| Dives accusatus proditionis | |
| Pauper et dives inimici. utrique terni liberi. bellum incidit | 11.pr.1 |
| civitati. dives dux creatus profectus est in castra. rumor | |
| ortus est ab eo prodi rem publicam. processit pauper in | |
| contionem et accusavit divitem proditionis. absente eo po- | |
| pulus lapidibus liberos eius occidit. reversus dives est victor | 5 |
| a bello, petit ad supplicium filios pauperis. pater se offert. | |
| contradicit dives. erant enim leges, ut proditor morte puni- | |
| retur, et calumniator idem pateretur quod reus, si convictus | |
| esset. | |
| Expectaveram quidem, ut de inimici mei supplicio non | 1.1 |
| quaereretur, nec me decipi posse credideram in ultione, | |
| quam mihi debebat civitas tam liberi doloris, sed quatenus | |
| eo malorum novitate perveni, ut in vindicta primum mei | |
| consulere leges ac iura velletis, quaeso, ne quis prodesse | 5 |
| pauperi velit, quod nec defendi potest nisi genere poenae. | |
| plus meretur pati homo, qui, si ipsi creditis, debet occidi. | |
| hoc est quin immo, iudices, quod super omnes calamitates | |
| meas ferre non possum: videtur sibi satis vixisse pauper, | |
| postquam occidit liberos meos. operae pretium putat coram | 10 |
| impatientia mea felicem consummare patrem, et gau- | |
| diorum suorum satietati hoc quoque adicit, ut orbitatem | |
| meam liberis suis relinquat. fidem vestram iudices, ne per- | |
| eat, quod ultioni meae contigit bonus pater! actum erat de | |
| solaciis meis, si liberos suos pauper mallet occidi. illud | 15 |
| plane, iudices, etiam in hac pauperis impudentia miror: li- | |
| beros meos pudore deceptae civitatis occidit, deinde me | |
| crudelem vocat, parvulos suos ostendit, allegat, tamquam | |
| non ego potius querar hoc de quoquam patre fieri, nec | |
| intellegit, quantum debeat ad impatientiam nostri doloris | 20 |
| accedere, si passus sum, quod et in ultione miserum est. | |
| facinus est, iudices, quemquam calamitatum suarum invi- | 2.1 |
| diam pati. sic ultionem meam debetis aspicere, tamquam et | |
| liberos suos pauper occiderit. | |
| Nec me fallit, iudices, plerosque credere callidissimum | |
| pauperem nec mori velle, et hoc quod nudat iugulum, pec- | 5 |
| tus opponit, artes esse pro vita. sed ego illum non credo | |
| mentiri, ego, qui scio, quid maluissem. numquam hoc ad- | |
| versus nos excogitasset nisi inpatientissimus pater et hanc | |
| poenae meae suppliciorumque novitatem de sua pietate | |
| commentus est. nihil magis de inimico efficere velis, quam | 10 |
| quod ipse ferre non possis. | |
| Habet hoc mali, iudices, principum innocentia, quod ini- | |
| micos esse nobis, nisi postquam nocuerint, nescimus, et | |
| tunc omnibus patemus insidiis, quotiens nos odit inferior. | |
| homo, qui omnem adversus superiora rabiem de sui vilitate | 15 |
| sumebat, qui genus libertatis putabat odisse maiores, nulli | |
| caritati, nullis inplicitus adfectibus, quod humilis, quod | |
| esset abiectus, in furorem se magnae conluctationis exer- | |
| [c]uit: primus se meum dixit inimicum. o dii deaeque, cuius | |
| ego monstri artes pertuli, in cuius feritatis conluctatione | 20 |
| duravi? inimicum habui neque occidere contentum et mori | |
| paratum. | |
| Gratias ago civitati, quod in illis necessitatibus, in quibus | 3.1 |
| nihil adulationi, nihil praestabatis obsequiis, laudatus sum | |
| testimonio periculorum: bellum mihi fatumque publicae | |
| sollicitudinis credidistis. sed neque ego rem melioris ducis | |
| facere potui, quam quod sine liberis meis profectus sum; | 5 |
| non reliquisset illos dux proditurus. | |
| Non puto, iudices, adhuc quaeri, unde illae falsarum sol- | |
| licitudinum fabulae repente proruperint, quis primus trepi- | |
| dae civitatis aures rumore complev<er>it, cum videatis, | |
| quis sic egerit, ut crederetis. vidit hanc inter metus vestros | 10 |
| occasionem, et, quia semper apud sollicitos in deterius | |
| prona persuasio est, abusus est hoc, quod poterat videri | |
| timere vobiscum. igitur homo, qui nullum conscium meum, | |
| nullum mihi crimen obiecit, de mendacii magnitudine fidem | |
| veritatis aptavit. civitas deinde, cui accusator proditam se | 15 |
| esse persuaserat, fecit quicquid hic de me facere potuit: | |
| liberos meos, quos inimicus tota sua contione monstraverat, | |
| occidit genere quo pereunt innocentes. feretis me, iudices, | |
| liberius aliqua dicentem? rem pessimi exempli passus eram, | |
| etiam si prodidissem. | 20 |
| Scio vos, iudices, hoc loco mirari innocentiam meam. ut | |
| primum enim mihi calamitates meas nuntius in castra per- | |
| tulit, non arma proieci, non stationes vallumque deserui; | |
| totam orbitatem meam in bella converti, tamquam liberos | |
| meos ibi perdidissem. si umquam, iudices, in me habuissent | 25 |
| profanae cogitationes locum, si patriam odisse vel pro libe- | |
| ris meis possem, proditorem me feceratis. | |
| Necesse est, iudices, hoc primum reversus exclamem: 'ita | 4.1 |
| pauper etiam nunc liberos habet? adhuc inimici mei plena | |
| domus est?' o miserae cogitationes, o decepta solacia! sic | |
| ego revertebar quasi vindicatus. quas ego legionum vestra- | |
| rum indignationes, quem fortissimi exercitus conpescui do- | 5 |
| lorem, dum omnibus promitto liberos suos, dum minus pro | |
| vindicta mea puto quicquid ipse fecissem! congerantur iam | |
| licet adversus omnium mortalium nocentissimum cuncta | |
| supplicia, ego tamen maximum ultionis meae solacium per- | |
| didi, quod pauperi vos potius debueratis irasci. quoniam | 10 |
| igitur adhuc cum paupere legibus ac iure consisto, liberos | |
| eius in supplicium patris peto. quid satis inprecer homini, | |
| qui fecit, ut quisquam deberet sic vindicari? | |
| 'Calumniator,' inquit, 'idem patiatur.' permittunt mihi, | |
| iudices, calamitates meae queri de hac lege, tamquam | 15 |
| parum nobis in ultione prospexerit. contra nos inventus est | |
| vindictae modus, quo non debeamus esse contenti. quis- | |
| quamne mortalium idem vocat facinus et poenam, tan- | |
| tumne doloris venire de suppliciis quantum de calamitati- | |
| bus putat? nescit profecto, nescit, quantam patientiam pa- | 20 |
| ret mereri, quantum animo membrisque rigoris induat, | |
| quod patiaris, agnoscere. innocentia opus est, ut miserum | |
| faciat color. constet licet utrimque mortium numerus, toti- | |
| dem nobis ultio cadavera adsignet, plus tamen est de inno- | |
| centibus, et quicquid patiuntur deprehensi, licet solacio | 25 |
| idem sit, aequitate minus est. ut idem sit supplicium nocen- | |
| tis et facinus, una ratione efficias, ut illud ferre non possit. | |
| frustra aestimatis, quam crudele, quam saevum sit, quod | |
| petimus, in quantum excesserit usitata genera poenarum; | |
| explicata est, iudices, explicata legis invidia, cum quis, quod | 5.1 |
| patitur, et fecit. | |
| Quid, quod hoc solum est poenae genus, in quo non | |
| debeat nocens nisi de se queri, et tanto minus debeat esse | |
| miserabilis, in quantu<m> maior<e> est quod patitur, invi- | 5 |
| dia? quid aequius excogitari, quid iustius potest? grassatus | |
| aliquis est ferro; praebeat et ipse cervices, miscuit noxium | |
| virus; refundatur in suum facinus auctorem. oculos rapuit, | |
| effodit; reddat de sua caecitate solacium. in nullo morta- | |
| lium perferre possum sceleris sui impatientiam. verissima | 10 |
| est iustitia vindictae, cum facinus mensura poenae est, et, si | |
| naturam ultionis aspicias, optime vindicatur quisque quo | |
| modo miser est. | |
| Fidem vestram, iudices, ne ideo tantum putetis iustum, | |
| quod exigit reus, quia ego recuso. non ferretis me pauperis | 15 |
| mortem petentem, si liberos suos optulisset. ex omnibus | |
| tamen, quicumque incognita, inaudita passi sunt, nullos hac | |
| lege magis vindicandos puto, quam quorum liberos aliquis | |
| occidit. quid mihi pro hoc redditis, leges? ubi respiro, ubi | |
| claudo gemitus, unde sumo solacium? bene, bene admones, | 20 |
| dolor: illos, illos, liceat invadere, qui nunc magis amantur, | |
| quos orbitas nostra commendat. sic quoque circumscribi- | |
| mur, nisi totidem sunt, nisi illis par est ac similis aetas et | |
| ante omnia optimus pater. deceperas me, fortuna, decepe- | |
| ras, si mihi tam grande fecisset facinus homo, qui liberos | 25 |
| non haberet. | |
| Quid, quod ex omnium scelerum comparatione nihil est | 6.1 |
| detestabilius hominibus, qui leges ipsas faciunt nocentes? | |
| vestro mehercules nomine calumniantibus debetis irasci, | |
| quorum nefas non potest nisi per iudicum facinus inponere. | |
| actum est de rebus humanis, si de criminibus nostris tantun- | 5 |
| dem mendaciis licet, nec ullus innocens hucusque felix est, | |
| ut diligentiae fingentium par sit. quemquamne mortalium | |
| in re, quam finxerit, quam conposuerit, <non> invenire ali- | |
| quid, quod potest probationem vocare et facinus explicare | |
| facilitate verborum? magis oderis mendacium, cum simile | 10 |
| vero est. quotiens manifestum est aliquem perisse sine | |
| causa, calumniantibus irasci debeas, ut possis illis ignoscere, | |
| qui crediderunt. | |
| Adicite huic execrationi, quod calumniatus est in bello, | |
| quod de proditione, quod de duce, quod haec omnia fecit | 15 |
| inimicus. non est, quod se publico tueatur errore, nec in | |
| excusationem adferat, tamquam crediderit et ipse fingenti- | |
| bus. nemo sic decipitur, ut de inimico suo mentiatur. 'ru- | |
| mor,' inquit, 'fuit te prodidisse.' bene admones. hunc pri- | |
| mum calumniae tuae obicio rumorem. quis enim, iudices, | 20 |
| nesciat hanc famae esse naturam, ut sit primo unius hominis | |
| audacia? de nulla re locutus est continuo populus, nec quic- | |
| quam adeo subito statimque notum est, ut in illud pariter | |
| omnium sermo consentiat. quam non possit movere civita- | |
| tem, quem non replere populum, si quid omnibus obviis | 25 |
| narres, in nullo non coetu loquaris, et de re, quam cum | |
| maxime fingas, iam dicas esse rumorem? quanta tibi deinde | |
| mentiendi materia de periculorum nostrorum occasione | |
| succurrit? nihil est tam capax malignitatium sermonumque | |
| quam bellum. quid interest, unde sumpserit rumor ortum? | 30 |
| quod negari non potest, tu contionaris, accusas, tu crimen | |
| de fabula facis. in rumore, cuius probationes, cuius argu- | |
| menta non habes, calumniae genus est primum credere. | |
| 'Sed,' inquit, 'mori debeo, quia lex, qua te accusavi, hoc | 7.1 |
| proditorem pati iubet.' poteram quidem breviter respon- | |
| dere legem, quae calumniatorem idem pati iubet, eius poe- | |
| nam exigere, quod fecisset, non quod facere voluisset; fin- | |
| gamus tamen non hoc pauperem captasse, quod accidit; cui | 5 |
| debet inputari exitus, qui de calumniae tuae fluxit errore? | |
| vultis scire, iudices, aliud quaesitum, quam quod lex, †quae | |
| mori iubeat?† accusavit me eo tempore, quo non poteram | |
| damnatus occidi. dic nunc: 'non ego effeci, ut occiderentur | |
| liberi tui,' et aude civitatis illud vocare facinus, non tamen | 10 |
| ullis efficies artibus, ut non potius miserear rei publicae | |
| meae: non minus et illa facinus est passa quam pater: co- | |
| acta est liberos imperatoris vincentis occidere. | |
| Fallitur, iudices, quisquis ullum facinus in rebus humanis | |
| publicum putat. persuadentium vires sunt, quicquid civitas | 15 |
| facit, et quodcumque facit populus, secundum quod ex- | |
| asperatur, irascitur. sic corpora nostra motum nisi de mente | |
| non sumunt, et otiosa sunt membra, donec illis animus | |
| utatur. nihil est facilius quam in quemlibet adfectum mo- | |
| vere populum; nulli, cum coimus, sua cogitatio, sua mens, | 20 |
| ulla ratio praesto est, nec habet ulla turba prudentiam sin- | |
| gulorum, sive quod minus publicos capimus affectus, sive | |
| neglegentior est, qui se non putat solum debere rationem, | |
| et multi fiducia facimus omnium. quam non possit rem pu- | |
| blicam turbare, confundere, si quis repente proclamet: | 25 |
| 'prodidit vos imperator vester, addixit, et nunc ille liberos | |
| habet?' si mehercules post hanc, inimice, vocem templa | |
| monstrasses, sacrilegum continuo flagrasset incendium, si | |
| convelli simulacra voluisses, fecisset omne de numinibus | |
| suis facinus audacia. vis scire tuum esse, quicquid civitas | 30 |
| fecit? gloriareris illo, si prodidissem. | |
| Non est, iudices, quod vos a gravitate iustitiae dolor ul- | 8.1 |
| tionis abducat; quod mortem suam inimicus offert, non pe- | |
| tit illud, nisi quisquis ipse non debet occidi. seposita igitur | |
| paulisper lege mei doloris hoc tantum ab adfectibus vestris | |
| omnium mortalium nomine peto, ne cui nocenti poenae | 5 |
| praestetur arbitrium. infinitam, iudices, sceleribus aperitis | |
| audaciam, si poenam licet eligere condemnato, nec iam ul- | |
| la[m] mortalium innocentiam trepidatione contineas, si pa- | |
| titur deprehensus quisque quod maluit. levat omnes crucia- | |
| tus, omnem dolorem praeparata mentem conposuisse pa- | 10 |
| tientia. fallitur quisquis humana tormenta sola nominum | |
| atrocitate metitur; nulla poena est nisi invito. non habemus | |
| ullum nisi ab impatientia dolorem, et, ut aliquid crudele, | |
| saevum sit, metus faciunt. supplicium quisquam vocat ad | |
| quod prosilitur, quod exposcitur, quod circa se non habet | 15 |
| moras? illo, per fidem, illo trahite damnatos, quo non se- | |
| quantur. tunc est poena, cum periturus trepidat, haeret, | |
| cum restringit supremo vincla conatu. volo perituri prius | |
| videre pallorem, audire gemitus, volo circumspiciat, volo | |
| queratur. fidem vestram, iudices, ne nocentibus supplicii sui | 20 |
| contingat electio! minus iniquum est, ut evadat nocens poe- | |
| nam, quam ut contemnat. mortem vero damnatis quisquis | |
| praestat, indulget, nec sunt ulla beneficia poenarum. fallitur | |
| quisquis illam velut omnium suppliciorum summam putat; | |
| occidi non est poena sed exitus. neque enim habet impa- | 25 |
| tientiam aut dolorem, quod possis aspicere quasi fatum. | |
| quid, si liberos relinquas, immo si serves? quam felix exitus | |
| est plenusque laetitiae! lucri facit mortis atrocitatem, quis- | |
| quis laudatus occiditur. | |
| 'Me,' inquit, 'occidite.' non habet liberos, inimice, non | 9.1 |
| habet, quisquis hoc te velle miratur. saeve, crudelis, ego tibi | |
| permittam mori? et quid iam mihi melius optem? vides | |
| quantum feceris nefas: idem pro liberis meis offerre non | |
| potui. tu vero parvulos tuos tene, ut in isto potius moriantur | 5 |
| amplexu. tu nunc quoque non evades, non effugies: qua- | |
| cumque te duxerit orbitas, sequar; effundam, si quod para- | |
| veris venenum, subtraham omne ferrum, incidam quoscum- | |
| que strinxeris nexus, ab omni revocabo praecipitio. etiam | |
| occisis liberis tuis non idem patieris, inimice, nisi vixeris. | 10 |
| Nec vereor, iudices, ne putetis utriusque nostrum orbita- | |
| tem simili esse ratione tractandam. admoventur es ecce | |
| contra lacrimas meas liberi, quos nemo nosset. patris inno- | |
| centis occisi sunt parvuli, quos nunc circa templa ferretis, | |
| circa quos se celebraret vestra laetitia. facinus est, iudices, | 15 |
| minorem esse transactarum mortium miserationem. | |
| Non invenio, quemadmodum liberis prodesse debeat | |
| odium patris; perierunt etiam illi, quorum nec pater debe- | |
| bat occidi. | |
| Me miserum, quod sic quoque multa habiturus es, quibus | 20 |
| ego, qui vindicabor, invideam: osculaberis ante perituros, | |
| alloqueris, accipies suprema mandata et moriturum te con- | |
| tinuo promittes. exonerabis gemitus tuos, cum meorum se- | |
| pulcra numerabis, siccabit oculos, quod meam nunc quoque | |
| respicies vacuam domum. me miserum! pauperis tantum | 25 |
| solacium futurum est, quod pares sumus. quid, quod in ipsa | 10.1 |
| conparatione mortis non idem patientur liberi tui? occiden- | |
| tur uno fortassis ictu, et erit ultio manibus contenta carnifi- | |
| cis. parvulos meos occidit quicquid fuit tota civitate te- | |
| lorum, omnis sexus, omnis aetas, omnis infirmitas. nihil est | 5 |
| crudelius morte hominum, quos populus occidit, et solus hic | |
| exitus est, a quo non est nec cadaveribus salva reverentia. | |
| hoc me nunc conplorare tantum putatis, quod non sum | |
| liberis meis ante satiatus? miser ego nec ad cadavera ac- | |
| cessi, non in sepulcra maiorum meis manibus intuli, nec | 10 |
| licuit super ipsa corpora proclamare: 'non feci!' | |
| Qualem ego illum, patria, perdidi diem, cum duces ab | |
| explicito bello revertuntur! non me laetae cinxere legiones, | |
| non effusi obviam cives triumphali circa currus meos exul- | |
| tavere laetitia; sequebar captivos meos tristior victor, mae- | 15 |
| stus undique claudebat exercitus, occurrentium lacrimae | |
| propinquorum et erubescentis circa me populi timida sola- | |
| cia. o successuum quoque nostrorum misera condicio! ergo | |
| ego victoriam meam non narrabo sine fletu, nemo ami- | |
| corum propinquorumque coram me de bello meo loquetur? | 20 |
| nihil est crudelius calamitate, quam gaudia reducunt. quo- | 11.1 |
| tiens redierit ille laetus vobis in supplicia mea dies, lugubres | |
| mihi ferte vestes, renovate, servuli, planctus, parate solacia, | |
| propinqui. nulli liberi inpatientius desiderantur, quam qui | |
| propter patrem videntur occisi. | 5 |
| Sed verum, iudices, fatendum est: timeo mehercules, ne | |
| par solaciis meis non sim, ne me iste, quo pro liberis irascor, | |
| affectus in media ultione destituat. sed adiuvate, misere- | |
| mini, propinqui, adiuvate, amici, et, si forte defecero, tu | |
| ultionem meam, popule, consumma. timeo mehercules ne, | 10 |
| cum carnifex propius accesserit, subito proclamem: 'iam | |
| malo patrem!' sed si quis est pudor, oculi, differte lacrimas, | |
| abite, gemitus; horridum, trucem debeo praebere et mi- | |
| serum. deprehendam, omnium mortalium callidissime, | |
| hunc, quem simulas, quem nunc imitaris adfectum. tunc | 15 |
| sciemus, quo animo rogaveris, ut potius ipse morereris. sed | |
| si bene novi capax omnium malorum scelerumque pectus, | |
| inimice, vives et libenter et fortiter et quasi vindicatus. |