac ne confusi quidem tristi cinere vultus et | |
| inspersum favilla caput noctibus suis obibat, sed filius erat | 25 |
| qualis aliquando, et iuvenis et pulcher habitu, nec aspici | |
| tantum viderique contentus, verum, si quid desiderio credi- | |
| tis miserae, quae sola vidit, amplexus et oscula dabat et tota | |
| nocte vivebat. multum perdidit mater, si contingebat hoc | 2.1 |
| illi, non minus, si videbatur. nunc tenebras inanis et longas | |
| oculis flentibus noctes iuxta somnum mariti pervigil et tan- | |
| tum deserta metitur, [non desiderio fictus aut fucatus ha- | |
| bitu nec, ut somniorum vanitate conspicitur, sed experta | 5 |
| non totum mori hominem illud, quod nec flammis uritur | |
| nec cineribus extinguitur nec urnis sepulcrisque satis pre- | |
| mitur, expectat] nunc ista carcere obseratam animam et | |
| repugnantem magico iuvenem cogitat ferro. infelicissima | |
| omnium mater plus aliquid esse quam umbram filium putat, | 10 |
| postquam potuit includi, nec sua tantummodo poena pro- | |
| prioque supplicio deserta consumitur; rescissa orbitate vel | |
| magis cruciatur, quod non licet filio venire cupienti: 'nunc | |
| barbaro carmine gravem terram totis noctibus pulsat, et | |
| impositum sibi sepulcrum, quod non possit evolvere, quae | 15 |
| solebat ipsos discutere inferos, umbra miratur. miser, quem | |
| non tantum verba clauserunt (nam forsitan per illa transis- | |
| set), sed vincula ferrea solidique nexus ad mortem reduxe- | |
| runt. quomodo tenetur infelix, qui ne propter hoc quidem | |
| venit, ut queratur!' | 20 |
| Misereor feminae, cuius invidiae totum facinus ascribi- | |
| tur. maritus sic filium inclusit, tamquam se inquietari mater | |
| ista quereretur. igitur, iudices, nemo miretur, si ad tam cru- | |
| delem, ad tam immitem patrem umbra non venit. sciebat, | |
| ubi lacrimas, ubi posset invenire singultus, a quo magis de- | 25 |
| sideraretur. namque isti ferreum pectus et dura praecordia, | |
| nec sunt de orbitate sensus. quid enim inhumanius patre, | |
| quid inveniri truculentius potest? invidit matri, ne filio frue- | 3.1 |
| retur, nec hoc ideo fecit, quia videre ipse malebat; ne viven- | |
| tem quidem adhuc et incolumem tam blanda tamque debita | |
| pietate prosequebatur, ut defuncto servaturus affectum | |
| etiam sepulti pater videretur. tanto magis effusa mater et | 5 |
| suis ac paternis vicibus occurrens: haec pallidior ad metus, | |
| ad vota pronior, non diebus secura, non noctibus. et ille | |
| miser intellegebat, utri promptior ex parentibus et facilior | |
| esset affectus. itaque ab huius osculis, ab huius feminae | |
| cervice pendebat. et, quia longum est officia praeterita de- | 10 |
| bitae pietatis agitare, illo ipso languore, quo filius caducum | |
| illud et fragile corpus amisit, quam perdite mulier et usque | |
| in exemplum modo super ora pallentis infelices lacerabat | |
| oculos, nunc siccata frustra ubera querebatur, nunc super- | |
| stitem caedebat uterum! notabat haec ille deficiens manda- | 15 |
| batque morti suae, cui periret. ubi sunt, qui cito iubent stare | |
| lacrimas, quibus non placet longum agere maerorem? retu- | |
| lit umbra gratiam matri. scio et intellego: cum inter gemen- | |
| tis iacet medium cadaver, et cum omnis videtur remisisse | |
| curas, tunc sentit aliquid et intellegit et inter suos iudicat. | 20 |
| moneo te, orbitas, moneo, effusius fleas, effusius <te> effe- | |
| ras, numquam perisse <lacrimas> credas. filii sui umbra cui | |
| non apparet, irascitur. | |
| Iam gelidi piger corporis sanguis omnis in mortem strin- | 4.1 |
| xerat venas, et nutantium fulgor extremus vanescebat ocu- | |
| lorum, et iam desperantibus medicis crediderat pater. ad- | |
| huc tamen spirare matri videbatur, et quamcumque corpo- | |
| ris partem osculis misera tepefecerat, illo vitae calorem re- | 5 |
| disse clamabat. oderat ignes, oderat rogos; reponi corpus et | |
| servari membra cupiebat. et nunc infelicem magis matrem | |
| paenitet, quod sepultus est, qui poterat reverti. scitis ipsi, | |
| quo exequiarum die<s> labore extracta sit, quamdiu filium | |
| tenuerit a lambentibus flammis. unde enim speraret, ut | 10 |
| postea videre contingeret, ut extra orbitatem haberet ocu- | |
| los? iam magum misera quaerebat, ut umbra evocaretur. | |
| Reliqua, mater infelix, tu ad iudices referre debebas, et, | |
| nisi orbitate, nisi lacrimis vox mutaretur in gemitus, noctes | |
| tuas quanto melius tuo ore lugeres! ego, utcumque potero, | 15 |
| perferam. satiare, misera, satiare saltem memoria diei illius, | |
| quo exequias unici duximus. 'iam planctus,' inquit, 'lacri- | |
| masque consumpseram et tenebras veluti perpetuas venire | |
| gaudebam, iam fatigata propinquorum officia defecerant, | |
| iam plangorem familiae altus sopor vicerat. rogo, ne quis | 5.1 |
| tam contumeliosus sit in matrem, ut per quietem contigisse | |
| filium dicat; unde miserae tunc, unde somnus? nihil de te, | |
| marite, nihil queror; satis magnas dedisti poenas. si totis | |
| noctibus mecum flere voluisses, vidisses utique, non quem- | 5 |
| admodum tenues rerum imagines solent cogitationibus ac- | |
| cipere corpus, cum vanae absenti animo †cogitationes† fin- | |
| guntur, sed ipsum filium, qualis blandissimus erat, et, si | |
| dimittatur, videbis. subito ante me diductis constitit tene- | |
| bris, non ille pallens nec acerbo languore consumptus, nec | 10 |
| qualis super rogos videbatur et flammas, sed viridis et sane | |
| pulcher habitu nescio ubi totam reliquerat mortem: non | |
| igne torridae comae nec favilla funebri nigra facies nec vix | |
| bene cinere composito umbrae recentis igneus squalor. pro- | |
| clamaret mater infelix, etiamsi talem videre desisset. primo | 15 |
| tantum stetit et se permisit agnosci. ego tunc plurimum | |
| stupui; non ausa oscula dare, non iungere amplexus; infelix | |
| primam perdidi noctem, dum timeo, ne fugeret. | |
| Hanc tu, marite, persuasionem putas et vanum animi mei | |
| lugentis errorem? quicquid est in filio, plus apud matrem | 20 |
| fit, cum desinit. vis denique scire, quid uxori tuae detraxe- | |
| ris? ex defuncto filio non habet aliud, quod speret. | |
| Iam nox altera aderat, et primis statim tenebris praesto | 6.1 |
| filius erat, non ille, ut pridie, procul et tantum videndus, sed | |
| audacius et propius et ad matris manus tamquam corpus | |
| accedens. nec iam nisi cum luce certa fugatisque sideribus | |
| invitus ille vanescebat ex oculis multum resistens, saepe | 5 |
| respiciens, et qui se promitteret etiam proxima nocte ven- | |
| turum.' | |
| Iam maerori locus non erat: mulier filium nocte videbat, | |
| die sperabat. quid attinet singula referre? 'nullis,' inquit, | |
| 'destituta sum tenebris, donec scelerata tacui; satiabar os- | 10 |
| culis, satiabar amplexibus et colloquebar et audiebam. mi- | |
| sera plus perdidi, si nemo credit. iam coeperam tuam quo- | |
| que, marite crudelis, agere causam rogabamque iuvenem, | |
| ut paternis oculis quoque laetus occurreret, et tibi, ingrate, | |
| dimidia nocte cedebam. iam miser et ille pollicebatur. haec | 15 |
| me fiducia perdidit, ut confiterer.' rogo, quid tam muliebre, | |
| quid tam maternum fieri potest? 'gaude,' inquit, 'marite, | |
| gaude; filium fortasse nocte proxima videbis, illum, quem | |
| crudelibus flammis exussisti, ex quo cineres et ossa super- | |
| sunt, iuvenem videbis et forte etiam †die speres† ego certe | 20 |
| totis noctibus mater sum, video, fruor, iam et narro.' exitum | |
| paterni affectus quaeritis? filium videre timuit. | |
| Sic magum protinus nescia matre, cuius horrido murmure | 7.1 |
| imperiosisque verbis dii superi manesque torquentur, exco- | |
| gitator iste mortis alterius advocat, non ut exorati manes | |
| deducerentur, nec ut evocata nocturnis ululatibus unde- | |
| cumque umbra properaret, sed tamquam parum sepulcra | 5 |
| premerent et tumulorum leve pondus esset, 'filius,' inquit, | |
| 'meus non satis periit; adhuc fulgore siderum fruitur et | |
| nocte nostra. nam cum dies occidit, imponit morti suae fi- | |
| nem, domum repetit et maternos territat somnos. inveni | |
| aliqua, inveni vincla verborum, sed arte tota, sed labore | 10 |
| toto. magna tua gloria est, si retines filium, qui redit etiam a | |
| morte ad matrem.' noxium sepulcro circumdatur carmen. | |
| tunc horrentibus verbis urna praecluditur, tunc primum mi- | |
| ser filius mors et umbra fit. ite nunc et putate vana fuisse | |
| matris solacia; filium ista si cogitationibus et inani persua- | 15 |
| sione vidisset, adhuc videret. | |
| At quae supplicia sustinuit infelix illa statim nocte! iam | |
| totam domum ac familiam quies prima sopiverat, et tacenti- | |
| bus tenebris venerat tempus dulcissimum matri. iacebat | |
| haec insomnis, inquieta, cum diceret: 'iam statim apparebit, | 20 |
| iam statim veniet. numquam tamen tardius venit. miseram | |
| me, fili, proxima nocte iam veneras. ecce iam medios sidera | |
| tenent cursus; indignor, irascor; ita demum mihi satisfacies, | |
| si apud patrem fuisti. miseram me, iam maligna mundus | |
| luce clarescit; quando venies? iam redire debebas.' ac post- | 25 |
| quam alteram tertiamque noctem deserta vanis questibus | 8.1 |
| duxit, tum tristiora lugubria, tum squalidae magis placuere | |
| vestes, tum repetitis sanguinavere planctibus iam convales- | |
| centes lacerti. nihil est infelicius matre, quae perdidit ali- | |
| quid in filio, postquam extulit. | 5 |
| Cum vero comperit noctes suas iuveni[s] necessitatibus | |
| magicis et cantato perisse ferro, quam tum illa praefixum | |
| clausumque tumulum nudis cecidit uberibus, quo fletu se- | |
| pulcra perfudit, quo gemitu audientem forsitan et exire cu- | |
| pientem frustra vocavit animam! o natura crudelis, plus | 10 |
| magum posse quam matrem! ubi sunt, qui acerbas mortium | |
| necessitates et ferrea iura fatorum et invictas nec ullo mae- | |
| rore mutabiles inanium leges querebantur umbrarum? fi- | |
| lium tuum, mulier infelix, non impositae inferis clusere ter- | |
| rae nec spissa perpetuae noctis caligo compescuit, non fa- | 15 |
| bulosa vatibus palus multumque celebrati curvato igne tor- | |
| rentes. haec permeabat, haec omnia nocte transibat levio- | |
| remque mortem suam fecerat, quam si peregrinaretur et | |
| abesset. et nunc minus mali pateretur, si non sentiret: ille, | |
| qui non venit, in quendam carcerem translatus a tumulo | 20 |
| patitur veneficia vitae. magnae sunt ergo umbrarum cate- | |
| nae, et quamquam volatilem vagamque imaginem, morti | |
| stringunt atque alligant tamquam reum corpus animam. | |
| ferro vero ac lapidibus artare et, ut solent bellicae robur | |
| accipere portae, ipsam umbram iam catenis alligare, iam | 25 |
| claustris, non dico crudele, est portentosum, nefarium, uti- | |
| que si hoc faciat, qui sensurum filium credat. et nunc illos | |
| miserrima mater in corpus putat et in membra descendisse | |
| mucrones. | |
| O mage saeve, crudelis, o in lacrimas artifex nostras, vel- | 9.1 |
| lem non dedisses tam magnum experimentum! irascimur | |
| tibi, et blandiri necesse est: dum cludis umbram, intellexi- | |
| mus solum te esse, qui possis evocare. | |
| Videtur itaque mulier infelix a dignitatis dolore secedere, | 5 |
| quod tam<quam> uxorias in forum querelas et tamquam | |
| delicata matronae desideria pertulerit? non enim vestes nec | |
| aurum nec ambitiosos quaerit ornatus; contenta est orbitas | |
| sordibus suis. ac ne pelicis quidem dolore compellitur, nec | |
| tacita gaudia mariti impatientia et muliebri vanitate com- | 10 |
| plorat. sed nec relictum torum desertumque genialem velut | |
| contempta vilitas uxoris ulciscitur: alia longe, alia de nocti- | |
| bus cura est. ne timueris, quaecumque dignitas es magni | |
| doloris; nihil queritur misera nisi par orbitati, nisi matri | |
| dignum, quod publicos consumat oculos, quod ignotas quo- | 15 |
| que exigat lacrimas. quantam enim a marito acceperit iniu- | |
| riam, scire vultis? sola mater filium perdidit nec potest invi- | |
| diam facere morti. | |
| Ante itaque quam sciatis, iudices, quis dolor quisve mae- | |
| ror, quae tanta impatientia eruperit, ut mulier aliquando | 20 |
| dulcium oblita tenebrarum clarum nitorem publicae lucis et | |
| diem etiam domi invisum in foro interque leges notabilis et | |
| sepulcris abstracta pateretur, certum profecto habetis non | |
| audaciam neque impudentiam nec vanitatem umquam que- | |
| relas habuisse miserorum. quam verum est quicquid excla- | 25 |
| mat calamitas, nec ab infelicibus ficti temere exeunt ge- | |
| mitus! mulier, quae sanguinantes ad iudicem porrigit lacer- | |
| tos, quae scisso laniatoque vultu, quae lividis profertur ube- | |
| ribus, magno dolore cogitur, ut hoc potius, agat quam cine- | |
| res osculetur, quam complectatur urnam. gravis testis que- | 30 |
| relae suae orbitas est. | |
| Et antequam ad genus illatae inique ei iniuriae venio, | 10.1 |
| cur, marite, quae ex te filium perdidit, quicquam potest | |
| queri? crudelis orbitatem feris adhuc alio dolore, tamquam | |
| parum desideria conficiant, quae de unico gerit; non pateris | |
| animam vacare lacrimis suis tu, qui sinum debes, qui collo- | 5 |
| quia et amplexus. quam misera est, quae queritur et de | |
| solacio suo! nun<c> coniugis desideriis large indulge[t]: ni- | |
| hil aspere, nihil contra voluntatem! habet privilegium suum | |
| mater infelix. molles manus et mitia fomenta magnis vulne- | |
| ribus admoveas. quae se adhuc secari plaga permittit, in | 10 |
| summo est. viri forsitan, quomodo fortior sexus, sic et con- | |
| tra dolorem quam imbecillis animus magis pugnat, itaque | |
| totum istud lugere femineum est, et simul orbitas imbelle | |
| pectus invadit, animus ille, qui luctus suos sequitur, incipit | |
| indulgentiam sentire lacrimarum. fidem tuam, marite, con- | 15 |
| iugi flere liceat; satiare gemitu orbitatem, permitte, quam- | |
| diu velit, flere. odi patrem, qui, cum filium et ipse perdide- | |
| rit, putat nimis lugere matrem. | |
| 'Quid ergo queritur?' inquit; hoc primum: filium <non>, | 11.1 |
| quomodo debes, scelerate, desideras; magno animo orbus | |
| es, loqueris fuisse mortalem et interpretaris nihil superesse | |
| post flammas. flet iuxta latus et plangit uxor, tu siccos ocu- | |
| los habes. illa totis noctibus funebres exercet ululatus, tu | 5 |
| graves somnos ac placidam quietem. pater crudelis, pater | |
| immemor, quid vis tibi amplius obiciamus? ex quo perdidi- | |
| sti filium, numquam sic desiderasti, ut videres. quid, quod | |
| eripuisti matri solacium, puta vanum et supervacuum? nolo | |
| iudices, nolo corripias; scires, quantum esset hoc, si tantun- | 10 |
| dem doleres. res indignior non est, quam quod tibi de eo | |
| postulas credi, quod non vidisti. indulge sane vanae rei, | |
| ignosce; libenter se orbitas decipit. magnas calamitates una | |
| ratio sustentat, quod indulgent mala persuasionibus suis. | |
| quicquid ad miseros pertinet, crudelius eripitur quo minus | 15 |
| est. clamat itaque, clamat mater infelix: 'si mihi aliquam | |
| imaginem filii mei vel parvuli vel iam adulti vel novissimam | |
| iuvenis auferres, inicerem tamen misera tamquam corpori | |
| manum, illam similitudinem flens tenerem, illos oculos, il- | |
| lam gratissimam faciem et risus oris, expressos et adumbra- | 20 |
| tos artificis manu vultus. sed illum perdidi, unde imago, | |
| unde similitudo, unde solacium. fili, plus hodie amisi, quam | 12.1 |
| cum elatus es: post mortem te tuam vidi. si mehercules | |
| notas in corpore unici vestes subtrahere temptares, dice- | |
| rem: succurre solacio meo. haec omnia apud me filii mei | |
| membra sunt; ego osculabor, amplectar, flebo supra. non | 5 |
| est ratio fortasse; adeo quicquid rationem vincit, affectus | |
| est. nihil est sceleratius prudenti orbitate.' | |
| 'Levia,' inquit, 'levia loquor; ego filium meum videbam.' | |
| quaenam istum fortuna, quae indulserat condicio naturae? | |
| non excludebat orbitas oculos tuos, eras iam consecuta, ma- | 10 |
| ter, ut iuvenem die absentem putares. maximam perdidit | |
| mors acerbitatem, si possis videre quem amiseris. videre | |
| ergo tibi contingebat, o mulier, vultum, habitum, corpus, | |
| incessum? non crederem, nisi te perdidisse sentires. tem- | |
| pora ergo cum morte diviseras, et superstite filio fruebaris | 15 |
| omnibus tenebris. quantum perdideris, hinc aestima: hoc | |
| tibi si non contigisset, non eras tam improba, ut optares. | |
| aliquis, o pietas, sepultus et conditus, veteri<s> corporis | |
| cinis et favilla, tamen corpus sumebat in noctes, et ad solida | |
| viventis membra revocatus praebebat se matris oculis qua- | 20 |
| lem non crederes recessurum! nec queri de luce poteramus; | |
| quantum licebat, aderat. videbas ergo, mulier, ac praesentia | |
| fruebaris? 'videbam', inquit, 'et fruebar, et ad quem perti- | |
| nebat, rogo, etiamsi decipiebar?' sed quid ego utor testimo- | |
| nio tuo? mago credo et vidisse te filium et nunc non videre. | 25 |
| At tu misera nihil crudelius ex marito timebas, quam ne | 13.1 |
| tibi non crederet. 'nemo,' inquit, 'oculis meis fidem detra- | |
| hat. fili, indulgentissime adolescens, vidi te, nec semel vidi; | |
| certum est, fixum est, eripi non potest. quatenus impius | |
| pater et hoc tibi auferre conatur, ut te venisse non credam, | 5 |
| nec illud garrula nec vana voce vulgavi; venire te nulli indi- | |
| cavi, nisi qui deberet optare, ut hoc posses. patri tantum | |
| tuo, patri—ignosce deceptae—confessa sum, dum inter- | |
| rogo, an te et ille vidisset.' | |
| Itaque das, mulier infelix, graves <satis> nimiumque poe- | 10 |
| nas. effecit magus, ne filium videres, et solum apud te reli- | |
| quit, ut meminisses, quod videras. totum tamen illud sola- | |
| cium tuum refer, misera, si potes, et primum confitere sim- | |
| pliciter, an soporis pondus illud et nesciae quietis vanitas | |
| fuerit. apud me quidem satis misera, satis eras, mater, infe- | 15 |
| lix, etiamsi tale somnium perdidisses. 'miserere,' inquit, | |
| 'melius de affectibus meis sentias. non ego fatigata plancti- | |
| bus sensi venisse noctem; videre filium pervigiles meruistis, | |
| oculi. sed primum, dum metuo, umbra processit. subito— | |
| dii boni, quod ego gaudium, quam vidi felicitatem?—con- | 20 |
| stitit ante me filius discussis tenebris; ita dimittatur ali- | |
| quando! prosilui protinus et accessi, vultus, comas, ora per- | |
| spexi: meus erat. quam laetum se, quam hilarem offerebat, | |
| quomodo persuadebat mihi, ne crederem morti! scelerate, | 14.1 |
| nescis, pater, quam similem viventi filium cluseris. circui- | |
| bant totum corpus oculi, non inveniebam, quid ignis egisset. | |
| subinde dicebam: hunc ego extuli, hunc rogo imposui? ex | |
| hoc ego cineres et ossa collegi? si talis est, quid habeo, quod | 5 |
| lugeam? perisse filium meum hoc uno intellegebam, quod | |
| illum non poteram et patri ostendere. | |
| Confitebor, primae tamen nec ego credidi nocti, et tam- | |
| quam victis irascebar oculis et erubescebam misera, si quies | |
| fuisset. ecce iterum iuvenis, ecce iam cotidie venit! quid | 10 |
| habeo, quod . . . interpreter? verum est utique quod semper | |
| est. novissime, non tamquam umbra veniebat sed assidebat, | |
| sed amplexus dabat. ego sentiebam et recipiebam. quo- | |
| tienscumque domus fuerat grato sopore prostrata, aderat | |
| ille, quales humanis se offerunt oculis propitii dii, quale | 15 |
| laetissimum numen est, cum se patitur videri. sicut omnis | |
| religio templorum, omnis religio lucorum, cum tacuere | |
| mortalia et profani procul erravere sedibus totis, solitudine | |
| frui et de suis dicitur exire simulacris, ita iuvenis meus noc- | |
| tibus totis agebat filium et paterna domo et penatibus suis | 20 |
| fruebatur placidus et mitis et matri propitius; ut numen et | |
| deus delabi sideribus et venire de liquido puroque aere | |
| videbatur. quid imprecer sceleratissimo patri? umbram | |
| probare voluit!' | |
| Miseremini, iudices, ut hoc facinus, quibus debetis, acci- | 15.1 |
| piatis animis, maius parricidio, maius, quam si filii sepul- | |
| crum funditus eruisset et sacratos morte lapides, etiam ci- | |
| neres et ossa religiose quiescentia fracta sparsisset urna. | |
| advocatur homo, cuius ars est ire contra naturam, qui simul | 5 |
| ore squalido barbarum murmur intonuit, pallere superos, | |
| audire inferos, tremere terras, ut experimentis loquentium | |
| fama est. constitit iuxta tumulum miserrimi iuvenis mors | |
| certior: 'nunc,' opinor, inquit, 'arcana mea tenebrae adiu- | |
| vate me digna<e>, nunc omne terrenum numen et religio, | 10 |
| quam isti inrogo, propius adeste, succurrite. magis mihi la- | |
| borandum est, quam cum sidera mundo revelluntur, cum | |
| iubentur hiberni fluviorum stare decursus, cum potentiore | |
| carminis veneno victi rumpuntur in mea strumenta serpen- | |
| tes. custodiendus est iuvenis, assignandus est inferis et den- | 15 |
| sioribus transfuga claudendus est tenebris. quanto facilius | |
| opus erat, si revocaretur!' mox in ipsam dicitur incubuisse | |
| pronus urnam et inter ossa et inter cineres verba clusisse. | |
| hoc tamen subinde respiciens confitebatur: 'repugnat um- | |
| bra, itaque carminibus non satis credo; praefigamus omne | 20 |
| tumuli latus et multo vinciamus saxa ferro. iam bene habet, | |
| expiravit aliquando, non videri, non progredi potest. an | |
| mentiar, scies proxima nocte.' | |
| Omnes mehercules parentes, utique qui liberos perdide- | 16.1 |
| runt, ire in istos oculos, in ista ora debebant! tu sic filium | |
| tuum clusisti, tamquam nocentes ad inferos revocari soleant | |
| animae, quae inter languentium familiam et tristes pena- | |
| tium morbos vagae errantesque magica sanitate captantur. | 5 |
| laqueone vitam damnatus eliserat, noxium per sua viscera | |
| exegerat ferrum, an ex conscientia venena praesumpserat, | |
| nec recipiebat se nisi carmine inclusus? quando domum | |
| tuam funereus et squalidus, quando te terruit? crudelissime | |
| omnium pater, de filio tuo malam umbram fecisti! quas | 10 |
| nunc putas uxoris miserrimae esse cogitationes, qua ma- | |
| terna viscera persuasione torqueri? 'nunc filius meus illic, | |
| unde venire consueverat, iacet strictus, alligatus, inpatiens. | |
| queritur subito terram graviorem, utique cum sentit venisse | |
| noctem, quando umbrae feliciores dimittuntur ad matres. at | 15 |
| vero, si qua inter manes colloquia sunt (et esse credo), non | |
| deest, qui iuveni meo dicat: 'quam vilis tuis fuisti, quam | |
| libenter te perdiderunt.' quid? illa mater, ad quam ire con- | |
| sueveras, has tibi catenas, haec vincula pro merito reddi- | |
| dit?' ita infelicissima omnium mulier, et si magus etiam | 20 |
| recedat, hoc periclitatur, ne filius se putet venisse ad | |
| invitam. | |
| Agit iam hoc loco nobiscum maritus gravius, altius, sa- | |
| pientius, ut homo sine dolore; negat ullos esse manes, con- | |
| tendit omnia perire cum corpore, nec remanere viventes a | 25 |
| cinere sensus, nec tam videri imagines hominum quam co- | |
| gitari et oculos luctibus credere. quod si ita est, magum ad | |
| quid advocavit? pessimi parentium, qui liberos suos sepe- | |
| liunt flere contenti, ut obiter ab rogo siccis oculis revertan- | |
| tur! negat ad manes, negat ad umbras pertinere quod plan- | 30 |
| gas, adfirmat perire lacrimas, adfirmat perire singultus. o | |
| sceleratum hominem, quisquis luget et timet, ne hoc per- | |
| dat! vana ergo sapientes persuasione frustrati, qui constare | 17.1 |
| homines et perfici corporis elementis animaeque dixerunt; | |
| corpus caducum, fragile, terrenum, ut sicca humidis, calida | |
| frigidis, resolutis adstricta pugnarent, partim aut doloribus | |
| adfici aut novissime annis et senectute dissolvi, animam | 5 |
| vero flammei vigoris impetum pernicitatemque non ex no- | |
| stro igne sumentem, sed quo sidera volant et quo sacri tor- | |
| quentur axes, inde venire, unde rerum omnium auctorem | |
| parentemque spiritum ducimus, nec interire nec solvi nec | |
| ullo mortalitatis adfici fato, sed, quotiens humani pectoris | 10 |
| carcerem effregerit et exonerata membris mortalibus levi se | |
| igne lustraverit, petere sedes in<ter> astra; donec in alia | |
| fata saeculo †pugnante† transmigret, diu prioris corporis | |
| meminisse. inde evocatos prodire manes, inde corpus et | |
| vultus et quicquid videmus accipere, occurrere suis imagi- | 15 |
| nes caras, aliquando et oracula fieri et nocturnis admonere | |
| praeceptis, sentire, quas mittamus, inferias et honorem per- | |
| cipere tumulorum. rogo, cum filius perit, nonne satius est | |
| hoc credere? | |
| 'Tuae tamen,' inquit, 'hoc quieti praestiti, ne attonitis | 20 |
| agitata terroribus sollicitas semper ageres suspensasque du- | |
| ceres noctes.' ita, parricida, commune facinus fecisti et in- | |
| putas, quod filium videre desiimus? somnum enim a te pe- | |
| tebamus et placidum soporem? crudelis, nunc inquieta, | |
| nunc attonita mater est, nunc perdidimus noctes! um- | 18.1 |
| bramne tu fili rem formidulosam, rem plenam putasti esse | |
| terroris? quid illa laetius facie, quid illo blandius vultu, quid | |
| magis adulatur oculis, quid possunt videre libentius lacri- | |
| mae? non magis metuenda est umbra filii quam cadaver, | 5 |
| [necesse est, ut mors horrida fiat aliena] sed ali<en>ae for- | |
| sitan animum imagines territant, et tunc inferi vocantur, | |
| cum ignoti sunt; itaque prudenter, si tantum ad suos ve- | |
| niunt. sceleratus ille, ille impius, quicumque defunctum fi- | |
| lium vidit et meminit quod elatus est! 'terrebaris,' inquit, 'et | 10 |
| sollicitis noctibus laborabas.' itane es, marite, crudelis? tu | |
| clusisses filium, etiam si ad te veniret? 'nec magus,' inquit, | |
| 'inclusit umbram, sed persuasioni tuae succurrit, ideoque | |
| putas non venire illum, quia nec ante veniebat, [quia] nec | |
| factum est aliquid, nisi quo avocareris.' hoc ipso incipit ma- | 15 |
| ter sibi gratulari. 'ita non tenetur,' inquit, 'ille, non pre- | |
| mitur, nullo carmine, nullo inclusus est ferro? removete | |
| ergo omnia et interrogabo. ego autem scelerata tam cito | |
| credidi; ita non ille ad me veniret solutus et liber, non ad | |
| hos oculos, non ad hos properaret amplexus? quando enim | 20 |
| me iuvenis ipse nisi flentem, quando non lividum pectus et | |
| sanguinantes vidit lacertos, quando non erubuit matri fe- | |
| cisse maerorem? arte cluditur miser, arte retinetur.' quid vis | |
| carmina amplius tibi praestent? effecerunt quod repromise- | |
| rant: desinis erubescere iam, quod filium non vides. | 25 |
| At tu, cuius in leges di superi manesque torquentur, qui | 19.1 |
| nocturno terribilis ululatu profundum specus et ima ter- | |
| rarum moves, modo servientium revocator animarum, nunc | |
| idem crudelis et inexorabilis custos, aliquando preces et | |
| matris admitte. paciscere quantilibet, totos lugentis posce | 5 |
| census, non ut labores, nec ut horridum carmen exerceas, | |
| sed ut ferrum tuum refigas, ut verba tua resolvas, ut nihil | |
| feceris; dimitte tantum, et evocasti. nihil ipse crudeliter; | |
| patri, scio, paruisti, sed et huius etiam lacrimis, planctibus | |
| huius indulge. consule famae tuae: execrabilem te, mage, | 10 |
| facies et invisum, si facilius de filio exoraris, ut includas. nec | |
| tu marite, nec tu timeris, ne ultricis umbrae vanis exagitere | |
| terroribus, ullis imaginibus; huic secura dabitur quies; scit | |
| ad quam debeat venire dimissus. | |
| 'Iuvenis piissime, iuvenis indulgentissime, numquam | 15 |
| matri tuae umbra nec manes, si modo veneficum pondus et | |
| terris omnibus verba graviora mago patiente discusseris, ad | |
| me,' inquit mater infelix, 'ad tuas noctes, ad meas lacrimas, | |
| ad illos viventes mihi semper amplexus, miserere, propera. | |
| scio, quid mihi nocuerit, scio, quid me torserit, fruar et | 20 |
| tacebo.' |