| Apes pauperis | |
| Damni per iniuriam dati sit actio. Pauper et dives in | 13.pr.1 |
| agro vicini erant iunctis hortulis. habebat dives in horto | |
| flores, pauper apes. questus est dives flores suos decerpi ab | |
| apibus pauperis. denuntiavit, ut transferret. illo non trans- | |
| ferente flores suos veneno sparsit. apes pauperis omnes | 5 |
| perierunt. reus est dives damni iniuria dati. | |
| Credo ego, iudices, plerosque mirari, quod homo tenuis et | 1.1 |
| iam ante quam quod habebam perdidi, pauper, ausus sim | |
| iudicio lacessere divitem utique vicinum eumque notae in- | |
| potentiae, expertae crudelitatis, in tantis fortunae viribus | |
| perniciosum inimicum, etiam si venena non habeat. neque | 5 |
| hoc ipse periculum ignoro expertus non levi documento, | |
| quanti steterit mihi, quod semel inperata non feci. sed ne- | |
| que illud, iudices, damnum tolerabile est pauperi, cum tam | |
| parvis etiam divites moveantur, et mihi, quamquam prope | |
| nihil iam relictum est, quod perderem, si tamen ista impune | 10 |
| sustinenda sint, solacium erit iram potius quam contemp- | |
| tum pati. nec sane vitae causa iam superest, si ad ceteras | |
| humilitatis nostrae contumelias hoc quoque accedat, ut, si | |
| habemus aliquid, migrandum sit, si perdidimus, tacendum. | |
| unum oro, ne cui minor dignitate vestra videatur causa litis | 15 |
| meae. ante omnia enim non debetis expectare, uti pauper | |
| magna perdiderim. sed quantulum est, quod abstulerit mihi | |
| dives, minus est, quod reliquit. et tamen quis indignatur | |
| apes formula vindicari, cum venenis etiam flosculi vindicen- | |
| tur? quae tamen, iudices, quamquam eversus et ab omni | 20 |
| spe tuendae paupertatis exclusus, aequiore animo omnia | |
| tolerarem, si cuius mihi conscius culpae etiamsi iniustam | |
| poenam, meritam tamen iram tulissem. sed circumspicienti | |
| omnia nihil mihi obici potest a divite, nisi quod vicinus sum. | |
| Est mihi paternus, iudices, agellus, sane angustus et pau- | 2.1 |
| per, non vitibus consitus, non frumentis ferax, non pascuis | |
| laetus; ieiunae modo glebae atque humilis thymi, et non | |
| late pauperi casae circumiecta possessio. verum mihi vel | |
| hoc fuit gratissima, quod non fuit digna, quam dives concu- | 5 |
| pisceret. in hoc ego vitae meae secreto remotus a tumultu | |
| civitatis ignobile aevum agere procul ab ambitu et omni | |
| maioris fortunae cupiditate constitui et, dum molesta lege | |
| naturae transiret aetas, vitam fallere. hoc mihi parvulum | |
| terrae et humilis tugurii rusticum culmen aequitas animi | 10 |
| regna fecerat, satisque divitiarum erat nihil amplius velle. | |
| quid prodest? sic quoque me latentem invenit invidia. nec | |
| ab initio, iudices, vicinus divitis fui; pares circa me habita- | |
| vere domini, et frequentibus villis concors vicinia parvos | |
| limites coluit. quod cives pascebat, nunc divitis unius hor- | 15 |
| tus. postquam proximos quosque revellendo terminos ager | |
| locupletis latius inundavit, <postquam> aequatae solo villae | |
| et excisa pagor<um> sacra et cum coniugibus parvisque li- | |
| beris respectantes patrium larem migraverunt veteres co- | |
| loni et latae solitudinis indiscreta unitas facta est, [post- | 20 |
| quam] ad apes meas divitis fundus accessit. | |
| Namque ego, iudices, dum fortius opus permisit aetas, | |
| terram manibus subegi, et difficultatem labore perdomui, et | |
| invito solo nonnihil tamen fecunditatis expressi. cito labitur | |
| dies, et proclivis in pronum fertur aetas; abiere vires, census | 25 |
| meus, defectaque labore senectus, magna pars mortis, nihil | |
| mihi reliquit nisi diligentiam. circumspicienti, quod conve- | 3.1 |
| niret opus invalidae senectutis curae, succurrebat sequi pe- | |
| cora, fetuque placidi gregis paupertatem tueri, sed ex omni | |
| parte circumiectus divitis ager vix tenuem ad gressus meos | |
| semitam dabat. quid agimus? inquam, undique vallo divi- | 5 |
| tiarum clusi sumus. hinc hortuli locupletis, hinc arva, inde | |
| vineta, hinc saltus; nullus terra[e] datur exitus. quaeramus | |
| animal, quod volet. nam quid apibus invenit natura prae- | |
| stantius? parcae, fideles, laboriosae. o animal simile paupe- | |
| ribus! et sane dabat occasionem mihi oportunitas hortuli | 10 |
| mei; est namque positus ad ortus solis hiberni, apricus om- | |
| nibus ventis. modicus fusus ex proximo fonte rivus trepi- | |
| dantibus inter radiantes calculos aquis utrimque ripa vi- | |
| rente praeterfluit. satis consiti flores et viridis quamvis pau- | |
| carum arborum coma nascentibus populis prima sedes, | 15 |
| unde ego frequenter consertum novae iuventutis agmen | |
| ramo gravescente suscepi. nec me tanta capiebat voluptas, | |
| quod fluentia ceris mella conderem, quod ad sustinendas | |
| paupertatis impensas deferrem in urbem quod divites eme- | |
| rent, quam quod adversus omnia lassae taedia aetatis habe- | 20 |
| bam senex, quod agerem: iuvabat aut lenta vimina vernis | |
| fetibus texere vel, ne aestivus ardor aut hiberna vis gravi- | |
| dam penetraret alvum, hiantis rimas tenaci linire fimo, aut | |
| fessis apibus ultro praebere mella aut fugiens examen aere | |
| terrere aut bella sedare pulveris iactu, tum, ne quid periculi | 25 |
| saltem singulis esset, avidas longe fugare volucres et arcere | |
| parva <a>ditu animalia, reclusas interim scrutari apium do- | |
| mos, ne per vacuas alvos foeda pestis insidiosas texeret | |
| plagas. | |
| Dederam laboribus meis iustam senex missionem; habe- | 4.1 |
| bam, quae pro me opus facerent. quo non penetras, livor | |
| improbe, quidve scabrae malignitati clausum est? invidit | |
| pauperi dives! cum evocasset me subito trepidum totoque | |
| fortunae suae strepitu circumstetisset, 'quid? tu,' inquit, | 5 |
| 'non potes imperare apibus tuis intra privatum volent, ne | |
| hortorum meorum floribus insidant, ne in meo rorem le- | |
| gant? remove, transfer!' inpotentissime tyranne, quo? num- | |
| quid tam latum possideo agellum, ut illum apes transvolare | |
| non possint? neque tamen tantum inerat pectori meo robur, | 10 |
| ut non perturbarer denuntiatione notae inpotentiae. volui | |
| relinquere avitos lares et conscios natalium parietes et ip- | |
| sam nutriculam casam iamque pauperem focum et fumosa | |
| tecta et consitas meis manibus arbusculas destinatus exul | |
| †decreveram†. volui, iudices, decedere, volui, sed nullum | 15 |
| potui invenire agellum, in quo non mihi vicinus dives esset. | |
| Nec tamen licuit diu quaerere. forte serenus pura luce | |
| fulserat dies, et hilaris matutini solis tepor ad cotidiana | |
| opera laetius solito agmen effuderat. quin ipse spectator | |
| operis (praecipua namque haec mihi voluptas erat) proces- | 20 |
| seram sperans fore, ut viderem, quemadmodum aliae libra- | |
| tae pinnis onera conferrent, aliae deposita sarcina in novas | |
| prorumperent praedas, et, quamquam angusto festinaretur | |
| aditu, turba tamen exeuntium non obstaret intrantibus, | |
| aliae militaribus castris pellerent vulgus ignavum, aliae | 25 |
| longum permensae iter fatigatae anhelitum traherent, haec | |
| ad aestivum solem porrectas panderet pinnas. miserum me, | |
| ignoscite modo gemitibus meis: non flosculos perdidi, nec | 5.1 |
| caduca folia proximo lapsura vento; [apisci K cum volarent] | |
| suffugium tenuitatis meae, solacium senectutis amisi. num- | |
| quam me alias pauperem putavi. triste me excepit silentium | |
| et inanis alvei inchoata tantum opera et rudes cerae. vos, | 5 |
| iudices, aestimate, quatenus recipiatis hunc adfectum | |
| meum: libenter bibissem, si invenissem, venenum. | |
| Hoc mihi damnum non brumae glacialis penetrabilis <in- | |
| tulit> rigor; non suppressi longa siti flores induxerunt ieiu- | |
| nam miseris famem, non aviditas iniusta domini nihil mellis | 10 |
| reservavit; non aliquis fessas morbus invasit, non damnatis | |
| sedibus suis avias fuga petiere silvas. apes pauper miser in | |
| opere perdidi. paravit homo nefarius ante omnia tantum | |
| veneni, quod posset et divitis hortis satis esse, et linivit | |
| flores maleficis sucis et in venenum mella convertit. sparsit | 15 |
| omnibus floribus mortem, et quanto plura interim corrupit | |
| quam quae apes abstulissent! illae studio cotidiani operis | |
| excitatae, ut primum aurora lucem vocavit, in adsueta mise- | |
| rae pascua volant, ut, ante quam noctis umorem radii solis | |
| ebiberent, matutinos legerent rores et caelestis aquas ad | 20 |
| horreum ferre possent, nec sibi sed operi biberent. hic triste | 6.1 |
| spectaculum et tantum non ipsi, qui fecerat, miserandum: | |
| illa ad primum feralis suci haustum insolito consternata | |
| gustu fugit, sed fugisse nihil prodest. illa longiores expeti- | |
| tura pastus in altum tollitur vitamque in aura relinquit. haec | 5 |
| primo statim flosculo inmoritur. illa rigescentibus morte pe- | |
| dibus exanimis, sicut haeserat, pendet. alia defecta nisu vo- | |
| landi adhuc per terram languide repit. si quas tamen usque | |
| ad sedem suam distulit mors lentior, sicut aegrae solent sub | |
| ipsis pendere portis, in globum nexas et mutuo amplexas | 10 |
| mors sola divisit. quis figurare possit, quis dicere, quam | |
| multas mali formas, quam varia leti genera fecerint tot mor- | |
| tes! semel ut ipse tristem finiam expositionem, dicendum | |
| est: omnes perdidi. celebre illud alvearium et domino suo | |
| notius ad nihilum recidit. | 15 |
| Audete nunc lacessere divitem, quibus vitae causa super- | |
| est, exerite libertatem fortibus verbis, si quid offenderit; et | |
| quod difficillimum fuit iam expertus est: venenum. quod si | |
| mihi fortuna vel ingenii vires vel suas dedisset, crimen istud | |
| non privatam taxationem formulae merebatur. venenum le- | 20 |
| ges habere, emere, nosse denique vetant, inevitabilem pe- | |
| stem occulta fraude grassantem. male haeret ibi innocentia, | |
| ubi in potestate est secretum scelus. [velut] venenum, et | |
| quidem praesentaneum, inventum, compositum, datum est. | |
| quantulum interest, quis biberit! homo dedit; et homini dari | 25 |
| potest. non adeo desunt odiorum causae, ut iam rara simul- | |
| tas sit, et, ut videatur aliquis nihil magis quam [m]alios | |
| odisse, libebit aliquando longius manum porrigere et indul- | |
| gere animis. credite mihi, iudices: difficilius est venenum | |
| invenire quam inimicum. | 30 |
| Sed me conscia mediocritatis infirmitas intra meas tan- | 7.1 |
| tummodo continet querelas. nam damnum, id est, iudices, | |
| gravissimum pauper vulnus accepi. quod mihi diutius de- | |
| flendum apud vos quam probandum est, nam coarguendi | |
| quidem criminibus quis labor est adversus confitentem? ha- | 5 |
| bent divites hoc quoque contra nos contumeliosum, quod | |
| non tanti videmur, ut negent. porro qui confessum defendit, | |
| non absolutionem sceleris petit, sed licentiam. longius ista, | |
| quam timui, quaestio pertinet; non de praeterito tantum | |
| litigamus; hoc agitur, ut, etiam si quid forte reparavero, | 10 |
| iterum diviti liceat occidere. | |
| In duas enim, quantum animadvertere potui, quaestiones | |
| dividit causam: an damnum sit, et an iniuria datum. negat | |
| esse damnum, quod animal liberum et volucre et vagum et | |
| extra imperia positum perdiderim. negat iniuria datum, | 15 |
| quod in privato suo, quod eas, quae sibi nocerent, extinxe- | |
| rit, postremo, quod sparso tantum per flores veneno ipsae | |
| apes ultro ad mortem venerint. ut nihil esset, quod his pos- | |
| sem respondere, aequum erat inter vicinos sic agi? sed ex- | |
| cutiam singula, nec prius meis argumentis nitar, quam di- | 20 |
| versa reppulero, quoniam quidem quaeritur, an damnum sit | |
| perdere, quod lucrum est habere. | |
| Liberum est animal, puta; non dico fetus meis manibus | 8.1 |
| exceptos et in tutam conditos sedem et, reservatis ad sup- | |
| plementa generis favis, examen vernaculum, quoniam qui- | |
| dem tyrannorum iura defendis, natos in privato meo. puta | |
| me vel inanis arboris trunco vel cavis inventos petris do- | 5 |
| mum favos retulisse; multa nihilominus, quae libera fue- | |
| rant, transeunt in ius occupantium sicut venatio et aucupa- | |
| tio. nam, ut cetera animalia hominum causa finxerit provi- | |
| dentia, quod omnibus nascitur, industriae praemium est. | |
| quid autem non liberum natura genuit? taceo de servis, | 10 |
| quos bellorum iniquitas in praedam victoribus dedit, isdem | |
| legibus, eadem forma, eadem necessitate natos; ex eodem | |
| caelo spiritum trahunt, nec natura illis sed fortuna do- | |
| minum dedit. cur infrenatis equis victor insidet, cur iniusto | |
| cotidie iugo boum colla deterimus, cur in usum vestium | 15 |
| saepe pecori lanae detrahuntur? taceo de sanguine et epulis | |
| per mortem paratis. si omnia, quae libera generantur, na- | |
| turae reddemus, desinitis divites esse. si vero haec condicio | |
| est, ut quicquid ex his animalibus in usum hominis cessit, | |
| proprium sit habentis, profecto quicquid iure possidetur, | 20 |
| iniuria aufertur, ut volucres †mutae et alia, quae per rusti- | |
| cas villas quaeque ditibus cellis saginantur, in quibus tamen | |
| domini <non> ambigua possessio est, et vaccae et armenta | |
| et omne pecudum genus. | |
| 'Sed illa inpositus cohibet magister.' peiusne domino in | 9.1 |
| his ius est, quibus custode non opus est? nam si hoc dici[ti]s, | |
| nihil esse nostrum, quod perire possit, ex nullius animalis | |
| damno haec edi formula potest. nam et errare pecudes so- | |
| lent et fugere mancipia. si hoc in ceteris non obstat, <apes> | 5 |
| vagari tu nolles, in opus exire et ad cotidianum censum | |
| laboris assidui non detractare militiam? at non ipsae do- | |
| mum sua sponte revolant finemque laboris sui sole metiun- | |
| tur, et omnis intra solitas domos turba conditur, noctemque | |
| modesto silentio trahunt? age porro, ut non sit earum certa | 10 |
| possessio, dum volant, nempe cum remearunt, cum cludi, | |
| transferri, donari, venire possunt, in potestate sunt. quo- | |
| modo autem potest sine damno meo perire, quod cotidie | |
| meum est? | |
| 'At extra imperia positum est.' mirum hercules, si negato | 15 |
| commercio sermonis humani sunt in ceterorum animalium | |
| forma. tamen quam dominus dedit, incolunt sedem, lasci- | |
| vientem luxuria fugam tinnitu conpescimus. etiam, si diver- | |
| sis regibus coorta seditio ad bellum inflammavit iras, exiguo | |
| pulvere vel unius poena ducis residit omnis tumor. illa vero | 20 |
| admiranda sedulitas, quod operi totus insumitur dies, in | |
| dominorum reditus ablata supplentur. age, si obsequi pos- | |
| sent, quid amplius imperares? | |
| Intellego his vanis ultra necessitatem esse responsum. si | |
| non sunt apes meae, ne id quidem, quod his efficitur, meum | 25 |
| est; atqui nulla umquam inveniri potuit inpudentia, quae | |
| fructus mellis in dubium vocaret. hoc ergo fieri forte potest, | |
| ut quod nascitur, meum sit, quod generat, alienum? age, si | 10.1 |
| mihi alvei furto abessent, utrum nulla daretur actio? an | |
| viminis modo vilisque texti pretium formula taxassem, et | |
| proinde agerem, quasi inanes perdidissem? nisi fallor, esset | |
| aestimatio et apum. an tandem quas subripere non liceret, | 5 |
| liceat occidere? non est damnum, quod exutus sum, quod | |
| reditus perdidi, quod annuos fructus, praesidia paupertatis | |
| amisi? non est damnum id perdidisse, quod, ut proximo | |
| utar argumento, si habere voluero, emendum est? quid | |
| ergo tibi opus est maleficis sucis, cum liceret palam truci- | 10 |
| dare et plenas vel cremare igni vel aquis inmergere alvos? | |
| an est aliquod animal, quod non liceat nisi venenis occi- | |
| dere? | |
| 'Ut damnum sit,' inquit, 'iure tamen feci in privato meo.' | |
| per fidem vestram, iudices, succurrite exemplo; non sufficit | 15 |
| his partibus unus rusticus pauper, obviam publice eundum | |
| est et obiciendae adversus nascentem licentiam consensu | |
| manus. credite mihi, maior lite quaestio est. hoc vobis hodie | |
| iudicandum est, ubi scelus facere non liceat. nam cur non | |
| hoc idem de homicidio respondeat, cur non de latrocinio? | 20 |
| non enim iure ista sed modo differunt. aperitur ingens fu- | |
| rori via, et obluctantia diu legum velut claustris scelera li- | |
| bera porta prorumpunt. si in privatum iura non veniant, et | |
| in manifestissima quoque noxa non de facto quaeritur, sed | |
| de loco, non aequa portione cum sceleribus terras divisi- | 25 |
| mus; ubi enim non iam divitum privatum est? parum est | 11.1 |
| proximos <solo> aequare terminos et possessiones suas ve- | |
| lut quasdam gentes fluminibus montibusque distinguere. | |
| iam etiam devios saltus et silvas vasta solitudine horridas | |
| occupant, tot<ae> aquae intra paucorum umbram latent, e | 5 |
| finibus suis populus excluditur, nec ullus procedentis finis | |
| est, nisi cum et in alterum divitem inciderit. adhuc tamen | |
| spolia transeuntium et abacti pecorum greges sub hoc titulo | |
| defendebantur; iam privati veneni transcriptio est? iterum | |
| ac saepius, iudices, admoneo, considerate, dis<pi>cite: aut | 10 |
| nihil usquam contra ius licet aut in privato omnia. | |
| 'Etenim adversus inferentem damnum iusta ultio fuit.' | |
| dicam nunc, quam iniqua sit invicem iniuriae conpensatio | |
| quamque non solum legi adversa sed paci? barbarorum mos | |
| est populorum, quos procul omni iuris humani societate | 15 |
| summotos proxime beluis natura efferavit. nos ideo magi- | |
| stratus legesque a maioribus nostris accepimus, ne sui quis- | |
| que doloris iudex sit, et adsiduae scelerum causae [se] re- | |
| bellant, si ultio crimen imitabitur. damnum accepisti? erat | |
| lex, forum, iudex, nisi si vos iure vindicari pudet. at meher- | 20 |
| cule, si ad arma mittimur, et instituitur perniciosa nocendi | |
| contentio, et in vicem legis ira succedit, premetur quidem | |
| obnoxia infirmitas, et paucorum dominio subiecta plebes | |
| triste servitium perferet; est tamen et pauperibus interim | |
| dolor, et, ut facilius nobis noceri potest, ita vobis latius. | 25 |
| postremo, placeas licet tibi opum tuarum fiducia, dives; si | |
| mihi vivere non expedit, pares sumus. | |
| Quid ergo? si quid tibi damni attulissent apes meae, non | 12.1 |
| mihi auferretur [r]actio, sed forsan aliqua daretur et tibi. | |
| nunc vero quid quereris? credo, depopulatos agros eversos- | |
| que reditus; non enim debet leve esse damnum, quod dives | |
| ferre non possit. 'decerpebant,' inquit, 'flores meos.' ecquid | 5 |
| intellegitis, iudices, quanto dolore dignum sit quod ego per- | |
| didi, si etiam hoc damnum est? 'flores aufere<bant>.' ita | |
| plane. alioquin tu illos in vetustatem reservabas, et dura- | |
| rent adhuc, nisi ad hortum tuum apes venissent. cuius rei | |
| inveniri potest brevior aetas? namque dum inmaturos exte- | 10 |
| rior alligat cortex, nondum dixeris florem. paulatim deinde | |
| vividiore suco tumescit uterus et albentis accipit rimas, nec- | |
| dum tamen flos est. at cum se ruptis iam tunicis in patulum | |
| capita fuderunt et velut fissa in orbem, iam quae tenera | |
| eorum videtur maturitas et ingenitus occasus est, et iam | 15 |
| sine ventis quoque soluta natura labitur gratia, nec quic- | |
| quam est flos nisi novus. quare si dicerem: abstulere peri- | |
| tura, et, quae protinus humi iacuissent, in usus hominum | |
| conversa, inauditus tamen livor videretur etiam apibus invi- | |
| dere. nunc vero disserendum mihi est, quam momentosa sit | 20 |
| huius animalis rapina? nescimus, qua pernicitate plerum- | |
| que vix contactis floribus revolet discurratque per singulos | |
| velox experimento, quam etiam, ubi inmorantur, libratis | |
| pendeant alis? quis umquam quod ferentem apem viderat, | |
| ubi deesset, invenit? quantulum vero est, quod ex his manu | 13.1 |
| consitis floribus legant! prata silvaeque vel maturae fructi- | |
| bus vites et fraglantes thymo colles, quantum coniectura | |
| suspicari potest, pabulum ministrant. non omnibus floribus | |
| carpunt utilia operi suo, sed in omnibus quaerunt. praesens | 5 |
| quidem illa protinus redditur merces, quod omnibus, qui- | |
| bus insedere, odorem mellis inspirant et brevi contactu vim | |
| sui relinquunt. hoc tu damnum intellegis? hoc veneno vin- | |
| dicas, quod mehercule inhumane etiam fumo prohibuisses? | |
| An non te se<du>lus vicinus colui, non frugum mearum | 10 |
| primitias omni vere misi, non, si quis ceris novis candidior | |
| incidit favus, tuis reservatus est mensis, cum parvis medio- | |
| critate munusculis illa semper adiceretur commendatio: | |
| 'hoc tibi mittunt apes meae'? puto, relata est mihi gratia! | |
| 'Admonui,' inquit, 'et, ut transferres, denuntiavi.' idcirco | 15 |
| contumacem merito punisti? non enim video, quid aliud | |
| patricinio tuo conferat haec denuntiatio supervacua; si non | |
| licuit tibi facere quod queror, iniusta; si licuit, iusta; aut | |
| sine ista, aut ne cum ista quidem valeat. pudoris vero quod | |
| velamentum est male audire culpa, defendi superbia! an | 20 |
| tandem tuas pecudes quamvis diffusa stabula non capient, | |
| tibi omne armentis mugiet nemus, tu gregibus arva sulcabis, | |
| et ad excolendos agros procedet ignota etiam vilicis familia, | |
| tuis horreis populi annona pendebit, nec tamen invidebi- | |
| mus, nec quisquam tam<en> grave putabit sibi istud fortu- | 25 |
| nae tuae pondus? nos si paucas apes intra angustias paupe- | |
| ris horti conposuimus, quae tamen vobis mella faciunt, id | |
| prorsus indigne ferendum est, et, quod numquam fando | |
| cognitum est, vicinus diviti pauper molestus est? adeo | 14.1 |
| parum est plurimum possidere, ut, cum servis quoque ve- | |
| stris habere peculium liceat, invidiosum nobis putetis quic- | |
| quid egestatis nomen excesserit? tam honestis in hac, ut | |
| putamus, aequissima libertate legibus vivimus, ut nobis ha- | 5 |
| bere medellam non liceat, vobis habere liceat venena? | |
| Postremo quidem divitis patrocinio non putavi, iudices, | |
| respondendum, nisi rideri vestram maiestatem contume- | |
| liosa defensione non ferrem. 'ultro enim,' inquit, 'ad mor- | |
| tem venerunt apes tuae.' ita plane; alioquin tu venenum | 10 |
| floribus dederas. impudentiaene, iudices, eius adsignem, si | |
| hoc nihi<l> apud vos obtinuerit, an stultitiae, si speravit? si | |
| venenum homini dedisset, diceret ipsum labiis admovisse | |
| pocula; si percussorem posuisset in saltu, ipsum in insidias | |
| ultro venisse clamaret; si telum obiectasset in tenebris, inla- | 15 |
| tum sua culpa contenderet. ego, iudices, quid dico? duo | |
| esse sola, quae omni in crimine spectanda sint, animum et | |
| eventum. quis animus divitis fuit, cum venenum sparsit? ut | |
| apes perirent. quis eventus? perierunt. in summa, iudices, | |
| quis dubitat, quin damnum ei sit imputandum, sine quo non | 20 |
| accidisset? | |
| Intellego neque prudentiam vestram desiderare plura de | 15.1 |
| causa neque vestram fidem ac religionem egere exhorta- | |
| tione vere iudicandi. quid moror igitur? tenet me dolor et | |
| adsuetae voluptatis desiderium. sunt quaedam in hac causa, | |
| quae sarcire poena non possit. maior forsitan materia vi- | 5 |
| deatur adfectus, si pauperes amare nisi parva non possu- | |
| mus, et necessario nobis pretiosa, quae sola sunt. animum | |
| meum extinctae unius horae momento tot animae movent | |
| . . . quod perierint de me bene meritae. quin ipsum leti ge- | |
| nus addit indignationem: veneno perierunt! quis hoc ulla | 10 |
| satis persequi possit invidia? apes veneno! haec illis gratia | |
| refertur, quod fructibus nostris invigilant, quod cotidiana | |
| statione laboris adsidui ne damno quidem summoventur? | |
| nam ut cetera animalia videtur mihi natura usibus nostris | |
| genuisse, haec etiam deliciis, cum eo quod in illis, quae vel | 15 |
| scindendo solo vel maturando itineri comparamus, multus | |
| ante reditus insumitur labor, et, cum perdomanda, cum | |
| alenda sint, nihil tamen possunt sine homine, et tantum | |
| coacta prosunt. apes <opus> faciunt iniussae, ac sine ullo | |
| rationis humanae ministerio totus fructus ultro venit. adice | 20 |
| quod cetera aut satis incurrunt aut vitibus nocent, prima- | |
| que, ut fama est, hostiae causa pecudi fuit laesa fruges. | |
| harum ita innoxius per prata silvasque discurrit labor, ut | |
| tantum factum opus appareat. | |
| Qua satis digna prosequar laude? dicam animal quodam- | 16.1 |
| modo parvum hominis exemplar? hoc humana excogitare | |
| non potuit sollertia. etiam ratio nostra, quae sub terris lu- | |
| crum invenit, quae maria inquisitione sua sideribus inmis- | |
| cuit, hoc tamen efficere, consequi, imitari non potuit. | 5 |
| venena potius invenimus. iam primum futurae laudabilis | |
| vitae digna principia: non illas libido progenerat, domitrix- | |
| que omnium animalium Venus, utque homines in excusa- | |
| tionem sui fabulis tradiderunt, etiam deorum potens, has | |
| regnis suis excepit. abest inimica virtutium voluptas castis | 10 |
| sine labe corporibus: solae omnium non edunt fetus sed | |
| faciunt. ipsae paulatim, sicut stipatae sunt per mella, vives- | |
| cunt, et, ut oportet, animal laboriosum ex opere nascitur. | |
| inde ut adolevit iuventus, et ad similes labores aetas robo- | |
| rata convaluit, relinquitur liber parentibus locus, et, ne co- | 15 |
| acta in angustum multitudo nova turba laboret, quasi habita | |
| verecundiae ratione cedit populus minor, suspensumque | |
| proximis ramis examen humanas manus expectat; acceptas | |
| cum fide colit sedes. et, cum ingenia nostra, quae nos scili- | |
| cet ambitiosi nostri aestimatores proxima divinis credimus, | 20 |
| ad percipiendas disciplinas multo labore desudent, nulla | |
| apes nisi artifex nascitur. quid credas aliud quam divinae | |
| partem mentis his animis inesse? quid praecipuum referas? | |
| non, ut cetera animalia per pastus vaga, incertum quieti | 17.1 |
| capiunt cubile noctis arbitrio semper habitatura<e>, sed tu- | |
| tae sedes continent; urbes tectis, turba populos imitantur. | |
| non ut ferae volucres, non praesentis modo cibi memores in | |
| diem vivunt; duraturus hiemi reponitur victus, et repletis | 5 |
| vere cellis tutus annus est. etiam cum ad humanos usus | |
| opera subducta sunt, reparare amissa contendunt, et labor | |
| damno incenditur, et numquam deficit animus ante quam | |
| locus. quid, quod inter animalia, quae non verba coniun- | |
| gunt, non vincla rationis invicem nectunt, tantus operis con- | 10 |
| sensus est, tanta difficillimae rei laboris concordia? non hu- | |
| mano vitio in proximos quaeque usus lucrum ducit; in pu- | |
| blicum vivitur, et communes opes congeruntur in medium, | |
| nec fas est delibare gustu prius quam plena horrea securos | |
| spondeant menses. quis porro tantus ardor operis quaeve | 15 |
| officiorum partitio, ut aliae congerant onera, aliae acci- | |
| piant, aliae linant! quae severitas in castiganda inertia! | |
| multa dictu visuque miranda: praevidere tempestates nec | |
| dubio se caelo tradere nec ultra viciniam nubilo tendere. | |
| iam si levis iniquior aura rapuit, ad dirigendos in destinata | 20 |
| cursus modico lapilli pondere librare pinnas. illa maiorum | |
| pectorum: motis pro rege castris procurrere et inire bella | |
| mortemque honestam pro duce oppetere. adice quod, si | |
| quas aut aetas longior aut morbus oppressit, efferuntur | |
| prius corpora, posteriorque operum quam funerum cura | 25 |
| est. quid inligare cruribus flores, quid ore sucos in publicum | 18.1 |
| ferre? me tamen ipsius operis praecipua admiratio subit: | |
| non eas temere nec fortuito figuram et sedes modo repo- | |
| nendis cibis quaesisse credas; rudis cera componitur, acce- | |
| dit usibus inenarrabilis decor. nam primum tenacibus vin- | 5 |
| culis fundamenta suspendunt, tum ab exordio in omnem | |
| partem opus aequaliter crescit, nec quicquam ex inchoatis | |
| parum est quod non sua portione perfectum. †sit iam† nec | |
| alia parte opus esset. <ipsi enim sibi invicem anguli haerent, | |
| et ita mutuo vinciuntur atque inligantur, ut, quod voles, id | 10 |
| medium sit.> gemina frons ceris imponitur, et, cum forami- | |
| nibus tantum spatium detur, quantum ad generanda ex- | |
| amina <na>tura[m] apum capiat, his textis, ne universi mellis | |
| effluat pondus, intersaepta onera cluduntur. quis non stu- | |
| peat hoc fieri posse sine manibus, nulla interveniente doc- | 15 |
| trina hanc artem nasci? quid non divinum habent, nisi quod | |
| moriuntur! | |
| An vero auctorem vini Liberum colimus, primitiae fru- | 19.1 |
| gum Cereri referuntur, inventrix oleae Minerva <ve>nera- | |
| tur, mella genuisse minus est et in temperanda gustus vo- | |
| luptate tantum effecisse, quantum ne ipsa quidem rerum | |
| natura per se potuit? ad plurimarum incursus valetudinum | 5 |
| remedium est praesentissima medicina—nam quod ad cibos | |
| quidem pertinet, divites viderint. his animalibus aliquis insi- | |
| diari potuit, et insidiari qua re mella facerent, haec pestife- | |
| ris sucis, exquisita per fraudem morte confecit, et, quod sit | |
| indignissimum, quo facilius deciperet, fortasse venena | 10 |
| melle permiscuit? quae tam inhumana crudelitas, quis tam | |
| inauditus livor! nihil est enim, quod utaris patrocinio tuo, | |
| dives: paucorum damno foliorum doluisse te simulas? dum | |
| meas apes occidere vis, flores tuos inutiles fecisti. |