| Cadaveribus pasti | |
| Cum civitas fame laboraret, misit ad frumenta legatum | 12.pr.1 |
| praestituta die, intra quam rediret. profectus ille emit et ad | |
| aliam civitatem tempestate delatus duplo vendidit et du- | |
| plum frumenti modum comparavit. illo cessante corporibus | |
| suorum pasti sunt. reversus ad praestitutam diem rei publi- | 5 |
| cae laesae accusatur. | |
| Quamvis, iudices, innumerabiles me indignandi causae in- | 1.1 |
| itio statim actionis strangulent, quia nec dicere universas | |
| semel possum nec gregatim erumpentes differe gemitus | |
| (levior est enim dolor, qui disponitur), primum tamen ille | |
| sibi adserit locum, qui est ex hoc iudicii tempore et tam | 5 |
| lentae vindictae dilatione ortus animi mei prope dixerim | |
| furor, quod hominem tam sceleratum, ut nos quoque fecerit | |
| nocentes, legibus accersimus, quod defendi patimur, quod, | |
| ut puniatur, precamur, quod damnatus quoque vel morte | |
| defungetur, quam nos in illa funestissima fame, dum sepe- | 10 |
| liri licuit, optavimus, vel exilio, quod hic quantopere con- | |
| temnat, apparet, qui tam lente in patriam revertitur. quam- | |
| quam de quo exilio loquar? quantalibet ignominia dimittite | |
| domo noxium; habet quo eat. non publicis manibus exeun- | |
| tem discerpsimus, non, quoniam semel consueramus et | 15 |
| bona fide ferarum esse civitas coeperat, hic primus nobis ex | |
| tam tardo commeatu placuit cibus? sic enim istum laniari, | |
| sic confici, sic consumi oportuit iure nostro. quis credat? | |
| ego me ab hoc abstinere potui, cum et esurirem et iras- | |
| cerer? | 20 |
| Sed frumento occupati sumus, nec quicquam aliud vide- | 2.1 |
| mus. o quanta es, fames, quae tam grandem iram vicisti! at | |
| ego, etiamsi talis ultio contigisset, si me a nefario grassatore | |
| rei publicae non lingua sed dentibus vindicassem, nihil ta- | |
| men irae, nihil vindictae praestiteram; hoc et meis feci. | 5 |
| aestuant adhuc intra pectus sepulta ventribus nostris co- | |
| gnata viscera, et tumescere intus atque indignari videntur et | |
| sera paenitentia redundant. iam enim vacat nobis lugere, | |
| iam cibos nostros efferimus, residua cremamus; nam cetera | |
| nobiscum sepelientur. o fames inaudita, in qua levius est, | 10 |
| quod esurimus! ignoscite tamen, violati manes meorum, hic | |
| vos adloquor, ignoscite, quod ora temeravimus, quod ab | |
| homine descivimus. non ut infelicem animam sustineremus, | |
| non ut invisum spiritum produceremus, fecimus; una causa | |
| mortem distulimus, quod, si expirassemus, idem time- | 15 |
| bamus. | |
| Et ego quidem me consumptis excuso, qui mihi ipsi <ni- | |
| si> irasci non possum. at iste interim stat, ut videtis, longa | |
| via saginatus et satur atque habundans publico commeatu; | |
| ad mentionem ciborum nostrorum plenum fastidio vultum | 20 |
| trahit et exsangues ac pallidos ad calculum vocat, quasi ego | |
| non confitear illum etiam nimium multum attulisse tam | |
| pauci<s>. rari per vias interlucent, et quamvis odio everso- | |
| ris nostri evocatus e latebris suis populus subsellia non in- | |
| plet. pauci sceleribus pasti, alienis mortibus salvi, quod vi- | 25 |
| vunt, ipsi sibi rei, graves aegra et tabida membra in publi- | |
| cum protulerunt. hae sunt civitatis reliquiae, quas videtis, | |
| sic tabuimus, ut miseri nec vivos habeamus nec mortuos. hic | |
| est populus, hae vires, hae spes, hae opes. nisi tandem ad | |
| vadimonium, legate, venisses, non multorum dierum com- | 30 |
| meatum habebamus. quo nunc tantum frumenti, quo clas- | 3.1 |
| sem commeatu gravem? multum hercule negotiatione tua | |
| actum est: frumentum habeo, populum non habeo. nus- | |
| quam prodest, nusquam opus est: iam licet vendas. | |
| Dum tu salutis publicae nundinator proximum quemque | 5 |
| emptorem admittis, dum aut funera nostra vendis aut sce- | |
| lera, dum populo tuo fame moriente alienae civitati legatus | |
| es factus, nos interim cibos ex malis invenimus, et fames se | |
| ipsa pavit, et miseriae nostrae crudeles factae sunt. patia- | |
| mur te defendi, si absolvi saltem nos possumus. haec nunc, | 10 |
| iudices, ego solus queror, ad me magis pertinent, aliquid | |
| proprie passus sum? non communem dolorem accusator | |
| habeo cum iudice? quisquam in hac vindicta alteri cedit? | |
| non publica inopia, non totius populi una mendicitas fuit?— | |
| nisi, quia funestas epulas et nefarios invenimus cibos, non | 15 |
| putamus famem fuisse. in omnes gentes, in omnia ventura | |
| saecula proscripti sumus, omnes haec prodigia narrabunt, | |
| omnes execrabuntur, nisi qui non credent. famem ipsam | |
| infamavimus, et, quod miseris ultimum est, miserationem | |
| quoque perdidimus. adhuc tamen una defensio fuit, quod | 20 |
| videbamur in haec omnia istius opera inpulsi. si hic inno- | |
| cens est, nostra culpa est. | |
| Etiamne publica mala narrabo et miseriis nostris convi- | |
| cium faciam? exibunt verba, subsequetur sermo? non alli- | |
| gabitur lingua? plane nihil non possumus: exponamus ordi- | 4.1 |
| nem cladis nostrae, et simpliciter omnia indicentur; decet | |
| ista nostro ore narrari! sed novimus et nimium meminimus. | |
| iudex doceri non debet, opinor; reo indicanda sunt, qui a | |
| malis publicis afuit, qui hoc certe maximum debet patriae | 5 |
| suae beneficium, quod a fame solus dimissus est. audi ita- | |
| que, audi, frumentum istud, quod lucri fecisti, quanti nobis | |
| constet. | |
| Aliqui fortasse, iudices, miratur, etiamsi huius feralis | |
| anni fructus cessavit, quod tamen illa superior longi tempo- | 10 |
| ris beata fecunditas tabuerit, et secum iste dubitat, quid sit | |
| in causa, cur civitas opulenta quondam nihil frumenti, nisi | |
| in spe, habuerit. sic fit: ubi vicinis civitatibus vendimus, et, | |
| undecumque offulsit lucrum, sine respectu salus publica ad- | |
| dicitur, in vacuam possessionem fames venit. etiam si quid | 15 |
| residui erat, ut carius quidam venderent, ad annonae incen- | |
| dium suppressum est. testor tamen conscientiam vestram, | |
| non sumus questi, quamdiu duplo emebamus. non enim | |
| vulgaris illa labes frumenti fuit, nec qualis alias ab agricolis | |
| accusari solet perfidia terrarum et ingratae messis inritus | 20 |
| labor. nova et inaudita abominanda lues, quae nihil homini | |
| reliquit praeter hominem. aut astricta citra conatum sata | |
| sub ipsis tabuere sulcis, aut levi rore evocata radix in pulve- | |
| rem incurrit, aut perustis torrido sole herbis moribunda se- | |
| ges palluit. nullus imber sitientis soli pulverem tersit, nulla | 25 |
| super arentes campos saltem umbra nubium pependit. ca- | |
| lidi spiravere venti, maturitatem praecepit aestus. etiam si- | |
| cubi forte ieiunae herbae solum vicerant, vanis tantum ari- | |
| stis spem fefellerunt, et inanis culmos tristis agricola iactavit | |
| ventis nihil relicturis. levia queror: prata exaruerunt, perie- | 5.1 |
| runt frondes, germina non exierunt, nuda terra et rudes | |
| glebae et aridi fontes erant. nisi haec omnia inter scientes | |
| dicerem, poteram videri falso questus de hoc anno, quo | |
| tantum frumenti vendidimus. utinam saltem nobis rudem | 5 |
| victum silvae ministrassent, et carpere arbu[s]ta, concutere | |
| quercum, legere fraga licuisset, et quaecumque primi mor- | |
| tales ante traditos divinitus mitiores cibos contra famem | |
| obiecerunt, pestifer annus reliquisset! non eram delicatus. | |
| sed o tristis recordatio, funesta necessitas: nihil habuimus, | 10 |
| quo viveremus, praeter famem. | |
| Nec tamen in totum queri de numinibus possumus, maria | |
| certe secunda experti. si voluisset servare legatus diem, | |
| quem illi felicitas temporis dederat, potuit nobis frumentum | |
| bis adferre. ut primum tanti mali sensus in civitatem percre- | 15 |
| bruit, cum iam urgente inopia cotidie malum artius preme- | |
| ret, et praesente fortuna peior tamen esset futuri metus, | |
| apparuit nullum ex propinquo esse praesidium, cum finiti- | |
| mas quoque civitates incendium nostrum adussisset. erat | |
| quidem aliquid in vicino adhuc frumenti, sed iam nemo | 20 |
| vendebat. ergo ut vidimus salutem publicam trans mare | |
| petendam, se in curiam quisque cogunt. ut arma bello, ut | 6.1 |
| aqua incendio inclamari publice solent, ita uno quodam | |
| consensu non aetatibus [ex]spectatis, non honoribus, pari- | |
| ter rettulimus, probavimus, decrevimus, pedibus manibus | |
| <r>uimus in sententiam necessitatis, nec ordo nos offi- | 5 |
| ciorum moratus est. legationem multi pollicebantur, nec | |
| innocentiae iste beneficio vel auctoritatis meritorumque re- | |
| spectu electus est; una causa nos movit, quod se cito redi- | |
| turum pollicebatur. pecuniam sine numero infudimus, fru- | |
| mentum sine modo mandavimus; quantum potuisset, adfer- | 10 |
| ret, festinaret modo. hoc una voce supplices acclamabamus, | |
| ac, ne moraremur, ne hoc quidem diu rogavimus; una tan- | |
| tum vox fuit, quam iste pro quodam praeiudicio amplexus | |
| est: 'nihil agis adferendo frumentum, si post illum diem | |
| veneris.' nostris manibus legatum in navem tulimus, ac, ne | 15 |
| quid morae esset, pro sua quisque portione etiam commea- | |
| tum dedimus, retinacula incidimus et litus ingressi classem | |
| publicis manibus inpulimus. inde fugientia vela longo visu | |
| prosecuti facilem emptionem, secundos ventos, placidum | |
| mare, non secus <ac si> ipsi navigaremus, precati sumus. | 20 |
| Quis credat hoc de tam miseris? omnia a diis inpetravi- | |
| mus. scilicet unum superest, ut pro aliena civitate vota sol- | |
| venda sint. cito pervenit, cito emit, cito rediit, quo voluit. | |
| quid prodest? [expectare] alia civitas prior est, et sane reli- | |
| giosus legatus diem expectat. | 25 |
| Nos interim coacta primo ex agris pecora diripuimus et, | |
| ne venturo saltem anno prospici posset, non reliquimus, qui | |
| ararent, boves. iam servis fugas imperavimus, iam procum- | |
| bentes ante limina principum pauperes in ipsis precibus ex- | |
| pirant. plorantibus liberis legatum promittimus. iam tantum | 30 |
| sibi quisque cura est. nihil tamen horum etiamnunc in invi- | |
| diam legati queror; adhuc prior cursus est, hactenus nostra | |
| mala tulimus; in reliqua legatus nos vicarios dedit. si quic- | 7.1 |
| quam tibi humani sanguinis superest, nisi nimia saturitate | |
| alienae fortunae cogitatio excidit, respice patriae casum, | |
| respice gravissimam fortunam. miseri te misimus, expectant | |
| pallidi exsanguesque cives tui, et quicquid extremi spiritus | 5 |
| adhuc superest, spe tui trahitur. figura tibi exesos vultus, | |
| decrescentem populum, iam praemortuas vires. nec quic- | |
| quam horum potes ignorare: si quid tibi credimus, fame | |
| laborantem civitatem vidisti. festina, dum supersunt, quibus | |
| legationem renunties, festina, dum mori ultimum est, fru- | 10 |
| mento digni sumus. quid in nos convertis etiam alienae civi- | |
| tatis famem? quatenus nobis computandum est, propter te | |
| duplum mali tulimus. | |
| Tu supra frumentum publicum stertis et omnes maris cir- | |
| cumvectus oras litora portusque cognoscis, tu inter duas | 15 |
| civitates fatorum arbiter alienae conditor, tuae eversor, sa- | |
| lutem nostram peregrinis admetiris, et secunda tempestate | |
| in patriam ferente contrarios ventos exoptas. nos per aren- | |
| tes effusi campos morientium herbarum omnes radices vel- | |
| limus, eo quidem fortius, ut, si fieri possit, in venenum | 20 |
| incidamus subeuntes insolitis cibis. et sicubi forte uberius | |
| paulo pabulum contigit, de pascuis rixa est. amaros fruti- | |
| cum cortices et ramorum male arentium pallidas frondes | |
| decerpimus morbidi; nam quicquid fames coegit, corpus | |
| admisit. iam passim moriuntur, et pestilentium more pecu- | 25 |
| dum subinde aliquis ex populo in ipsis pascuis procumbit. | |
| crebrior cotidie interitus et latior strages, et—me miserum! | |
| —iam fames desinit. quos tester deos? superosne, quos per | 8.1 |
| tantum nefas fugavimus, an inferos, quos nobis permiscui- | |
| mus, an nostram malam conscientiam omnia nos ante fe- | |
| cisse, quae nemo praeter nos fecit? pecora cecidimus, cam- | |
| pos evolsimus, silvas destruximus; novissime nihil relictum | 5 |
| est praeter esurientes et mortuos. | |
| Si qua est fides, libenter hanc partem accusationis sub- | |
| inde differo. adeo, ubi tantum nefas narrandum est, etiam | |
| exigua temporum lucra sectari libet. at necesse est reo indi- | |
| care, qui a malis publicis afuit, quam multis non ad diem | 10 |
| venerit. ignoscite, dii hominesque, sceleri quidem ultimo, | |
| sed tamen quod fecisse miserrimum est. non habitant una | |
| pudor et fames, et cum semel intrarit inpotens domina, | |
| feras etiam et ingentes beluas subigit. terram morientes | |
| momorderunt. memetipsum, si nil fuisset aliud, comedis- | 15 |
| sem. sed confitendum est; legati beneficio non defuit. post- | |
| quam omnem patientiam vicerat ignea fames, postquam | |
| spes quoque, quae miseris ultima est, omnis abierat, et fru- | |
| mentum totiens sibi frustra promissum animus iam ne cu- | |
| pere quidem audebat, subiit furor et alienatio mentis, et | 20 |
| tota sui arbitrii fames facta est. animus malis deriguerat, os | |
| insolitis cibis stupebat, feris invidere coepimus. primo ta- | |
| men furtim et intra suas quisque latebras admisit hoc mon- | |
| strum, et, si paulo citius venisses, potuisset hoc negari: si | |
| quid ex strage corporum defuerat, sepultum putabamus. | 25 |
| nec tamen indicavit quisquam, nec deprehendit aliquis. | |
| nemo, ut hoc faceret, exemplo inpulsus est; se quisque do- | |
| cuit, omnes scire coepimus, postquam omnes fecimus. quo- | |
| tiens tamen, antequam inciperem, in portum cucurri, | |
| quamdiu in altum intentus, si quae essent in conspectu na- | 30 |
| ves, oculos fatigavi! tibi, legate, tempus differre facile est, | |
| qui tuam tantum partem non vendidisti. tu, quem hebeas | |
| diem, videris, ego septimum expectare non possum. | |
| Ergo rabidi supra cadavera incubuimus et clausis oculis, | 9.1 |
| quasi visus conscientia acerbior esset, tota corpora morsi- | |
| bus consumpsimus. subit interim horror ex facto et taedium | |
| ac detestatio sui et planctus, sed, cum ab infaustis fugimus | |
| cibis, urit iterum fames, et quod modo ex ore proiecimus, | 5 |
| colligendum est. nunc mihi illa foeda videntur, nunc abo- | |
| minanda, laceri artus et nudata ossa et abrepta cute intus | |
| cavum pectus, nunc occurrunt effusa praecordia et lividae | |
| carnes et expressum dentibus tabum et exhaustae ossibus | |
| medullae. quantulum enim corporis fames relinquebat! | 10 |
| nunc illud horreo tempus, si quando aut manus incidit aut | |
| facies aut aliquid denique, quod hominem propria nota si- | |
| gnat, nunc cibi succurrunt, quos inponere in mensam non | |
| ausus sum. confitendum est enim: devoravimus homines et | |
| quidem avide, qui diu nihil ederamus, et tamen coepisse | 15 |
| difficillimum fuit. postquam ius factum est, postquam nemo | |
| erat in civitate, quem confiteri puderet, tum vero iam in | |
| posterum prospicimus et funera horreis condimus. retro | |
| aguntur exequiae; aut circa <corpora> aut ad rogos pugna | |
| est. heres cadaver cernit. novum et incredibile, nisi nosse- | 20 |
| mus, monstrum habuimus: sine rogis pestilentiam. mortium | |
| ratio non constitit; perisse cives scio tantum, quia inter vi- | |
| ventes non video. aegri adsidentes timebant et labentem | 10.1 |
| animam <a> supremis domesticorum o<s>culis reducebant. | |
| primo tamen nihil rogabant suos nisi tantum sepulturam. ut | |
| maior urgere necessitas coepit, beneficium factum est ex- | |
| pectare, dum moritur. nemo adeo adfinis fuit, nemo tam | 5 |
| coniunctus, quem pietas abstineret. nostros comedimus, | |
| nostros, nam si alienos vellemus, nemo [audebat] cedebat. | |
| Nihil est tamen, quod indignari velitis; narravi vobis lu- | |
| crum vestrum: frumentum duplo vendidimus, et callidissi- | |
| mus legatus vicinae civitati inposuit. plena nunc horrea, | 10 |
| bonae rationes, onustae naves sunt, et, quo magis gaudea- | |
| mus tanto bono, pauci sumus. nam quod ad temporis excu- | |
| sationem pertinet, nihil est, opinor, quod aestuet <aliquis: | |
| fames> in desertum non incidit populum, nec sane fuit, cur | |
| festinaret; etiam nunc expectare poteramus, sola est nostra | 15 |
| civitas, quae fame perire non possit. dissimulaturum me | |
| putatis istius patrocinia? confiteor, venit ad ultimum diem, | |
| adtulit frumentum. gratulemur, quod iam nulla civitas fame | |
| laborat. | |
| O si vires sufficerent, latera durarent, aliquid ex aridis | 20 |
| diu faucibus residuae vocis exiret! quanta indignatione opus | |
| erat, ubi pro omnibus dolendum est! †quod cum si universi, | |
| qui adsumus, proclamemus, haec tota contio in unam vo- | |
| cem consentiat, non esset tamen futura par crimini invidia; | |
| ut omnes accusemus, quota pars queritur! secum quisque | 25 |
| reputet, quae tulerit, quid admiserit. plane immanis belua | |
| est et non tantum necessitatis causa per nefas pastus, qui, | |
| quod comederit hominem, non irascitur. succurrite, dolor | 11.1 |
| et seri vomitus et ultrix paenitentia, ades, longi ieiunii im- | |
| periosa necessitas, et vos intus inplicitae, si quid potestis, | |
| admonete, animae, et a ferali ventre prorumpite, dum com- | |
| missum nefas devoto capite expiamus et quasi lustrata urbe | 5 |
| feralem victimam violatis manibus mittimus. decent nos ta- | |
| les hostiae. in iudicium perduxi publicum scelus, et infama- | |
| tae civitati quaero velamentum. nemo non commisit ali- | |
| quid; habetis tamen, si vultis, unum et pro omnibus no- | |
| centem. | 10 |
| Rei publicae laesae accuso. mirari vos certum habeo, | |
| cum civitas tota consumpta sit, cum populus in se tabuerit, | |
| hanc verbi segnitiam, quo perstricta tantummodo patria et | |
| leviter, quod aiunt, manu offensa intellegi possit; sed fe- | |
| renda est, ut in ceteris, haec quoque rerum naturae iniuria, | 15 |
| quod non tam inmanibus factis paria verba accommodavit. | |
| et fames nostra fames dicitur, et cibi nostri cibi vocantur et | |
| res publica nunc laesa. nec scilicet nisi peracto legitimo | |
| ordine reus non punietur. omnia, rogo, scrupulose agantur. | |
| videte, ut iure irascamur, qui contra ius viximus. immo | 20 |
| etiam, si libet, defensionem audiamus, etiam nunc nos mo- | |
| retur. neget laesam rem publicam, quia plus quam laesa est. | |
| non enim discussos alicuius operis angulos nec recisas lu- | |
| corum frondes nec publicarum aedium dispersos parietes | |
| obicimus; ac, si videbitur, adiciet forsitan non esse rem pu- | 25 |
| blicam, quae perierit. id enim superest, ut iam hoc nomen | |
| extinctum audiamus! procedet eo usque fortasse, ut esu- | |
| risse nos neget. non infitior autem parum proprie hoc legis | 12.1 |
| verbo nefas istius signari non posse. maiores enim ne laedi | |
| quidem rem publicam impune voluerunt, ideoque existimo | |
| etiam hoc esse comprehensum. nemo autem verebatur, ne | |
| absolvi posset crimen lege maius. | 5 |
| Quid, quod actionem rei publicae laesae temptat in le- | |
| gem male gestae legationis deflectere? eligit reus crimen, | |
| hoc est, noxius crucem optat! non sustineo, iudices, in tanto | |
| animi motu argumenta conquirere, nec impetus irae meae | |
| in digitos descendit, hoc tamen scio: non cadit in formulam | 10 |
| publicus dolor, nec, si adeo iudicibus, quid passi sint, exci- | |
| derit, ut has ferant cavillationes non diluentis crimen, sed | |
| differentis, populus quoque inpunitum nefas sine lapidibus | |
| praeteribit. non praescribes. accusare te male gestae lega- | |
| tionis possum? age porro, si occisos obiecero homines, non | 15 |
| tu es causa mortium? si violata sepulcra, non propter te | |
| rogos fraudavimus? sed legatus fuisti. quod tamen ipsum | |
| quid est aliud, quam rem <publicam> tractare? rem autem | |
| qui male agit, ut arbitror, laedit. an existimas hanc legatis | |
| dari peccandi licentiam, ut quaecumque scelera in eo officio | 20 |
| commiserunt, cum his omnibus hac una lege decidant? o | |
| nimium invidendam huius legationis condicionem, si tibi et | |
| famem remisit et legem! sed erraverim sane, et, quia nullum | |
| in foro nostro iudicium fuit, desuetudine ipsa iura excide- | |
| rint: quomodo legem meam effugis? nam nisi malis stupeo, | 25 |
| duo sunt omnino, quae in eiusmodi crimine quaeri soleant, | 13.1 |
| an laesa sit res publica, an ab eo, qui arguitur, laesa. in | |
| quibus si quid tibi fiduciae fuisset, non a criminibus crimina | |
| appellares, nec ad alteram poenam transfugeres, sed te ab | |
| hac, quae intenditur, tuereris. | 5 |
| Dico laesam esse rem publicam. oratione hic opus est, | |
| aut reliquorum more accusatorum hoc nunc mihi quae- | |
| rendum, quomodo res verbis adgravetur? adeo infirma est | |
| calamitatium memoria? quae si posset excidere, non tamen | |
| narranda vobis, sed ostendenda erat ruina publica. agedum, | 10 |
| si videtur, extra portas prospicite squalida arva et spinis | |
| obsitas segetes et semesos arborum truncos. viduis cultore | |
| agris errant a fame nostrae innocentes ferae, inanes villae | |
| sunt et deserta horrea in ruinam procumbunt. nullus inver- | |
| sis aratro glebis campus nitet, nullum solum opere renova- | 15 |
| tur. iam et in sequentem annum famem timeo. redite in | |
| domos vestras: videbitis noxios focos et ignes tabo cada- | |
| verum extinctos et tecta mortibus gravia; cum maxime infe- | |
| rimus in tumulos ossa insepulta, ducimus opertas exequias, | |
| et ad sepulturam residua conferuntur, et tandem cadavera | 20 |
| igni permittimus. ubi vero universas familias fames extinxit, | |
| quae pars maxima est, inanes domus situm ducunt, iacent | |
| relictae sine herede sarcinae. invenitur interim clusa domo | |
| conditus dominus, si cuius mors famem evasit, quem riman- | |
| tes non invenere proximi, qui inter suos ultimus decessit. | 25 |
| quo vos mitto? ipsam intuemini contionem, unius deficien- | |
| tis speciem tota civitas habet, cavum macie caput et condi- | |
| tos penitus oculos et laxam cutem, nudos labris trementibus | |
| dentes, rigentem vultum et destitutas genas et inanes fau- | |
| cium sinus; prona cervix, tergum ossibus inaequale, infernis | 30 |
| imaginibus similes, foeda etiam cadavera. aut si quis talis | |
| non est, confiteatur se usque ad saturitatem comedisse. sua | |
| quisque consulat misera praecordia, suum ventrem con- | 14.1 |
| scientia gravem. dic nunc, legate: 'innocens sum, quod ad | |
| illum diem veni.' at ego propter te nocens sum, quod ad | |
| illum diem vixi. | |
| Quae comparata nobis mala non delicatas lacrimas ha- | 5 |
| bent? aliquem populum hostilis exercitus intra portas co- | |
| egit; solet venire ultima obsessis inopia, sed everti certe licet: | |
| victor captivum aut occidet aut pascet. tormenta quidam | |
| piratarum tulerunt; felices, quibus contigit innocentia! mors | |
| certe finis est, nec saevitia ultra fata procedit. aut etiamsi | 10 |
| quis adeo hominem exuit, ut ibi poenam quaerat, ubi sensus | |
| doloris non inveniat, nempe tamen cadavera feris obiciet. | |
| circumdati sunt quidam flammis, ipsa tamen poena habuit | |
| sepulturam. nos incendii cinerem perdidimus, nostra etiam | |
| ruina tabuit. nostra mala nunc latent: non ignis defunctos | 15 |
| cremavit, non ferae laceraverunt, non aves attigerunt, et | |
| tamen cadavera mortibus adnumerare non possumus. citra | |
| spem convalescendi adflicti sumus, immo etiam citra vo- | |
| tum. gravior in dies facti paenitentia est, pudet vitae, lucem | |
| ac sidera intueri non audeo. cotidie felices mortuos clamo | 20 |
| et malae conscientiae facibus agitatus nihil fortunatius in | |
| aeterna sede utcumque compositis puto. adeo mors placet: | |
| iam etiam cibis nostris invideo! | |
| Praeterita differo; ipsa ex nimia cupiditate nocet habun- | |
| dantia. desideratos diu cibos avide haurimus et lassam fa- | 25 |
| mem saturitate strangulamus. morimur adhuc etiam fru- | |
| mento tuo. atqui ceterae rei publicae partes, quae sunt ad | 15.1 |
| usum populi comparatae, et leviore cum damni sensu per- | |
| eunt et facile remedium accipiunt, cum reparari possit | |
| amissum: opera restituam, aerarium replebo, naves, arma | |
| reficiam. hic vulnus altissime penetrat, hic ipsa vitalia fe- | 5 |
| riuntur, ubi populus ruit, ubi continuis funeribus omnis se- | |
| xus atque aetas semel sternitur. exhausta est civitas et deso- | |
| latae domus, triste florentis quondam fortunae indicium | |
| laxi muri. quam multi in civitate nostra perierint, quaeritis? | |
| minima quidem portio est, sed etiam ex hoc intellegi potest: | 10 |
| esurienti populo satis fuerunt. | |
| Plurimum tamen interest, quomodo perierint. felix pe- | |
| stilentia, felix proeliorum strages, denique omnis mors faci- | |
| lis! fames aspera vitalia haurit, praecordia carpit, animi tor- | |
| mentum, corporis tabes, magistra peccandi, durissima ne- | 15 |
| cessitatium, deformissima malorum. haec ad humile opus | |
| nobiles manus mittit, haec alienis pedibus mendicantes pro- | |
| sternit, haec saepe sociorum fidem fregit, haec venena po- | |
| pulis publice dedit, haec in parricidium pios egit. adhuc | |
| tamen unum videbatur remedium non expectare mortis | 20 |
| diem et tabescentem cotidie spiritum supervenientibus ma- | |
| lis subducere. nam in fame nemo quidem mortibus inmunis | |
| est. | |
| At non tua culpa fames coepit; sed vulneratum iugulasti, | |
| titubantem stravisti, fumantem incendisti. ne quid inique | 25 |
| faciam, dividenda sunt mala: primam famem fortunae in- | |
| puto, ultimam tibi. moram tuam itineribus separo. denique | |
| ex eo inopiam tibi obicio, ex quo propter te tuli. itaque | |
| caritas annonae, rarum frumentum, caedes ac direptio pe- | |
| corum fuerint fortunae, fuerint anni, fuerint temporum; | 30 |
| aliam condicionem habent civium mortes et cadaverum dira | |
| laceratio et peiores inopia cibi. haec fames iam tua est. | |
| Puta me nihil in praesentia dicere nisi hoc unum: tardius | 16.1 |
| quam potueras venisti. nondum tibi obicio duplicata tem- | |
| pora nec remensum totiens mare nec graves ancoras, | |
| nondum tantam moram, quanta legationi satis esset. si in- | |
| nocentes essemus, populum septem diebus perdidisses. an- | 5 |
| gustos humani spiritus terminos fames fecit. morimur, defi- | |
| cimus; festina misericors, omnes excipe auras; etiamsi tota | |
| secundis flatibus vela tetenderint venti, tamen remis | |
| adiuva. salutem publicam vehis, spiritum populi tui repor- | |
| tas, omnium nostrum in ista classe navigant animae. iura- | 10 |
| mus per tuum reditum, effusi per gradus templorum vota | |
| suscipimus, tendimus manus; nam, quas feriamus hostias, | |
| non habemus. quid spem publicam ad ancoras alligas? non | |
| stat interim dies, et plenis velis mors venit. festina, merita | |
| tua non conditores aequaverint, non ipsi dii plus praestite- | 15 |
| rint. tibi nos, tibi liberos nostros, tibi quicquid homini io- | |
| cundum est, tibi debemus quicquid vicinae civitati praesti- | |
| tisti. non dico illa, quae poteram: 'puta caerulus imber in | |
| naves ruit, classis inter fluctus latet, nec inter canentes colli- | |
| sarum aquarum spumas vela dinoscimus; egerit ex fundo | 20 |
| harenas mare, micant ignes, intonat caelum, scissis rudenti- | |
| bus tempestas sibilat, denique sidus hibernum conditur, tu | |
| tamen persevera: frumentum vehis.' nihil horum necesse | |
| est feliciter naviganti. festina; quererer, si naves commeatu | |
| tardasses. dum velocitatis ratio haberetur, mallem accipere | 25 |
| dimidium. non delicati sumus, non luxuriae quaeritur ab- | 17.1 |
| undantia; unde spiritum sustineamus, unde mortem differa- | |
| mus, in praesentia quantulumcumque; si plus opus fuerit, | |
| redibis. | |
| Siccae fauces sunt, aeger anhelitus os tendit. iam frustra | 5 |
| in sinu parentium liberi plorant, et nondum editi conceptus | |
| intra uterum famem sentiunt. iam nemo dives est. auras | |
| captamus et rore vescimur, et iam spirare tormentum est. | |
| cotidie vires deficiunt: iam non imus in litus, sed repimus. in | |
| editis scopulis populus sedet, dum naves expectat, in pascua | 10 |
| non redit. aquas ingredimur, et unus ad te spectantium ric- | |
| tus est, et, cum defecerunt omnia, expirant. te, te expectan- | |
| tes intentis oculis morimur, in mare mortui cadunt. quo- | |
| tiens sole percussa nubes refulsit, navem putamus, quotiens | |
| fractus vento fluctus incanuit, vela interpretamur. o mobiles | 15 |
| miserorum spes! ad unaquaeque solacia ab unoquoque | |
| quomodo mutant<ur>. 'haec certe navis est; ecce vela pan- | |
| duntur, propius appellitur et accedendo crescit. nostra est, | |
| suos in utramque partem ventos habuit, nostris votis guber- | |
| nati flatus sunt.' haec dicimus, at illa interim transvolat. | 20 |
| fletus inde et desperatio et lucis odium. nihil enim gravius | |
| quam destitutae spes torquent. ne interrogare quidem licuit | |
| aut quaerere; nemo applicabat. ergo incerti omnium rerum | |
| pependimus, nihil quisquam cognovit. saltem si scire licuis- | |
| set, ubi frumentum vendidisses; ipsi petissemus. iam quo- | 25 |
| modo ad singula momenta temporum mutabantur animi! | |
| 'bene est, serenus sol occidit, purus se dies tollit, ad nos | |
| venti ferunt. iam veniet.' pendet interim fames, et illud, | 18.1 |
| quod iam diu cogitat, differt, ita tamen, ut subinde compu- | |
| tet, quot dies ad mortem supersint. numquid profecit? me- | |
| ministis, cum contrarii venti flare coepissent, et in altum | |
| fluctus a terra volarent, quanta conploratio, quanti planctus | 5 |
| fuerint: 'retinebitur, stabit, laborabit!' | |
| At, si diis placet, legatus noster tum maxime bene navi- | |
| gabat. nos in hac fortuna, in tam gravi casu, in eiusmodi | |
| cogitationibus sumus; tu sinus maris circuis, et per omnis | |
| curvatorum litorum ambitus terram legis. sic fit, ut te iuvet | 10 |
| diu navigare. nullus amoenus praetermittitur portus, nulla | |
| celebris civitas invisitata transitur. mentior? etiam ad esu- | |
| rientis adplicas. dein, si quam tu maris iniuriam quereris, | |
| non feram te morantem; quomodo satis accusabo venden- | |
| tem? spiritus nostros transcribis, salutem nostram exponis, | 15 |
| quae diu inaestimabilis fuit, innocentiam publicam vendis. | |
| frumentum non naufragio perdidimus, non latrocinio; lucro | |
| perimus! tempestas quoque aliquam navem in meum litus | |
| impingeret, nec ex classe numerosa omnes fluctus exhausis- | |
| set. perit frumentum, quia classis venit in portum. ita nos | 20 |
| alienae civitatis legatum misimus, et vilia ac devota capita | |
| vicinorum deliciis morimur. nobis nihil iam residui spiritus | |
| superest, nos in conspectu mortis stamus, nos legatum fru- | |
| mentumque nostrum ore aperto expectamus; classis nostra | |
| vecturam facit et vicinarum civitatum copias reconducit. | 25 |
| paene a conspectu nostro vela conversa sunt: quantulo mi- | |
| nus quam con<g>esti frumenti pulverem vidimus? tantum | |
| iam temporis transiit, ex quo pecuniam contulimus, lega- | |
| tum creavimus. iam dinumeratis temporibus, quae secundi | |
| venti breviora fecerunt, cotidie spero, et sane prope est. at | 30 |
| legatus meus ad emendum modo proficiscitur. tibi ergo tot | 19.1 |
| civium mortis inputo, tibi stragem populi, tibi liberum pa- | |
| rentumque miserrimas poenas, tibi quicquid passi sumus, | |
| tibi, quod gravius est, quicquid fecimus. | |
| Et scilicet speras, ut tantam sceleris invidiam ab animis | 5 |
| nostris duplae pecuniae strepitus avertat? nescis, quam | |
| multa vendideris. 'duplo vendidi.' ita infelicitas mea cocio- | |
| nanti tibi lenocinata est: 'quod fame perire cives meos pa- | |
| tior, quod, ut vestram civitatem servem, meam everto, | |
| quod a tam vicinis litoribus classem torqueo, quod ad diem | 10 |
| redire non possum, quod pretium constituitis, quid occul- | |
| tum datis? duplum? patrocinio meo quantulum lucror?' at | |
| nos inepti ac vesani de fame querebamur, gravis nobis ino- | |
| pia, intolerabilis et misera accersita mors videbatur. non | |
| agimus gratias industriae legati? res publica nostra locuple- | 15 |
| tior perit. sacrosanctus mercator oportunum, opinor, inve- | |
| nit mercis exactum. miror hercules, si tam bene negotium | |
| gesseras, quomodo nobis pecuniam non retuleris. 'duplo | |
| vendidi.' decepisti vicinam civitatem, circumscripsisti; ita- | |
| que queritur? 'duplo vendidi.' hoc enim unum supererat, ut | 20 |
| devectum tantidem venderes! 'habita est itineris ratio, ha- | |
| bita usurarum.' ego vero malo quod tam magno vendidisti. | |
| apparet enim te nihil coactum. sed si semel ponis hastam | |
| salutis, si redemptores vitae admittis, et nos admone; me- | |
| lius vendis. nos quicquid in domibus habemus, quicquid in | 25 |
| templis, quicquid civitas suum vocat, congerere parati su- | |
| mus. frumentum pecunia remetimur, libertatem nostram | |
| addicimus, fines publicos tradimus. omnia licet eadem vi- | |
| cina civitas polliceatur, plus non potest. prosit mihi quod | 20.1 |
| apud negotiatores solet: in antecessus dedi. triplum, qua- | |
| druplum, quantum poposceris accipe, et illa pecunia fru- | |
| mentum licet vicinis adferas. si nobis nihil de commeatu | |
| nostro partiris, nos vicinae civitati vendemus; liceat servire, | 5 |
| ubi frumentum est. non exigua res est: pro vita, pro sepul- | |
| tura, pro innocentia licemur. non potest hic commeatus tam | |
| care emi quam expectari. | |
| 'Sed nisi vendidissem,' inquit, 'fame laboranti civitati, ti- | |
| mui, ne raperet.' et ita utique occupare voluisti, ut nobis | 10 |
| iniuriam tu potissimum faceres? multum mehercules vos | |
| fallit opinio, iudices, si ullam causam ita evidentem deferri | |
| posse in forum putatis, cui nulla ne mendacii quidem vela- | |
| menta contingant. opinione sua defenditur, et, quae res mi- | |
| nime coargui potest, utitur se teste. ne nos periremus, non | 15 |
| timuisti, ne repetiti commeatus post diem nostrae mortis | |
| applicarentur, non timuisti. nostris certe malis quamquam | |
| nihil poterat accidere inopinatum, tamen inter metus tem- | |
| pestatium et ancipites incerti maris casus, confiteor, ne fru- | |
| mentum salva classe perderemus, non timuimus. non dico: | 20 |
| 'ut maxima vis parata sit, ut more inmanis latrocinii turba | |
| raptorum litus premat, vel repugna vel fuge vel roga, incen- | |
| surum naves depressurumque minitare. potius quam totum | |
| frumentum utique populo pereat, partire vel gratis, dum | |
| nobis aliquid, quo respiremus, adferas.' illud quo certe nihil | 25 |
| asperius accideret, rapi patere; faciat fortuna quod voluerit, | |
| legatus a praecepto non recedat. refer nobis saltem iniu- | 21.1 |
| riam nostram, mitte nuntios; ira famem differemus, rapie- | |
| mus furentes arma, et se in obsidionem civitatis inimicae | |
| sine dilectu populus effundet. vastabo interim fines, hoc est, | |
| per aliena prata pascar. si qua in villis deprehendero pe- | 5 |
| cora, diripiam; bellum me alet. citius ad frumentum perve- | |
| niemus, quam tu cum frumento redibis. adiuvabunt pugnan- | |
| tem iusta sacramenta. si contigerit aequum fortunae iudi- | |
| cium, non meos tantum commeatus recipiam; si minus, | |
| certe dabitur bene mori. liceat et manum conserere, in | 10 |
| aciem confligere: condant se postea licet muris, in longius | |
| obsidio eat, interim certe hostium potius cadaveribus | |
| vivemus. | |
| Sed nulla vis fuit, nulla exterior iniuria; tuum certe com- | |
| meatum nemo rapuit. iure miseri sumus, et ex stipulatu | 15 |
| legati nostri perimus. vendidit quantum voluit quanti voluit, | |
| et, ut hoc ad nostras accederet moras, fortasse diu cociona- | |
| tus est. omnis cum fide persoluta pecunia est. hoc qui col- | |
| ligo? qui quanti voluit vendit, iudices, potest non vendere. | |
| nam, per fidem, si rapere alienum frumentum et possunt et | 20 |
| volunt, quid ita duplam pecuniam solvunt? nam quomodo | |
| in magna inopia quicquid emi potest vile est, ita, cum possis | |
| habere gratuitum, duplo carum est. | |
| Sed mihi credite: color iste patrocinii est et diu in saturo | |
| otio cogitata defensio. non potest similis usquam fames fu- | 25 |
| isse. nos grave huius anni sidus adflavit, nostrum hoc fatum | 22.1 |
| fuit, quos non tantum sata sed etiam empta fallunt, qui | |
| nostra pecunia, nostra classe, nostro legato, nostro vento, | |
| felicissimo cursu commeatum tamen perdidimus. nos a fru- | |
| mento longius sumus, ad illam civitatem potuit frequenter | 5 |
| accedere negotiator, saepius adplicari onusta classis. itaque | |
| non misere legatos, nullus illis commeatus longius petendus | |
| fuit. quod felicissima annona, affluentibus copiis, fortunatis | |
| opibus contigit, nihil emerunt nisi devectum. quare nulla | |
| causa istius, quem fingis, metus fuit, nulla utique vis. forum | 10 |
| legisti, et, quia adhuc supererat tempus, obiter negotiatus | |
| es. | |
| 'Rapturos putavi.' quid dicis, scelerate? et cum hoc time- | |
| res, adplicabas? onustus viator apud latrones hospitaris, | |
| commeatum publicum in scopulos annonae inpingis et ple- | 15 |
| nae frumento classis ancoras ad famem ducis? non praecidis | |
| medium mare, non velut inhospitales Syrtis aut voracem | |
| Charybdim praetervehens tota in fugam vela torquebis? | |
| nusquam est periculosius legationis tuae naufragium: tu, ut | |
| cogi posses, tu, ut auferri frumentum posset, effecisti. tan- | 20 |
| tum habituri sumus, quantum reliquerit pudor esurientium. | |
| quid te duplo frumentum iactas vendidisse? potuerunt nihil | |
| solvere; quod refers, alienum beneficium est. | |
| Alterum confingitur hoc loco mendacium: 'tempestate,' | |
| inquit, 'appulsus sum.' ita plane; infelix navigator es et | 25 |
| cuius votis aurae non respondeant. nescimus te duplo me- | 23.1 |
| lius navigasse quam speraveramus, nescimus singulis com- | |
| meatibus bina itinera confecta, nescimus in una legatione | |
| ventos quater secundos? sat erat verbo negare quod verbo | |
| ponitur. remove hanc spem eludendae mendacio civitatis. | 5 |
| quo damno probas tempestatem, quid amisisti? frumentum | |
| certe totum venit in portum, nec laborasse, tamquam ni- | |
| mium onustas, naves simulaveris; duplum adferre poterant. | |
| non vexata armamenta turbatosque funes aut scissos ve- | |
| lorum sinus quereris; classis statim exiit et, quod magnum | 10 |
| integrae signum est, cito redit. porro tempestas in unum | |
| agebat angulum? nihil potuerunt obliquata vela deflectere? | |
| non potes ultra procedere; citra applica. effuge raptores, | |
| effuge non dimissuros. si aliud fieri non potest, cum tem- | |
| pestate decide, naufragio in desertum litus inpinge. quid | 15 |
| devitata procella prodest, quid subducta nubium minis clas- | |
| sis? in portu naufragium fecimus et frumentum ad ancoras | |
| perdidimus. | |
| 'Ego vero,' inquit, 'attuli, et quidem duplum.' o nos feli- | |
| ces! rumpamus saturitate praecordia, pascamur in praeteri- | 20 |
| tum et famem cruditate pensemus! frumentum attulisti? | |
| quid, quod medicina mortuorum sera est? quid, quod nemo | |
| aquas infundet in cinerem? quid, quod extincto populo | |
| etiam novendialis tarde venit? quid, quod iam ego frumen- | |
| tum non desidero? naufrago tabulam abstulisti, mortuo ad- | 25 |
| plicas navem. duplum est? infunde in sepulcra et admetire | |
| tumulis! ibi sunt, qui mandaverunt. quid aliud effecisti ad- | |
| ferendo frumentum, quam ut nos, quod adhuc fecimus, | |
| paeniteret? nunc me magis pudet, nunc cibos meos | |
| obiurgo; potui heri non comedisse. o nefas, in quo me sce- | 24.1 |
| lere commeatus deprehendit! sicine paria fecimus: adhuc | |
| nihil habuimus, sed nunc licet reponamus? quis autem um- | |
| quam pensabit necessaria supervacuis? duplum attulisti, | |
| sed illis, qui perierunt, nihil, sed non possumus iam non | 5 |
| fecisse quod fecimus, sed plerumque sera pro nullis sunt, et | |
| temporum ista momentis aut pretiosa fiunt aut vilia. vis | |
| scire, quantum inter hoc tempus et illud intersit? tempta | |
| igitur forum tuum; totum hoc non potes dimidio vendere. | |
| Superest adhuc unum patrocinium, in quo spes omnis | 10 |
| profligatae causae consistat: 'ad diem veni.' †stare hoc | |
| certe†, iudices, nam ferri non potest, exundat altius dolor. | |
| pudorem publicum quamvis proiectum et iam olim sepul- | |
| tum hucusque protrahis? cur non expectavimus, cur famem | |
| non ad constitutum distulimus, cur ad tantum nefas accessi- | 15 |
| mus? in hac lance publica causa, iudices, pendet: aut iste | |
| tarde fecit aut nos cito. hoc videlicet exspectasti, et, ne | |
| captiosum esset officio tuo maturius redisse, ex industria | |
| tempus trivisti. non tempestas in causa fuit, non vis ulla | |
| vicinae civitatis; una ratione moratus es: nondum erat tem- | 20 |
| pus. adeone nobis miseriae publicae exciderunt, adeo in- | |
| sperato frumento obstipuimus, ut haec audienda sint? ulti- | |
| mum omnis memoriae reum una vox innocentem facit? po- | |
| pulatorem eversoremque civitatis nisi ad supremum dam- | |
| nabo, absolvatur; publicus reus redit. | 25 |
| 'Illum,' respondet, 'diem dedimus.' tu tamen, si interpel- | 25.1 |
| latus tempestatibus serius venisses, excusares mare et ambi- | |
| guos flatus, et tibi bonam causam habere videreris, cum | |
| diceres: 'ante non potui.' et nos hoc cogitavimus, his casibus | |
| ampliavimus tempus. nos illum tibi diem dedimus, sed quid | 5 |
| attinet? citius emisti, quam speravimus, supra votum no- | |
| strum navigasti; ad proximum litus mature classis adplicata | |
| est. ego tibi possum satis irasci? felicitatem nostram perdi- | |
| disti. ergo, quantum in te, tempus consumptum est, dies | |
| excessit; peius pati nihil possumus, sed pessima diu pati- | 10 |
| mur. inputas nobis propitios ventos et secundum mare et | |
| civitatis opulentae liberalitatem, quae tantum frumenti | |
| vendidit, quantum duobus populis satis esset. quantumlibet | |
| velocitate tua glorieris, computa, si placet, quando primum | |
| conterminos portus onusta classe deprehenderis; quam | 15 |
| tarde a vicina civitate venisti! | |
| At etiam, si dis placet, animo defenditur et quam causam | |
| vexandae civitatis habuerit, quaerit. istud ego interrogare | |
| debueram. non ubique, iudices, morandum est: alioquin, si | |
| quid requirere vellem, multa occurrissent. solent enim ne- | 20 |
| gotiatores praeter haec aperta pretia privatum aliquid ac | |
| proprium stipulari, utique cum alienam rem vendunt. pot- | |
| est fieri, ut primo lucrari voluerit pretium, serius deinde | |
| subvenerit reddendae rationis dicendaeque causae cogi- | |
| tatio. veniit fortasse frumentum lucro, redemptum est pa- | 25 |
| trocinio. potest fieri, ut aliquam gratiam speraverit a civi- | |
| tate servata; occulta quaedam in civitate sua odia, quae | |
| plerumque ex inanibus causis oboriuntur, habuerit. multa | 26.1 |
| succurrunt, sed, si qua est, iudices, dicenti fides, ego nihil | |
| invidiosius reputo, quam quod civitatem suam sine causa | |
| perdidit. | |
| Quaecumque ratio, quodcumque propositum fuit, audi | 5 |
| quae passi sumus, postquam redire potuisti. transeo tor- | |
| menta nostrae inopiae, maciem corporis, vulsos terra de- | |
| strictosque ramis cibos, quod aris altaria non inposuimus, | |
| quod populus corporibus suis vias stravit, quod mendicus, | |
| quem rogaret, non habuit. non obiciam tibi famem. o tristis | 10 |
| recordatio, o tormentis omnibus conscientia gravior, rumpe | |
| ferreum pectus, et ardentia scelera viventisque intus epulas | |
| excute! luctantur intra viscera animae, et uterum funeribus | |
| gravidum in os agunt. credibiles fabulas fecimus, felices mi- | |
| serias, scelera innocentia. omnes quascumque clades fama | 15 |
| vulgavit, solacia hinc petant, hinc audient occisos sine san- | |
| guine, sepultos sine ignibus <homines hominibus> cibos. si | |
| quis mentitus est Cyclopas, Laestrygonas, Sphingas aut in- | |
| guinibus virginis latratum Siciliae litus et quaecumque mi- | |
| ser didici domi committens, [quaere] hinc argumentum, | 20 |
| hinc fidem accipiant. quaedam plane falsa sunt: sol in ortus | |
| non occidit, nec ad humanorum viscerum epulas diem ver- | |
| tit. vidit nos funeribus pastos et ad eviscerata corpora inlu- | |
| xit. publice monstra commissa sunt, et inexpiabile nefas | |
| uno ore civitas fecit. poenis nostris iam ne fames quidem | 25 |
| satis est. hoc non immanes ferae faciunt, et quamvis sensu | |
| careant muta animalia, pleraque tamen innocentibus cibis | |
| vescuntur, utique quae mansuerunt inter homines. etiam si | |
| qua alienis membris inprimunt dentem, mutuo tamen la- | 27.1 |
| niatu abstinent, nec est ulla supra terras adeo rabiosa belua, | |
| cui non imago sua sancta sit. nos, quibus divina providentia | |
| mitiores cibos concessit, quibus sociare populos, mutuo | |
| gaudere comitatu, sidera oculis animisque cernere datum | 5 |
| est, busta nos fecimus: nigros sanie dentes pallidis cadaveri- | |
| bus inpressimus, et inter horrorem ac famem restrictis la- | |
| bris morsa abrupimus. cadavera rogis devoluta sunt, et ad | |
| funera tamquam ad naves concurrimus. deficit aliquis ex- | |
| tremo iam spiritu pendens; tamen durat, quia prius mori- | 10 |
| turum alterum putat. invicem expectant, et, si spei figura- | |
| tione tardius cadit, morsibus pugna<n>t. non in omnibus | |
| mortes expectantur: pater liberos esurit, et oppressa de- | |
| cimo mense mater sibi parit: redit in uterum laceratus in- | |
| fans. cludunt domos, ne quis funus eripiat; solae sunt divi- | 15 |
| tiae mortium. velut infaustae aves supra expirantes stamus. | |
| secreta miseri petunt, in solitudinem fugiunt, et, ubi nulla | |
| spes vitae superest, mortis suas abscondunt; iam morituri | |
| ad feras confugiunt! | |
| Dehisce, terra, et hanc noxiam civitatem, si hoc saltem | 28.1 |
| fas est, haustu aliquo ad inferos conde. caelestes auras con- | |
| taminato spiritu polluimus, et sideribus ac diei graves invi- | |
| diam saeculo facimus. nullas iam spero fruges, propitios | |
| deos non mereor. quomodo me a scelere meo divellerem, in | 5 |
| quas ultimas terras, quae inhospitalia maria conderem? | |
| †meum sine conscientia†: urunt animum intus scelerum | |
| faces, et, quotiens facta reputavi, flagella mentis sonant. | |
| ultrices video furias, et in quamcumque me partem con- | |
| verti, occurrunt umbrae meorum. habitat nescio quae in | 10 |
| pectore meo poena, et, ne morte saltem hos metus effu- | |
| giam, occupant gravia apud inferos supplicia, volucris rota | |
| et fugacibus cibis elusus senex. adeo ne apud inferos qui- | |
| dem ulla poena est fame maior. et ille haec patitur, qui | |
| hominem apposuit epulandum. nobis imminet saxum, nobis | 15 |
| stridunt ferreae turres, nostris causis urna iam stetit, nobis | |
| vivax ipsum crescit iecur, quia illic quoque viscera tantum | |
| aves laniant. excipiunt nos in proximo litore inhumatae | |
| nostrorum animae. miserum me, verane haec sunt, an mens | |
| aspicit? laceros video manes et truncas partibus suis um- | 20 |
| bras. quid hoc est? non de sepulcris insurgunt, non aliquo | |
| terrarum haustu procedunt umbrae nostrorum; de populo | |
| exeunt. illuc ite, illi taedas intendite, illum anguibus petite | |
| et tam longae morae exigite rationem. vobis dicat: 'duplum | |
| attuli', vobis dicat: 'ad diem veni'. ego, si huius poenam | 25 |
| videro, possum reddere rationem, quod vixi. |