| Infamis in matrem II | |
| Malae tractationis sit actio. Speciosum filium infamem, | 19.pr.1 |
| tamquam incestum cum matre committeret, in secreta do- | |
| mus parte pater torsit et occidit in tormentis. interrogat | |
| illum mater, quid ex iuvene compererit; nolentem dicere | |
| malae tractationis accusat. | 5 |
| Debebatur quidem tristissimae orbitatis misero pudori, ut | 1.1 |
| iam taceremus omnes, et post tam prodigiosas rerum ser- | |
| monumque novitates oportuerat hoc esse novissimum de | |
| malis infelicissimae domus, quod occidi filium pater; sed | |
| quoniam mulier inmodici semper adfectus super cuncta, | 5 |
| quae vel passus sum paulo ante vel feci, reatus quoque me | |
| dolore concussit, veni petiturus a vobis, ne me scientem | |
| silentium contentioni praestare credatis; non quia occidi | |
| filium, taceo, sed occisus est, ut tacerem. utinam, iudices, | |
| negare possem, quod occidi, utinam totum miserae necessi- | 10 |
| tatis ordinem fas esset intra pectoris huius premere secre- | |
| tum! miratur hanc aliquis patientiam meam? ardor ille, qui | |
| me modo inpegit in filium, ipsa sui immanitate consumptus | |
| est. quicquid erumpere posset in proclamationem, parrici- | |
| dio peractum est, in orbitate conticuit. non habeo adfec- | 15 |
| tum, nisi quo cuncta tantum patiar, audiam, feram. utrum- | |
| que de filio fieri non potest, ut et occiderim et fatear, cur | |
| meruerit occidi. | |
| Quapropter, iudices, satis admirari, satis stupere non | |
| possum, quod mulier, cuius praeter optimam sane con- | 20 |
| scientiam sexus quoque maiorem malis nostris pudorem | |
| praestare debebat, tacere non potest silentium meum. novo | 2.1 |
| quin immo fabulosoque secum inpatientiae genere dissen- | |
| tit: queritur de populo, quod loquatur, de patre, quod ta- | |
| ceat, nec contenta confessione mariti nihil se dissimulare, | |
| nihil scire reatus auctoritate testantis, mavult de silentio | 5 |
| meo facere secretum. orbitatis istud amentia sit an innocen- | |
| tia, perditus dolor viderit; ipsius animus potest scire, quid | |
| filius meus dixerit, quae me putat habere, quod dicam. | |
| Fidem igitur vestram, iudices, ne vos orbitatis misera- | |
| tione confundat sola mater, neve maximae calamitatis ibi | 10 |
| tantum putetis resedisse sensum, unde vos lacrimae gemi- | |
| tusque conveniunt. mei magis debetis in uxoris conpara- | |
| tione misereri, qui filium et perdidi et occidi: ego sum infe- | |
| licior ex parentibus duobus, qui quicquid, iudices, ista con- | |
| plorat, et patior et feci. felicem ignoratione conscientiam | 15 |
| matris, quae sufficit interrogare! maior me inpatientia, | |
| maior urit adfectus. cur filium occiderim, indicare non pos- | |
| sum, nec paenitet, quod occidi. | |
| Infelix senectus, misera patientia, sic quoque quam multa | |
| dicenda sunt! fuimus quondam, iudices, fuimus felicissimi | 20 |
| parentes, cum adhuc rudis unici nobis blandiretur infantia, | |
| duravitque domus tota prosperitas, quamdiu pariter frue- | |
| bamur, pariter dileximus, quamdiu civitas de nobis hoc so- | |
| lum poterat loqui, filium nos habere formosum. ut vero in | |
| eam adolevit aetatem, in qua corporalibus bonis iuventus | 25 |
| insolenter exultat, superbus atque adrogans in nullum vitae | |
| genus, non in privatos, non in publicos actus florentem du- | |
| xit aetatem. dii inmortales, quantus qualisque circa iuve- | 3.1 |
| nem rumor ingemuit! omnium maledictis succlamatus, om- | |
| nium denotatione damnatus est, donec et ipse consensum | |
| circa se publici doloris agnosceret. inde rarus in publico, et | |
| tamquam patris occursus, tamquam civitatis ora vitaret. | 5 |
| non est leve concipere verbis, in quantam civitatis execra- | |
| tionem, in quantam culpam iuvenis inciderit: dictus est oc- | |
| cidere posse patrem, dictus est dignus, quem posset etiam | |
| pater occidere. quid facerem, iudices, infelicissimus senex? | |
| iamiam non evitabat fama nec patrem, iam meis auribus | 10 |
| nemo parcebat. interrogare non audebam, dissimulare non | |
| poteram. fallitur, quisquis me putat quicquam fecisse consi- | |
| lio: impetus ac temporis ipsius nescio quis ardor explicuit. | |
| praeparari filio tormenta non possunt. | |
| Est in miseris penatibus pars remota, seposita, profunda | 15 |
| tenebris, tristis accessu, omnibus apta flagitiis, et in qua | |
| audeat facere facinus et pater. illo, fateor, dum me variae | |
| cogitationes per totius domus spatia circumagunt, quantum | |
| intellegere licuit, inprovisus adveni. et ille quidem ad con- | |
| spectum meum tamquam deprehensus obstipuit refugitque | 20 |
| trepidus, puto, ne quaererem causam. inrumpo festinanter, | |
| avide, sine liberto, sine servulo, sicut me deprehenderat | |
| temporis illius fatum, manibus, ictibus et quaecumque ex | |
| obviis dolor in telorum transtulerat usus, ultra vires senec- | |
| tutis adgressus; ignes ex proximo raptos, verbera, quae ca- | 25 |
| sus obtulerat, non diviso dolore, non per partes nec per | |
| intervalla suspenso, sed semel, sed pariter invado, pars se- | |
| creti fuit, ut ipse torquerem. dii inmortales, quae contuma- | 4.1 |
| cia, quae fuit illa patientia, cum domi torqueretur a patre, | |
| non invocare matrem! non repugnavit iuvenis, non oppo- | |
| suit manus, nullum imploravit auxilium; mersis tantum | |
| deiectisque luminibus, tamquam numquam flagella susti- | 5 |
| nuisset, tamquam meis torqueretur oculis, omnis ictus exce- | |
| pit in faciem; verberibus, ignibus laudatos vultus, velut illis | |
| irasceretur, opposuit. reddo testimonium novissimum pu- | |
| dori: cum iam mori vellet, occisus est. | |
| Laudo, iudices, patientiam matris: cum et ipsa semper | 10 |
| plurimum esset domi, et ab illo secreto fortasse non longe, | |
| intervenire noluit, interpellare non ausa est. sed et manibus | |
| meis gratulor, quod non propinquus aliquis, non amicus | |
| inrupit; occidissem, quisquis me tunc ausus fuisset interro- | |
| gare pro filio. sepelivi tamen lacera membra, funus indulsi, | 15 |
| ossa collegi. non iniecit uxor lectulo manum, non inter exe- | |
| quias planctibus elisisque uberibus mihi fecit invidiam. | |
| unde in hanc inpatientiam prorupit, exiluit? domi me nihil | |
| interrogavit. | |
| Possum iam, mater infelix, coram liberis ac parentibus, | 20 |
| possum audientibus diis hominibusque clamare: et ego | |
| amavi filium meum, non osculis, non infirmitate, non lacri- | |
| mis, sed viribus, dolore, patientia. unicum, quem, si acie | |
| clausisset hostis, vicaria morte servassem, si subitum cinxis- | |
| set incendium, extulissem relicta meorum parte mem- | 25 |
| brorum, eripui malignitati, abstuli famae. habeo, quod in- | |
| putem tibi, natura, pietas: rem difficillimam feci, quod non | |
| me potius occidi. | |
| Malae tractationis accusat. adeone, uxor, tibi parum vi- | 5.1 |
| deor dedisse poenarum post parricidium, ut labores, ne lu- | |
| crifaciat pater, quod occidit filium suum? non pudet ergo, | |
| si<c> irasceris parricidae? quid tibi cum lege, quam propter | |
| alios minores accepistis adfectus? querelas habet ista, non | 5 |
| gemitus, et matre seposita solam conplorat uxorem. | |
| Rursus ad populum vocas miserum pudorem, materiam | |
| novi rumoris accendis; perdidi ergo rationem secreti mei. | |
| sic omnia feceram, ne quid aut quaeri posset aut dici. iam | |
| vero quid inpudentius, quid indignius quam cum sibi de | 10 |
| liberis credunt licere tantundem, et aequum ius patris ac | |
| matris esse contendunt, quasi nesciant nobis arbitrium vitae | |
| necisque commissum! non est privilegium filium occidere, | |
| cum fieri potest, nec quisquam tantum ideo fecit, quia lice- | |
| ret. viscera unici lacerare suffeci; ignosce. si non potes, mihi | 15 |
| crede: nemo filium suum occidit odio; non erit tanti iuvenis | |
| invisus. illud est in patribus usque ad parricidium terribile, | |
| quod amant, quod succurrunt, quod sibi videntur aliter non | |
| posse misereri. non est, quod vos ab aestimatione malorum | |
| meorum mollior sexus abducat; maioris adfectus est filium | 20 |
| occidere quam vindicare. desine igitur me, mulier, fatigare | |
| interrogationibus tuis. ita tibi non videtur omnia respon- | |
| dere pro filio, qui dicit 'occidi'? et licet comprimantur ex- | |
| clamationes, ora claudantur, nihil negat, qui hoc fatetur. | |
| atquin summorum facinorum ipsa inmanitas innocentia est. | 25 |
| filium pater non demens, non insanus occidi—hominem | |
| extra sensus adfectusque positum, quisquis non miseretur! | |
| —occidi[t]. vides senem sanguine suo fluentem, laceratis | 6.1 |
| exustisque illis sanctioribus carioribusque visceribus super | |
| exanimis unici corpus cruentis manibus iacentem; horre[o] | |
| cadaver et velut corpora, quae caelestis exanimavit ignis, | |
| adire propius time[o]. ad quaedam facinora sufficit clau- | 5 |
| dere oculos, vultus avertere, tacere, mirari et incredibilis | |
| calamitates relinquere suis causis. miserere, ne quid am- | |
| plius quaeras, ne quid interroges. dicturum me putas: | |
| 'parce saeculo, parce marito, parce patri'? tu vero parce illi, | |
| qui occisus est. | 10 |
| Novum, iudices, uxoris in marito crimen audite: silen- | |
| tium est, de quo queritur. solebat indignatio vestra convicia | |
| nostra ferre non posse, et matronalis indignatio dicere vide- | |
| batur: 'non parcis erga me, marite, verbis, nullam habet | |
| nostri tuus sermo reverentiam; facile prorumpis in oppro- | 15 |
| bria, facile quodlibet obicis, exclamas, et, dum nimium li- | |
| bertati vocis indulges, potest populus aliquem de me facere | |
| rumorem.' tu, mulier, obicis mihi rem, quae nulli umquam | |
| crimini fuit, solam in nostris moribus innocentiam, vo- | |
| ce<m> repressam [taciturnitas]. vide, cur manus, cur verba | 20 |
| peccare videantur: illis infamamus, his torquemus, occidi- | |
| mus. vis scire, quam non possis queri de silentio meo? feli- | |
| cissima fueras, si idem fecissemus omnes. | |
| Finge me paulisper sepositis silentii causis hoc tantum | |
| respondere: non prodo secretum. ex omnibus, iudices, qui- | 7.1 |
| bus humana pectora seriis gravibusque complentur adfecti- | |
| bus, nullam difficiliorem quam silentii credo virtutem, | |
| adeoque promptissimo sermone facile delinquimus, ut con- | |
| stantiam tacendi neque in aliis ferre possimus. crimen hoc | 5 |
| in me mulier vocat, quod in priscis illis morum mentiumque | |
| rectoribus fuit prima sapientia, quod quosdam totius vitae | |
| pertulisse patientia[m] magis illa seria miratur antiquitas, | |
| quam quod temporum vices, siderum cursus et profunda | |
| naturae velut conscia ratione sanxerunt. quae, per fidem, | 10 |
| inpotentia est effringere rigens sacra dissimulatione pectus, | |
| evolvere animum, quem supra sua secreta compositum non | |
| laetitia, non dolor, non necessitas, non fortuita laxaverint! | |
| quisquis de tacente queritur, multo minus ferre poterit lo- | |
| quentem. nec adeo coniugali societate cuncta miscentur, ut | 15 |
| nihil sibi adversus hanc concordiam proprium relinquat ani- | |
| mus. est aliquis etiam a sanguine suo secretus adfectus ge- | |
| nusque reverentiae, ut tacenda minime velis scire carissi- | |
| mos, quaedam non possis verberibus, eculeis eruere, et ple- | |
| rosque videas fortiter supra sua secreta morientis. agedum, | 20 |
| si videtur, utrumque sexum, omnem condicionem, omnem | |
| scrutemur aetatem: nullum sine conscientia pectus, nulla | |
| vita sine causis tacendi. si te interrogaret omnia maritus, | |
| haberes aliquid et tu, quod non fatereris. et quanto silen- | |
| tium gravius est in sene, verecundius in marito, sanctius in | 25 |
| patre! pudeat nos, mulier, infirmitatis: vicit nos modo iuve- | 8.1 |
| nis ille constantia; mori voluit, ut taceremus. | |
| Vides, mulier, quibus in<ter>pretationibus praestes tuum | |
| dolorem? diceris ideo me interrogare, quia scias omnia me | |
| potius pati malle quam loqui. quis enim in hac civitate non | 5 |
| novit taciturnitatis meae rigorem, quis ignorat, qua cuncta | |
| soleam ferre patientia? ne occisurus quidem suspiria gemi- | |
| tusque praemisi, nihil feci, unde erupturum quandoque per | |
| orbitatem patris animum aut tu praescio timore sentires aut | |
| ipse periturus. hanc nunc me iactare constantiam putas, | 10 |
| quod nihil in publico, nihil in ullo mihi permisi proclamare | |
| conventu? ego vero non sum questus de iuvene nec tibi, nec | |
| captavi, ut illum mecum et mater odisset. frustra te putas | |
| extorquere accusatione posse, quod mihi non ipsae cala- | |
| mitates, non dolor, non meditatio orbitatis expressit. uras | 15 |
| licet, durabo, perferam. passus sum iam, quod erat diffici- | |
| lius: occidi. | |
| 'Torsit,' inquit, 'filium meum.' breviter, iudices, ratio | |
| reddatur: infamem; quid refert, an innocentem, si aliud | |
| omnibus liquet? iuvenem cunctis pignoribus invisum, omni- | 20 |
| bus adfectibus gravem maligni fecere sermones. quid agi- | |
| mus, anime, quemadmodum effugimus, evadimus? in tanta | |
| infamia nihil facere credentis est. vis me circumire singulos, | |
| reclamare populo, cum rumore rixari? tuae fortassis infir- | |
| mitati conveniat negare; me tantum fortior adsertio unici | 25 |
| decet: eripiendus est non contentione verborum, sed ut ci- | |
| vitas stupeat, ut erubescat. torquere me filium putas? invi- | 9.1 |
| diam facio populo: videor mihi illis verberibus lacerare fa- | |
| mam, illis ignibus increpare rumorem. quaestio de infami | |
| filio unam ratione habet, ut probes innocentem. | |
| Dii mala prohibeant, ut noveris illum dolorem, quo pot- | 5 |
| est torquere filium pater! nihil est infelicius homine, cui de | |
| unico suo mors sola non sufficit. iuvenem, in cuius animo | |
| perdiderant nomina nostra respectum, quem cotidie ne- | |
| cesse habebamus excusare rumori, qui inter nos formosum | |
| malebat agere quam filium, verberibus ignibusque con- | 10 |
| sumpsi. vis scire, quanta tormentorum ratio fuerit? debuit | |
| etiam tortus occidi. | |
| Si tamen utique, mater, vis scire causas, breviter audi. | |
| prospiciebam miser in grande quandoque facinus prorup- | |
| turum, quod otio vitam, quod desidem domi perdebat aeta- | 15 |
| tem. non peregrinationibus excolere mentem, non experiri | |
| militiam, non temptare maria, non rura colere, non admi- | |
| nistrare rem publicam, non ducere volebat uxorem. praete- | |
| rea traxerat ex frequentibus castigationibus taedium patris, | |
| et in execrationem mei conscientia, quia non emendabatur, | 20 |
| exarserat. timebat occursus, non audebat adire conloquia; | |
| oscula convictusque fugiebat. breviter perditissimae mentis | |
| definienda mensura est: oderat me filius et timebat. | |
| Filium igitur totius civitatis existimatione damnatum, | |
| quem adhuc vivere mirabantur homines, torsisse me puta- | 25 |
| tis? ego vero occidi tarde, diu. quaestionem illud vocas? | |
| poena, supplicium et malorum meorum exitus fuit. nulla | |
| ratio est interrogandi hominem, cui non est fas nisi negare. | |
| quanta tamen mihi fuit et in quaestione moderatio! non | 10.1 |
| enim praecipiti raptus inpulsu exsilui repente, subito, nec | |
| captus dolore caeco inpatientiae meae velox vulnus inflixi. | |
| non potest non ratione occidi filius, cum ante torquetur. | |
| dedi moras, spatium, tempus indulsi. vides, quantam hinc | 5 |
| malignitatibus potuerim praestare materiam: si in illo se- | |
| creto gladio tantum, si vulneribus egissem, exitum fecerat | |
| iuvenis deprehensi. | |
| Non est igitur, mulier, quod mihi facias duplicatae que- | |
| stionis invidiam, id est, quod torsi et occidi. sola est huius | 10 |
| necessitatis ratio de morte. illud est parricidium, filium tor- | |
| quere victurum. putas iuvenem vivere potuisse, cui iam non | |
| poterat nisi morte succurri? quem contra ma<li>gnos ser- | |
| mones adserere coeperam, non reddidi rursus infamiae, ne- | |
| que in oculos et ora vulgi de secreto patris emisi. providen- | 15 |
| tia[m] mea[m] tibi quoque, mater, ne in hunc interrogetur, | |
| eripui. ille vero non fuit post tormenta laturus vitae pudo- | |
| rem, ut interrogaretur a singulis, ut negaret. verum, mulier, | |
| adfectibus tuis renuntiandum est: ad totius domus nostrae | |
| pertinere innocentiam credidi, ne se ipse potius occideret. | 20 |
| Sentit, iudices, mulier ad ius querelae suae nec quod tor- | |
| serim, nec quod occiderim pertinere, itaque quaerit, quid | |
| mihi dixerit ille, de quo nescit, an dixerit. quid ais, mater | |
| inpatiens? ita in morte filii tui nihil aliud ad te pertinet, | |
| quam quid locutus sit, ita, si respondero, remittis parrici- | 25 |
| dium, tormenta non obicis? o inconsultam muliebrem sem- | |
| per amentiam! quid iuvenis in tormentis dixerit, tamquam | |
| ignoret, interrogat; nihil comperisse non credit, tam- | |
| quam sciat, quid dixerit! | |
| Fidem communis sanguinis, fidem communium ma- | 11.1 |
| lorum! ne parricidii me velis agitare secretum, ne calamita- | |
| tibus nostris gravem facias innocentiam tuam! viderit, quid | |
| meruerit, iuvenis ille; ego iam possum suprema revereri et | |
| post exitum unici revertor in patrem. maior defunctis liberis | 5 |
| praestanda reverentia est, nec quicquam minus convenit | |
| adfectibus patris, quam si insultare videatur occiso. in gra- | |
| tiam me cum filio reduxit orbitas, iram nostram mors severa | |
| conposuit. quin immo recogitanti mihi totum secreti illius | |
| ordinem subit tacita miseratio. quantam ego debeam reve- | 10 |
| rentiam filio, quem potui torquere solus, quem potui solus | |
| occidere! | |
| Perseveras, cogis, instas? invicem te, mulier, interrogo, | |
| cur, si tanto opere volebas scire, quid interrogarem, quid | |
| ille loqueretur, non inruperis in quaestionem, quam nullis | 15 |
| ministris, nullis custodibus vallaverat pater. quanto melius, | |
| mater, ipsum adisses, quanto fortius interrogasses una, | |
| quanto tibi plura dixisset! quis te, mulier, adfectus abegit, | |
| tenuit, exclusit? agnosco verecundiam tuam: timuisti, | |
| credo, ne, si in illo secreto fuissemus omnes, occidisse fi- | 20 |
| lium diceretur et mater. | |
| Instas tamen et miseri senis ora diducis? puta me hoc | |
| solum dicere: ex maximi facinoris colluctatione veniens, | |
| quid audierim, nondum scio; totus adhuc sum in parricidio | |
| meo, et post mortem unici omnia, quibus laceratus, occisus | 25 |
| est, in animum meum tormenta redierunt. est quidem diffi- | |
| cile, ut aliquem pati pudorem parricida videatur, verumta- | |
| men stupore<m>, amentia<m>; et in silentium orbitate de- | |
| feci: ablata est mihi omnium verborum fides, omnis sermo- | |
| nis auctoritas, nec habet causam loquendi, cui non potest | 30 |
| credi. desine, mulier, interrogare; filium, quem occidit pa- | 12.1 |
| ter, nec absolvere nec accusare iam debet. | |
| 'Quid,' inquit, 'dixit, cum occideres?' miseram parricidii | |
| innocentiam, quod hoc me non potestas, non magistratus, | |
| non propinquus aliquis, non amicus, non ille semper loquax | 5 |
| populus ac malignus interrogat! quiescitis, tacetis; me infe- | |
| licem, numquid scitis omnes? puta me, mulier, hoc tibi re- | |
| spondere: non habent incredibilia vocem; quaedam maiora | |
| sunt, quam ut illa capiat modus sermonis humani. tu vero | |
| crede nihil aliud fuisse quam furorem, insanisse me puta. | 10 |
| videbam quae non fiebant, audiebam, quae nemo dicebat. | |
| hoc solum non insanientis habui, quod tacebam. finge me | |
| respondere: nihil dixit, nihil locutus est. non credis? atquin | |
| multo minus creditura quid dixerit. | |
| Accipe, mulier, brevem veramque rationem, cur in | 15 |
| quaestione iuvenis occisus est: torquebam nec interro- | |
| gabam. si qua ad aures tuas ab illa quamvis remota domus | |
| parte perlata vox est, meus gemitus fuit, meorum viscerum | |
| dolor. quaeris, cur nihil dixerit? quia non habuit. quod scire | |
| vellem, quod audire deberem. nihil aliud quaestio illa cap- | 20 |
| tavit quam silentium, quod praestare vita non poterat. quis- | |
| quis in tormentis occiditur, ideo tortus est, ut occideretur. | |
| an tu quaestionem illam fuisse credis, qualis vernilibus cor- | |
| poribus adhibetur? ideo enim eculeos movebam artifex | |
| senex, ten<d>ebam fidiculas ratione saevitiae, ut leviter se- | 25 |
| dibus suis remota compago per singulos artus membra laxa- | |
| ret. consumptus est spiritus silentio sui, et verbera ignesque | |
| animum pariter vocemque cluserunt. videbatur mihi pre- | |
| mere gemitus, tenere suspiria, et sic nihil dixit, tamquam | |
| torqueretur ab homine, qui sciret. miraris hanc in filio con- | 13.1 |
| tumaciam, in iuvene patientiam? patri torquenti non potest | |
| aliter responderi, quam ut mori malit quam confiteri. | |
| Quod sufficit igitur, interrogantibus respondeo, mulier: | |
| occidi. fallitur, quisquis expectat, ut obiciamus illa commu- | 5 |
| nia. ego vero proclamo non luxuriosum, non amore mere- | |
| tricis infamem; nihil ille delinquebat, quomodo liberi so- | |
| lent. monstrum erat inenarrabile, quod nollem deprehen- | |
| dere, quod ferre non possem. | |
| Miratur aliquis, quod non abdicaverim, nec notissima ul- | 10 |
| tione patrum fuerim tantum expulisse contentus? tuus, mu- | |
| lier, nefarius, tuus inconsultus non permisit adfectus. filium, | |
| cui contra severitatem meam ignoscebas. quem mecum | |
| odisse non poteras, secuta fuisses abdicatum. | |
| Finge iuvenem dixisse nescioquid; ego audire nihil potui. | 15 |
| non enim potestatis alicuius more consederam, nec tor- | |
| quentibus aliis agebam iudicem pater. ego tunc cuncta et | |
| passus sum pariter et feci. non vacabat aures praestare ver- | |
| bis, excipere gemitus, aestimare singultus; avocavit me con- | |
| tentio, dolor, orbitas, parricidium, omnia facta sunt festina- | 20 |
| tione praecipiti. idem patris adfectus est torquere, ut scias, | |
| occidere, ut nescias. | |
| 'In meam,' inquit, 'infamiam taces.' ita nunc primum la- | |
| boras, misera, de fama, et post unici mortem pertinere ad te | |
| coepit, quid loquantur homines? scilicet filius inpensus est, | 25 |
| ut erubesceres, ut male audires. adeone hoc captanti non | |
| erat satis rem totam commisisse rumori? ego vero me fa- | 14.1 |
| mae tuae, mulier, opposui, et inter matrem filiumque me- | |
| dius parricidium feci, unicum occidi, ne quid aliud loque- | |
| rentur homines. alioquin si hoc capto, quod putas, quous- | |
| que taceo, in quod tempus differo illam, quam me putas | 5 |
| premere, vocem? ecce reatus, iudicium, pronunti<ati>o: | |
| ego tamen scire me nego. egregiam rationem malignitatis: | |
| locuturus adversus uxorem feci, ne mihi crederetur! | |
| Fateor igitur: nihil ad certum indubitatumque perduxi. | |
| hoc est quin immo, propter quod ad mortem usque con- | 10 |
| tendi. non explicant tormenta quaestionem, quae occidunt. | |
| 'Quid,' inquit, 'dixit?' felicem te, misera, si nescis! 'quid | |
| dixit?' ita non es contenta conscientia tua? non sufficit, | |
| quod non habuit ille, quod negaret, quod fateretur? poscis | |
| verba quaestionis, cogis, extorques? testor, tu facis, ne pos- | 15 |
| sis negare, quod dixero. 'quid dixit?' parasse se parentibus | |
| venenum? negas. proditionis agitasse sermones? negas. ty- | |
| rannidis inisse consilium? negas, et quicquid dixero, nega- | |
| bis. o bonae conscientiae incauta simplicitas! ita non times, | |
| ne coactus loqui multa fingam, multa componam? si potes | 20 |
| scire, mulier, an mentiar, scis, quid dixerit. 'quid dixit?' | |
| nihil. 'quid dixit?' omnia: maledixit saeculo, fecit tempori- | |
| bus invidiam, detestatus est patrem, conviciatus est matri. | |
| 'quid dixit?' plus quam interrogabam. vicisti, mulier, obsti- | |
| nationem meam; audi breve succinctumque responsum, | 25 |
| quid dixerit: quod quaeris, quod putas. | |
| O si quis in illam vos secreti nostri potuisset adhibere | 15.1 |
| praesentiam! vidissetis novum genus quaestionis. stabam | |
| senex furiis monstrosae feritatis accinctus, manibus exertis, | |
| hinc ignibus, hinc verberibus armatus. super ora, super ocu- | |
| los iacentis adsistens clamabam: 'furiose, demens, tace!' et | 5 |
| ille velut exustis amputatisque, per quae dolor exit in verba, | |
| fuit adtonitus, amens. quotiens admotis ignibus ad aliquam | |
| corporis partem totum pectus inposuit! quotiens hiatu oris | |
| avide flammas adversus exeuntia verba collegit! cum vero | |
| iam totus calor verberibus expulsus viribus novissimi dolo- | 10 |
| ris erumperet, pertractis ab ima pectoris parte suspiriis bre- | |
| vissime collecti spiritus, ille, quo redditur anima, singultus | |
| fuit similis exclamaturo nescio quid, quod et tu fortassis | |
| audires. occupavi, fateor, et advocatis, quas iam consump- | |
| seram, viribus, manibus, telis totoque corpore pariter adni- | 15 |
| sus, antequam mentiretur, occidi. | |
| Misera temporis illius recordatio! deficientem in manibus | |
| meis filium vidi, aspexi ora pallentia, frigidos anhelitus, in- | |
| terrupta suspiria et animam magno silentio exeuntem. non | |
| tamen tormenta laxavi, non subtraxi restinxique flammas. | 20 |
| miserere, mulier, ne quaeras amplius vocem huius adfectus. | |
| filium, qui moriebatur, occidi, non perdidi tamen, non per- | |
| didi unici mortem, fortuna, non perdidi: iam me non inter- | |
| rogat nisi sola mater. consiste agedum, mulier, loco meo, et | |
| in habitum paterni furoris accincta admove eculeos, fla- | 25 |
| gella, laminas; praedico, testor, aliter non possum loqui, | |
| aliter mihi non potest credi. | |
| Quamquam, miserrime iuvenis—fas est enim iam tuos | 16.1 |
| alloqui manes—exprimere mihi vocem nullus poterit dolor. | |
| quantum volet, laceret, vel occidat; vincere me tormenta | |
| docuisti. si tamen fas est cogitationis memoria tractare | |
| verba miserae quaestionis, cur me coram populo magis in- | 5 |
| terrogas? eamus, uxor, in illam desolatam domum, in illud | |
| iam patris filiique secretum; ibi me interroga, ibi, ubi torsi, | |
| ubi occidi, ubi adhuc forsitan filii tui vaga per maestos pe- | |
| nates anima discurrit. porrigat aliquis imaginem iuvenis oc- | |
| cisi, ponat in sinu matris illas vestes, quibus ipsa iuvenem | 10 |
| misera comebat. eamus ad tumulum, misceamus supra | |
| busta lacrimas. ibi aut tacebimus pariter aut invicem confi- | |
| tebimur. | |
| Iamiam miser mori possum: explicui[t] te, sollicitudo, | |
| pietas. non scribo tabulas, testamento suprema verba non | 15 |
| credo. et ego moriar in tormentis meis. illud tantum novissi- | |
| mis precibus a te, civitas, per liberos †ferre coniuges pa- | |
| terne† a te, uxor, per occisi iuvenis umbram peto, a te, | |
| mater, ne quid amplius quaeras †tu famam ne dicas†. |