| Odii potio I | |
| Meretrix amatori suo pauperi dedit odii potionem. adole- | 14.pr.1 |
| scens desiit amare. accusat illam veneficii. | |
| Sentio, iudices, hanc quoque calamitatibus meis accessisse | 1.1 |
| novitatem, ut vobis nondum videar odisse, nec me praeterit | |
| plurimum perire de nocentissimae potionis invidia, dum me | |
| putatis adhuc inpatientia priore miserum. quaeso tamen vel | |
| hinc totam delati sceleris probationem gravitas vestra pro- | 5 |
| spiciat, quod dolori meo querelaeque non creditur; nec | |
| amo, qui accusare possum, nec odi, qui amare mallem. quid | |
| est aliud quod bibi quam venenum? | |
| Licet igitur nocentissima feminarum rideat quod accuso, | |
| et in manifestissimi sceleris confessione per ludibrium ma- | 10 |
| lorum evadere temptet meorum, sed quod hodie me tor- | |
| quet ac lacerat, quod a taeterrimae mulieris caritate dis- | |
| cessi, sed quod remedii mei patior dolorem,—fidem iusti- | |
| tiae, fidem severitatis humanae!—ne meretrici prosit, vel | |
| quod praevaricatione videor explicatus! pro me forsitan | 15 |
| fuerit, ut amare desinerem; contra me inventum est, ut invi- | |
| tus odissem. | |
| Hoc primum itaque, iudices, a clementia publica peto, | 2.1 |
| ne, quod videtis tristem habitu dirumque conspectu, verbis | |
| asperum, contentione terribilem, mores putetis. haec est | |
| illa sanitas mea, hoc odium, in hanc corporis mentisque | |
| dierum noctiumque feritatem ille modo laetus, ille, si credi- | 5 |
| tis, nimium remissus amator excandui. miseremini, iudices, | |
| ne vobis venefica sic imponat, tamquam hoc mei caritate | |
| commenta sit; suum animum, suum tantum secuta fasti- | |
| dium est. odii potionem contra se nemo dabit homini, nisi | |
| quem oderit. | 10 |
| Quaeso itaque obtestorque vos, sanctissimi viri, ut cala- | |
| mitatis meae penitus velitis aestimare mensuram: perdidi | |
| infelix, quod quandoque potui amare desinere, patior ne- | |
| cessitatem rei, quam †breviter utique noluissem. excogi- | |
| tatur contra animum futuramque rationem, ne, quod relin- | 15 |
| queretur, meus esset adfectus. iterum cum meretrice com- | |
| positus sum, rursus in se cogitationes meas, rursus retorsit | |
| oculos, et hominem, quem ab incommoda caritate vel satie- | |
| tas vel aetas vel fortunae suae fuit dimissura condicio, ad | |
| perpetuam inpatientiam viribus nimiae diversitatis inplicuit. | 20 |
| hoc solum insanabile genus <a>moris est, ut odisse cogaris. | |
| Festina<s> ad complorationem praesentis doloris, anime, | |
| festinas, et te a prioribus malis recens abducit indignitas; | |
| altius gemitus, altius querela repetenda est: cum meretricis | |
| sit, quod amator odi, cuius putatis esse, quod pauper | 25 |
| adamavi? | |
| Non quidem ego, iudices, ex illis umquam fui, quibus | |
| nobiles opes, adfluentes indulsit fortuna divitias, quorum | |
| felicitas capere possit in amore luxuriam. habui tamen, | |
| unde ad vitae necessitates concessa gaudia parca mediocri- | 30 |
| tate sufficerent. ideoque meretrice tantum, et, quae certis- | 3.1 |
| sima est in voluptate frugalitas, una fui semper eademque | |
| contentus. at ista seria, gravis, quae nunc amari recusat, o | |
| quam voluit amari! quibus artibus, qua calliditate miseram | |
| simplicitatem meam sollicitavit primum, deinde tenuit, do- | 5 |
| nec quantulamcumque substantiam in huius sinus credulus | |
| iam iamque securus amator egererem! iam frustra captavit | |
| videri miserari condicionem, in quam nos ipsa detraxit. bre- | |
| viter totum nocentissimae mulieris accipite facinus: paupe- | |
| rem me fecit, deinde ferre non potuit. | 10 |
| Sive enim, iudices, †pro communium† quae ad corrum- | |
| pendas expugnandasque mentes excogitant ingenia mere- | |
| tricum, placuit experimentum, et in me temptatum est, | |
| quantum quis amare, quantum quis posset odisse, seu mu- | |
| lier omnibus exposita mortalibus vanitatem fastidio mei de- | 15 |
| spectuque captavit, et fama inde quaesita est, ut a solis | |
| videretur amari debere divitibus, non eram profecto, qui | |
| paulo ante; patiebar iam tunc haustus affectus. quod scor- | |
| torum foribus haerebam, quod, si istis creditis, pallore de- | |
| formis, macie <notabilis> paupertatem in lupanarium obse- | 20 |
| quia transtuleram, inde veniebant, unde nunc quod excan- | |
| desco, quod fremo. numquam hoc tantum meretrix scit, | 4.1 |
| quemadmodum non ametur. | |
| Quod negari igitur, iudices, non potest, virus homine fir- | |
| mius, mente constantius, quod inmodico ardoris aestu et | |
| exundante inpatientia possit etiam recusantis animi dolo- | 5 |
| rem conpescere, diris utique carminibus et feralium preca- | |
| tionum terrore permixtum, lenitate vultus et blanda porri- | |
| gentis dissimulatione protectum iam perustis, iam laboran- | |
| tibus visceribus infudit et hominem solaciis potius ac mol- | |
| lium remediorum ratione tractandum exasperavit ira, do- | 10 |
| lore concussit, magnaque miserum commutatione renova- | |
| vit. an fecerit, iudices, ut amare desinerem, vos aestimabi- | |
| tis; fecit, ut amare mallem. explicitum me putatis et ab | |
| incommodo hilariorem dimissum? nunc, nunc me fateor | |
| debere sanari. habet aliquod solacium, quisquis in amore | 15 |
| miser est, levior calamitas, cui blanditur aliquid de volup- | |
| tate laetitia. nunc infelix uror ac laceror, nunc retinere | |
| mentem, nunc regere non possum. crudelius est odisse me- | |
| retricem. | |
| Veneficii ago. seposita paulisper, iudices, noxiae potionis | 5.1 |
| invidia, nonne vobis videtur implere sceleris fidem, quod | |
| abstulit fidem condicio personae? veneficium, iudices, tota | |
| vita meretricis est. parum se lenociniis, parum putant agere | |
| mendaciis, et, cum omnis ad expugnandas mentes cura con- | 5 |
| lata sit, <non> sufficit tamen, ut de sui caritate corpori cre- | |
| dant: in hoc noctium dierumque sollicitudo consumitur, | |
| quemadmodum de libidinibus fiat adfectus, qua ratione | |
| transcurrentia cotidie desideria teneantur, ne cui prosit of- | |
| fensa, ne quem explicet pudor, ne quem satietas aliquando | 10 |
| dimittat. en quam putetis ignorare, quibus vinciantur oculi, | |
| quae per incommoda desideria flagrantes mentes corrum- | |
| pa<n>t primum, deinde consuma<n>t, cum sciat, quibus | |
| oscula, quibus artissimi rumpantur amplexus, quae pro lae- | |
| titia dolorem, pro blanditiis gaudiisque tristitiam praecipiti | 15 |
| velocitate substituant. infinitum est, quantum ex hoc medi- | |
| camento deprehendi possit notitia peiorum; . . . nemo scit | |
| tantum remedium. | |
| Temptat, iudices, mulier inpudentissima sceleris invidiam | |
| nomine potionis effugere, et venenum negat esse nisi tan- | 20 |
| tum quod occidit. facinus est, iudices, evadere nocentes, | |
| quia iam facinus vita deplorat. quid refert, animo noceat | |
| aliquis an membris? eodem scelere porrigitur omne, quod | |
| non licet, unumquodque ex his, quoi datur, venenum est. | |
| excusatius mehercule adhuc pro sexu tuo, pro condicione, | 6.1 |
| mulier, esset, ut illa nosses gratia tui, desideriumque posses | |
| ingerere nolentibus; excogitasti, per quod maritos a con- | |
| iugum caritate diducas, per quod iuvenum mentes abiungas | |
| ab aliis fortasse meretricibus. odii medicamentum num- | 5 |
| quam ideo tantum meretrix habuit, ut illo contra se ute- | |
| retur. | |
| Me quidem, iudices, si quis interroget, in comparatione | |
| veneficii, de quo queror, minus odisse debeas, quod occidit, | |
| et si qua ex ipsis quoque mortiferis mitiora sunt, quae sta- | 10 |
| tim tota velocitate grassantur, et dolorem inter exitum vi- | |
| tamque non detinent, ita crudelius quod sic ordinatur, ut | |
| corporis parcat invidiae et sit tantum animi venenum. quid | |
| ais? non est noxium virus, nisi quod occidit? quid ergo vo- | |
| caremus illud, quo lumina sola raperentur, quo pars aliqua | 15 |
| membrorum debilitate languesceret? tu te veneficam negas, | |
| quae potes potione facere, quantum offensae, quantum ira, | |
| quantum dolor? amabit, cui permiseris, execrabitur ille, | |
| quem iusseris; accipient a te desideria nostra ortum, finem, | |
| modum. sane et amor et odium naturales videa<n>tur af- | 20 |
| fectus; veneficium sunt, cum iubentur. quid, quod non pot- | |
| est non habere vim veneni, quod contra voluntatem homini | |
| datur? vide[o], cur sibi medicina permittat corporum vitia | |
| membrorumque morbos infusis medicaminibus expellere, | |
| et sine animae spiritusque contagione quaecumque extrin- | 25 |
| secus accidunt, potione vincuntur. non potest ullus adfectus | 7.1 |
| sedibus suis per virus expelli nisi totorum concussione vita- | |
| lium, et, cum anima constet ex sensibus, quaecumque | |
| auferre temptaveris, illa statim primo haustu †parte priori- | |
| bus retento† confectoque quod petebatur, reliqua quoque | 5 |
| viribus vicinae tabis expirant. quaedam fortassis. medica- | |
| mina possunt aliud vocari quam venenum; dare quod non | |
| licet, non est aliud quam veneficium. | |
| Quantum, nefanda, de poenis humanis excogitare potu- | |
| isti! innocentius mehercules fuerat, ut amaret aliquis invi- | 10 |
| tus. potionem excogitasti, qua bella committere, qua se to- | |
| tum humanum genus posset odisse. potes efficere, ut non | |
| ament liberos parentes, ut propinquitates, ut fraternitas, ut | |
| amicitia se collidat. odii potionem nemo accipit, nisi contra | |
| hominem, quem non debet odisse. | 15 |
| Temptat hoc loco nocentissima feminarum de scelere suo | |
| facere beneficium: 'meretricem,' inquit, '<ad>amaveras.' | |
| differo paulisper, iudices, affectus huius excusationem. dii | |
| deaeque, quantum in hoc contumeliae est, quod sibi <ma- | |
| le> meretrix videtur adamata! tu tibi cuiusquam adfectus | 20 |
| censoria gravitate pensitabis, tu tibi aestimare permittis, | |
| quam frequenter aliqui lupanar intret? tu, cui non licet ex- | |
| cludere debilitates, fastidire sordes, exposita ebrietatibus, | |
| addicta petulantiae, [et] quaeque novissima vilitas est, noc- | |
| tibus populoque concessa, mores iuventutis emendas? | 25 |
| aequiore animo feras, ut meretrix velit adamari. | |
| 'Eras,' inquit, 'et pauper.' volo, iudices, sic apud vos pau- | 8.1 |
| lisper agere, tamquam in hoc me adfectu propinqui amici- | |
| que castigent. non ego alicuius matrimonii corruptor invi- | |
| gilo, nec efferas cupiditates per inlicitos duco conplexus. | |
| inventas credo meretrices, ut esset aliquid, quod liceret | 5 |
| amare pauperibus. nullam ego circa corpora ista consistere | |
| impotentiam puto; diliguntur inmodice sola, quae non li- | |
| cent. ut in furorem caritas aliqua convalescat, opus est diffi- | |
| cultatibus. brevis de concessis et statim satietati vicinus ad- | |
| fectus est. non fovet, non nutrit ardorem concupiscendi, ubi | 10 |
| frui licet, et quaecumque in mentibus circa permissa coales- | |
| cunt, non sunt desiderii sed voluptatis. hoc ipsum tibi, mu- | |
| lier, obicio, quod nos in fabulas sermonesque misisti. solus | |
| debet amare meretricem, quem meretrix oderit. pauperi | |
| dedit odii potionem; quid illam putatis dedisse divitibus? si | 15 |
| mehercules repente nobis contingerent opes, iterum nos in | |
| sui caritatem alia potione revocaret, et ista nunc seria, gra- | |
| vis vellet inpatientia priore retinere. meretrix pauperem | |
| amatorem propter se tantum non potest pati. | |
| 'Amanti,' inquit, 'dedi.' hoc si remedium est, detur | 20 |
| scienti; prima pars sanitatis est, ut libenter accipiat. quin | |
| immo cur non potius datur amaturo? quanto melius, quanto | |
| providentius! et minore bibentis dolore constabit, ut adhuc | |
| labentem adgrediaris animum, ut coa[du]lescentis ardoris | |
| impetus in parvis extinguatur elementis: eo tempore das | 25 |
| potionem, quo pariter duos patiar adfectus; aliam inpatien- | |
| tiam paras, et accipio odium, qui[a] iam amorem ferre non | |
| possum. non desino, sed esse aliud incipio, nec emendor in | |
| amore, sed transferor. illa vero sunt remedia, quae fugatis | 9.1 |
| morbis causisque languoris postea non sentiuntur, et ea | |
| tantum innocenter dabuntur, quae potentiae suae qualitate | |
| consumpta desinunt, cum profuerunt. tu mihi dedisti quod | |
| semper exasperaret; perpetua res est odisse sine causa. du- | 5 |
| cam licet uxorem, te tamen odero; in peregrinas expeditio- | |
| nes patria dimittat, te tamen cogitationes sermonesque re- | |
| spicient. quid interest, quemadmodum possederis animum | |
| meum, quemadmodum mihi a te non liceat abire, disce- | |
| dere? fecisti, ut te ubique persequar, ut meis fortassis mani- | 10 |
| bus invadam, velim dare venenum. qui meretricem odisse | |
| non desinit, amator est. | |
| 'Sed, infelix, misereris mei.' quid ergo sanitate tam ri- | |
| gida? paulatim potius ratione conpesce, misceantur consilia | |
| blanditiis, <se>veritas temperetur. alioquin non est, quod | 15 |
| abigas, quod expellas; exasperant necessitates, et in amore | |
| contentio semper accendit. adiuvabit te interim libertas | |
| ipsa, qua fruar, tempus, satietas et fortassis amator alius. | |
| admoneas condicionis, sed inter oscula, inter amplexus; | |
| paupertatem non tamquam †exploraris†, sed tamquam mi- | 20 |
| serearis, adlega. quamquam quid opus, inde si non curer, ut | |
| desinam, si, quantum adfirmas, invitum miseraris ac diligis? | |
| amatori summum remedium est amari. si tamen necessa- | |
| riam putas emendationem, quam multa sunt amantium re- | |
| media citra venenum! exclude, dimitte fastidio, posce quan- | 25 |
| tum non possit praestare paupertas. fac, ut me potius ipse | |
| castigem, ut erubescam, ut aliquando desperem. is tantum | |
| in amore sanatur, qui, quod desinit, sibi debet. | |
| Homo igitur, qui merito indignarer, si hoc tantum fecisset | 10.1 |
| aliquis, ut diligi desinerem, quanto iustius queror, factus | |
| cum iam sum alius infelix, alia patiens! decipiunt vos rerum | |
| falluntque nomina: et ille, qui odit, de amore miser est. non | |
| refert animi, quid nimium velis, et inter sanitatem languo- | 5 |
| remque nihil interest, si utrumque ferre non possis. frustra | |
| mihi quisquam blanditur remedio, cuius patior tormenta, | |
| cruciatus; aliud est, ut amare desinas, aliud, ut oderis. re- | |
| cessisse nunc me tantum putatis ab amore meretricis? abla- | |
| tus est mihi ille hominis melior adfectus, perdidi miser quic- | 10 |
| quid est, unde gaudium, unde venit vitae tota laetitia. amor | |
| ille, per quem rerum naturae sacra primordia totiusque | |
| mundi elementa creverunt, qui tenet haec figitque rixantia | |
| et de contrariis repugnantibusque seminibus molem perpe- | |
| tuae societatis animavit, fugatus, eiectus[que]. non habeo | 15 |
| infelix adfectum, quo quandoque possim ducere uxorem, | |
| amare liberos, appetere amicitias, sperare convictus. quis- | |
| quis odii medicamentum biberit, unum fortassis oderit, sed | |
| amare neminem potest. dii immortales, quid ego hausi, | |
| quale visceribus virus ingestum est? non fuit illud unum | 20 |
| venenum: bibi miser execrationis quicquid totius mortalita- | |
| tis ira contulerat, quo[d] erat omnium ferarum, omnium | |
| serpentium congesta rabies. odii medicamentum quid aliud | |
| est quam assiduus animi labor, perpetua tristitia? en homo | |
| ab omnibus gaudiis in contubernium doloris adductus! | 25 |
| Fieri non potest, ut virus tam inpotens semel in viscera | |
| receptum stet in uno[m] tantummodo sensu[m] mandetur- | |
| que potioni, quousque dominetur. ecce iam, mulier, odi; | 11.1 |
| quid tamen adhuc facere illud in vitalibus putas? paulatim | |
| se necesse est per totum diffundat animum et, quamvis | |
| primo statim haustu illud expugnet, in quod datur, brevi | |
| tempore in nominis sui potentiam omnes reliquos stringit | 5 |
| adfectus. medicamenti, cui tantum contra animum [pri- | |
| mum] licet, prima fortassis vis erit odium, exitus iste, ut | |
| venenum sit. | |
| Respondere, iudices, illis libet, qui me paulo ante dicunt | |
| in amore fuisse miserabilem. quanto crudeliora, quanto | 10 |
| graviora patior, qui dicor explicitus! modestior, cum ama- | |
| rem, et quietior; fuerat sane pallor in facie, sed ipsa quoque | |
| comis, optanda tristitia. inveniebam conloquia merebarque | |
| sermones; nunc me omnes fugiunt, aversantur, oderunt. | |
| tum frequenter a lupanari deducebat pudor, abigebat oc- | 15 |
| cursus; nunc publice detinet quod queror, adsisto, convi- | |
| cior. pro miseranda condicio! rideor ubique, narror, osten- | 12.1 |
| dor, ego sum tota civitate meretricis inimicus; si<c> patior | |
| miser illas lupanarium insultationes, illa †corporarium† | |
| maledicta, convicia. non possum satis tormentorum expri- | |
| mere mensuram: odi, nec umquam visus sum magis amasse. | 5 |
| Intellegitis, puto, iudices, hominem, qui tantum ad vos | |
| detulit animi mentisque cruciatus, et pro vita queri; sic pa- | |
| tior infelix quicquid est, per quod paulatim proficitur ad | |
| mortem; assidue mecum rixatur adfectus, et brevi necesse | |
| est consumar, quo cotidie vincor. quae putatis esse tor- | 10 |
| menta, quem dolorem, cum mens vetatur oculos sequi, cum | |
| a luminibus suis animus abducitur? odio, quod non proficit, | |
| hoc superest, ut occidat. me infelicem, si venenum istud | |
| non habet mortem, si mihi inter hos dolores longior vita | |
| ducenda est! quas ego post hoc animi vices, quae tormenta | 15 |
| prospicio? si meretricis impotentiae omnia licent, hoc erit | |
| remedium, ut amare rursus incipiam. |