| Infamis in matrem I | |
| Malae tractationis sit actio. Speciosum filium, infa- | 18.pr.1 |
| mem, tamquam incestum cum matre committeret, pater in | |
| secreta parte domus torsit et occidit in tormentis. interrogat | |
| illum mater, quid ex filio compererit; nolentem dicere ma- | |
| lae tractationis accusat. | 5 |
| Etsi, iudices, callidissimus parricida facinus suum sic ordi- | 1.1 |
| navit, ut vobis matrem faceret invisam, sive dissimularet | |
| misera mortem filii sui, sive quereretur, tantaque mon- | |
| strorum novitate circumdatam eo perduxit, ut sibi videatur | |
| infamaturus iterum vel patientiam nostram vel dolorem, | 5 |
| matri tamen, <in> cuius calamitatibus †ne minimum sibi | |
| vindicat orbitas locum, ideo ad vos fugiendum fuit, ut scire- | |
| tis non illi praestari, quod tacet maritus. laudo, iudices, | |
| laudo miseram, quod interrogare noluit domi, quod nihil | |
| fecit et ipsa secreto. hic coram civitate, coram liberis ac | 10 |
| parentibus et, licet dissimulare parricida videatur, coram | |
| rumore mater inquirit, quid tormentis unici quaesierit, quid | |
| morte compererit. respondeat saltim reus, fateatur iratus, | |
| cui in peracta crudelitate modestia[e] frontis obstitit. nec | |
| uxori potest videri parcere, de qua scire voluit, an esset | 15 |
| incesta, nec filio, quem, tamquam sciret, occidit. | |
| Ante omnia igitur, iudices, mulier infelicissimi pudoris | |
| hoc ab adfectibus publicis petit, ne vobis accusare videatur: | |
| ream se incesti, ream parricidii putat, exhibet populo con- | |
| scientiam suam et adversus quemcumque sermonem, quod- | 20 |
| cumque secretum marito famaeque praestat interrogandi | |
| potestatem. vellet innocentiam suis probare visceribus, vel- | |
| let in eculeos, in ignes hanc miseram praecipitare pietatem. | |
| ignoscite, iudices, inpatientiae, quae contra callidissimam | 2.1 |
| dissimulationem libertate doloris exaestuat; incestum pro- | |
| baretur silentio patris, si taceret et mater. | |
| Equidem, iudices, tam contrarios adfectus senis satis ad- | |
| mirari, satis stupere non possum: in rumore tam suspicax, | 5 |
| post tormenta <tam> patiens, modo ad fabulas vulgaresque | |
| sermones pronus ac facilis, in orbitate, in parricidio, <in> | |
| reatus quoque dolore conticuit. quo repente conversus est, | |
| in quam modestiam desperationemque defecit? torsit tam- | |
| quam dicturum, tacet, tamquam dixerit. fidem igitur ve- | 10 |
| stram, iudices, ne cui praestet magnae severitatis auctorita- | |
| tem non posse defendi, neve ideo suspicari nefanda malitis, | |
| quia se silentio parricida miratur. parcere nunc illum cui- | |
| quam tacendo creditis? loqui se cum maxime putat, et, si | |
| bene artes et profundae mentis consilia perspicio, respon- | 15 |
| dere sibi videtur plus quam mater interrogat. fallitur, quis- | |
| quis hunc esse credit inexplicabilis doloris aestum et inter | |
| silentii confessionisque causas miserum pudorem; alium ex- | |
| itum non habet, quam ut respondere nolle videatur, quis- | |
| quis filium occidit et probare non potest, propter quod de- | 20 |
| buerit occidi. | |
| Coniungat, quantum volet, nocentissimus senex cum ru- | 3.1 |
| more populi silentium suum, et relaturae ordinem tristissi- | |
| mae sortis conlata malignitate cludat ora, compescat audi- | |
| tus. securi tamen estote, mortales, fas est, fas est innocen- | |
| tissimae matri velut in templis, velut apud ipsos proclamare | 5 |
| superos: 'amavi filium meum!' matrona, iudices, cuius puel- | |
| lares annos, primam rudemque coniugii mentem nulla libi- | |
| dinum respersit infamia, cui impudens rumor, suspicax ma- | |
| ritus nihil umquam potuit obicere nisi filium, quae pudici- | |
| tiae prima fiducia est, edidit partum, quem maritus agno- | 10 |
| sceret. non timuit, ne stupra furtivosque concubitus parvuli | |
| vultus aut crescentis infantiae similitudo detegeret. natum | |
| de te continuo, si quid ipsi creditis, inpatientius complexa | |
| quam reliqui parentes non in nutrices nec in ministeria se- | |
| posuit; suis aluit uberibus, suo fovit amplexu. numquid et | 15 |
| hos annos, parricida, numquid et pueritiam miseri iuvenis | |
| infamas? actum est de sacrorum nominum fide, si, ut videa- | |
| tur innocens mater, aetas tantum filii facit. accendebat hanc | |
| erga unicum optimae matris inpatientiam rigidus pater, | |
| asper maritus, et sibi videbatur parum implere, quem pro | 20 |
| duobus conferebat, adfectum. rarus hic namque ad oscula, | |
| difficilis amplexibus, et qui unicum aspiceret animo, quo | |
| quandoque posset occidere, fecit, ut notabilior esset caritas | |
| matris. omnis igitur miserae sermo cum filio, omnis in pu- | |
| blicum pariter egressus. gaudebat etiam, quod laudandus | 25 |
| occursibus, quod omni frequentia coetuque conspicuus po- | |
| pulo iam ipse fateretur, quod plus amaretur a matre. mise- | 4.1 |
| remini, iudices, ne nefandas suspiciones maritum ex ullius | |
| traxisse credatis indiciis; suum rigorem, suum tantum secu- | |
| tus est animum. filium si non ames, videatur tibi mater | |
| adamasse. | 5 |
| Questurum nunc me, iudices, putatis de licentia sermonis | |
| humani? ego vero iuxta hunc patrem non accuso rumorem. | |
| quae materia fabulae tam inpudentis, qui fuerit auctor, iste | |
| probavit, qui credidit. facillimum fuit, ut loqueretur popu- | |
| lus de incesto, de quo mirabatur patrem suspicari. | 10 |
| Haec sunt, iudices, quae mater fecit secure, simpliciter, | |
| palam, coram marito, coram civitate. referat nunc suum iste | |
| secretum. iuvenem, quae integritatis prima simplicitas est, | |
| nihil timentem in partem domus, qua nulla proclamatio, | |
| nullus poterat gemitus audiri, rapuit, abduxit. ibi verberi- | 15 |
| bus, ignibus, omni crudelitatis arte consumpsit. quis um- | |
| quam, iudices, peius de innocentia temporum, de sacris me- | |
| ruit adfectibus? torsit filium, ut probaretur incestum; occi- | |
| dit, ut crederetur. | |
| Ponite nunc ante oculos, iudices, duorum parentum con- | 20 |
| fessionem. mater exclamat: 'filium amavi!' pater dicit: 'oc- | |
| cidi.' nefas est utrumque putetis innocentem. iam quidem, | |
| nocentissime senex, grande deprehensae feritatis indicium | |
| est, quod, cum filium occideris, ut interrogeris, expectas: | |
| non erumpis ab illo secreto tuo terribilis in publicum, et | 25 |
| homo filii cruore perfusus non proclamas, non deos homi- | |
| nesque testaris, non occidis et matrem? scilicet modestia te | |
| scelerum tuorum cum maxime decet, et ideo tibi relinquis, | |
| unde sis quietae patientiae: miser parcis uxori, coniugales | 5.1 |
| deos et lectuli iura revereris. o quam non habet nec quod | |
| mentiatur! | |
| Malae tractationis agimus. placet ergo, iudices, ut illa | |
| voce, qua matrimoniorum conquerimur iniurias, gemitu, | 5 |
| quo corporum contumelias, damna cultus et negatos in pu- | |
| blicum deflemus egressus, orbitates ac liberorum suprema | |
| plangantur? quid tamen facere vultis miserum dolorem, si | |
| non habet aliam sexus hic legem, si intra iuris huius angu- | |
| stias omnis nuptiarum querela constricta est? mater, quae de | 10 |
| morte filii maritum malae tractationis accusat, non vindicat, | |
| sed probare contenta est, quod non debuerit occidi. | |
| Omittamus paulisper, iudices, orbitatis tristissimae dolo- | |
| rem, et in parricidio malae tractationis reddamus aliunde | |
| causas. ita non iuste quereretur uxor, si diceret: 'adulterium | 15 |
| de me facile suspicatus es, cito credidisti'? matronalis pudor | |
| tutelam non ex sua tantum innocentia habet, infirmitas | |
| huius sexus non potest totam [in]probitatis existimationem | |
| debere tantum moribus suis; omnis in feminas venit mari- | |
| torum praedicatione reverentia, omnes sermones originem | 20 |
| de vestris pectoribus accipiunt. tristior vultus, querela, fa- | |
| stidium fatum est coniugii. de pudore pronuntiat, mittit in | |
| ora populi, mittit in fabulas. hoc proxima ministeria nar- | |
| rant, hoc exteri putant. nemo peiore exemplo temere de | |
| uxore credit, quam cui omnes credituri sunt. sane faciat vos | 25 |
| pronos ad suspiciones nimia caritas, et <ex> inpatientia dili- | |
| gendi plerumque descendat, ut credas facile, quod timeas; | |
| furtiva stupra raptosque concubitus obiciat vel falso mari- | |
| tus; fas est, fieri solet; parcius tamen, si iam sit et mater, si | |
| in fidem castitatis uxoria fecunditate profecerit. quid, si sit | 30 |
| iam iuvene quoque filio severa, iam nurum nepotesque pro- | |
| spiciat? miseremini temporum, ne alienae innocentiae in- | 6.1 |
| terpretationem de suis quisque moribus trahat. incestum | |
| posse fieri pater hoc solo vult probare, quod filium potuit | |
| occidere. | |
| 'Rumor,' inquit, 'fuit.' est hercules, cui contra rerum na- | 5 |
| turam, contra parentes liberosque credatur! 'rumor fuit.' | |
| hoc ergo sic audiemus, tamquam si diceres: 'conscius detulit | |
| servus, nuntiavit ancilla, inprovisus adstiti, dum non timeor, | |
| adveni'? rogo, iudices, utrum credibilius putatis incestum | |
| de matre an de rumore mendacium? rem inpudentissimam | 10 |
| populus loquendo fecerat, nisi pater credidisset. | |
| Pessimum, iudices, humanarum mentium malum est, | |
| quod semper avidius nefanda finguntur, nec umquam se | |
| maius operae pretium putant maligni facere sermones, | |
| quam cum incredibilia quasi deprehensa narrantur. necesse | 15 |
| est contentiosius loquaris quod probare non possis, et adfir- | |
| mationem sumit ex homine quicquid non habet ex veritate. | |
| est tamen hoc iniquissimum de loquacitate populi, quod | |
| plerumque accendit contentio non credentium fama<m>: | |
| materiam miraris rumoris, de qua nemo nec sibi credit, | 20 |
| quam qui narrat, adsignat alii. rumor res sine teste, sine | |
| indice, res ex incertis inprobissima, maligna, fallax et similis | |
| silentio tuo. quid et ipse de rumore senseris, vis breviter | 7.1 |
| probem? tormentis quaerendum putasti, an verum diceret. | |
| Sane sit aliqua publici sermonis auctoritas in illis, ad quae | |
| fas est populi pervenire notitiam. vide[o], cur adulteria pro- | |
| ferantur in fabulas: explicantur per ministeria, per conscios; | 5 |
| habent inconsulta gaudia. pars voluptatis videtur esse iac- | |
| tatio. facinus vero, cui, si fas est, ut illud humanae mentis | |
| capiat audacia, circumdatur undique nox profunda, densior | |
| caligo tenebrarum, quod nocentes suis quoque oculis vix | |
| fatentur, non servo, non creditur ancillae. quid internuntiis, | 10 |
| quid opus est ministeriis? sufficit animus duorum, explicat | |
| omne filius materque secretum. incestum tanto incredibi- | |
| lius est, quanto et de illo plures locuntur. | |
| O misera condicio sexus, cuius ipsae plerumque virtutes | |
| fabulas parant! 'cur ista nullis in publicum gaudet egressi- | 15 |
| bus? unde adversum omnes tam rigida conversatio, tam | |
| severus adfectus? nihil concupiscit, nihil ergo desiderat? | |
| filius possidet cuncta tempora, universos occupavit adfec- | |
| tus, filius matris tota iactatio est. rogo, numquid adamavit?' | |
| mihi credite, non est nefandorum ista simplicitas. da, ut sit | 20 |
| haec inter matrem ac filium conscientia; parcent osculis | |
| palam, abstinebunt coram patre complexibus, omnis fami- | |
| liaritas substringetur in publico, sermones, occursus coram | |
| servulis libertisque vitabunt, et maximi sceleris ardor capta- | |
| bit adfectare gravitatem. elige, parricida, quod voles: ince- | 8.1 |
| stum diligens suspectum non erit, neglegens deprehendetur. | |
| Sed quid ego sic ago, tamquam inauditum, incredibile | |
| scelus locutus sit populus? teneo in hoc sermone facinus | |
| unius. mali mariti non interest, incestum de uxore fingat an | 5 |
| credat. quid? iste ergo non timuit tam nefandae rei famam, | |
| nec ad aures patris pervenire rumor erubuit? dissimules | |
| licet, a te malignitas accepit ortum, te secutus est, quisquis | |
| hoc ausus est narrare, proferre. da bonum patrem, bonum | |
| maritum; dicturum me putas, non credet? nesciet esse ru- | 10 |
| morem. ite nunc, iudices, et adhuc dubitate, quis famae | |
| fuerit auctor, cuius pater agit causam. | |
| 'Speciosus,' inquit, 'fuit.' non magis hoc facinus in matre | 9.1 |
| est quam crimen in filio. 'speciosus fuit.' ut hoc obici possit, | |
| ut debeat, adice, 'et adulter et raptor; in illa matrona mari- | |
| tali dolore paene percussus, in illa virgine publica subcla- | |
| matus invidia.' quamquam haec quoque intra notos decur- | 5 |
| runt iuventutis excursus. quid ais? ab incesto libidines coe- | |
| perunt? hoc primum umquam iuvenis admisit? hoc solum | |
| argumentum sumis ex forma? dic potius: 'deprehendi iuve- | |
| nem mihi venena miscentem, in necem meam conscientia | |
| sceleris est armatus.' infinitum est, quantum debeat ante | 10 |
| fecisse filius, ut de illo incestum pater sibi credat. 'speciosus | |
| fuit.' quis enim non est formosus filius matri? amant debili- | |
| tates, amplectuntur illum morborum suppliciorumque pal- | |
| lorem, et in vires caritatis adcrescit ipsa miseratio. non in- | |
| pedit <s>acrae pietatis animum deformitas, pulchritudo | 15 |
| non auget; amare liberos unus adfectus est. liberi, marite, | |
| liberi non amantur oculis, non complectitur mater ore, non | |
| vultu, sed est in filio matri nescio quid homine formosius. | |
| possit forsitan novitas sollicitare visus, expugnare mentes; | |
| in matris aspectu coalescit infantia, pueritia consurgit, iu- | 20 |
| venta subrepit; speciosum suum cotidie videt, miratur, am- | |
| plectitur. quae tamdiu amavit, quando incipiat amare desi- | |
| nere? non est opus, nocentissime senex, ad hoc nefas cari- | |
| tate, sed amentia, sed furore. ut in iuvene suo mater possit | |
| concupiscere, quod formosus est, oderit oportet, quod filius | 25 |
| est, et adeo sacris adfectibus non adiuvatur in facinus, ut ad | |
| illud nisi per oblivionem sui transire non possit. | |
| Quid, quod et hoc incredibilius est, quod parem duorum | 10.1 |
| poscit insaniam, et ad incestum opus est, ut adamet et filius, | |
| non ut adametur? ab utro deinde vultis incipere preces, | |
| venire sermonem? audebit hoc rogare filius matrem, mater | |
| hoc inpetraturam se sperabit a filio? hunc animum tuum, | 5 |
| senex, quo cum maxime taces, si non est callida, non mali- | |
| gna simulatio, de fide tanti sceleris interrogo: an potest | |
| mater admittere, quod loqui non potest pater? | |
| 'Speciosus fuit.' libet interrogare hoc loco omnes humani | |
| generis adfectus. placet ergo, ut, si filio optigerit indulgen- | 10 |
| tior facies, vultus erectior, refugiat mater amplexus? si vir- | |
| ginem usque ad notabilem speciem natura formaverit, ti- | |
| meat oscula pater horreatque contactum? dii deaeque male | |
| perdant tam inpudentes sollicitudines, tam nefarios metus! | |
| prope est ab incesto timere, ne fiat. malo simplicitatem, | 15 |
| quae non vereatur infamiam, malo nudos adfectus incon- | |
| sultamque pietatem; nihil de se fingi, nihil credant posse | |
| narrari. teneat insatiabiliter, avide; tanti fama non est, ut | |
| amet filium mater sollicitudine pudicae. | |
| Me quidem, marite, si quis interroget, omnes matres libe- | 20 |
| ros suos, tamquam adamaverint, amant. videbis oculos | |
| numquam a facie vultuque deflectere, comere caput habi- | |
| tumque componere; suspirare cum recesserit, exultare, cum | |
| venerit, conserere manus, pendere cervicibus, non o<s>cu- | |
| lis, non conloquiis, non praesentiae voluptate satiari. hoc | 25 |
| est ergo <in> tam nefanda suspicione saevissimum: ince- | |
| stum non potest fingi, nisi de optima matre. execrarer me- | |
| hercules, iudices, si crimen istud clarius obiecisset filio pa- | |
| ter, si usque ad verborum processisset amentiam. nemini | |
| minus fas esse debet credere incestum, quam qui propter | 30 |
| illud paratus est filium occidere. | |
| Quid, quod non credis tantum, nefande, sed quaeris? ita | 11.1 |
| tu non times monstri huius agitare secretum? 'populus lo- | |
| quitur incestum;' sed tu nega. 'civitas infamat;' tanto magis | |
| osculare unicum et coniugem, tene pariter, duos circa tuum | |
| stringe complexum. pro inaudita feritas! ita patri non suffi- | 5 |
| cit non credere incestum, quod non potest probare? ferrem | |
| tamen adhuc suspiciones tuas, nefandissime senex, si dissi- | |
| mulanter indicia tanti sceleris agitasses: observa sermones, | |
| secreta custodi, omnium dierum noctiumque momentis sa- | |
| gax scrutator insiste. quid tibi cum abruptis, quid cum su- | 10 |
| premis? incestum iam credas oportet, ut torqueas. at tu— | |
| pro nefas!—verberibus, ignibus et tota crudelitatis arte | |
| scrutaris rem, de qua non deberes interrogare servos, de | |
| qua vernilium quoque corporum patientiam petulanter ex- | |
| cuteres. laminas accendis, eculeos moves et parricidio su- | 15 |
| spicaris incestum. nescis, quod praeceps, quod abruptum | |
| tam nefandae diligentiae furore commoveas? pater, qui de | |
| incesto filium torquet, non est neganti crediturus. | |
| Omnium quidem, iudices, incertorum suspiciones pes- | |
| sime semper a corporibus incipiunt, nec bene de cuiusquam | 20 |
| moribus illam partem hominis interroges, quae non animo, | |
| sed dolore respondet. nondum dico, quem torqueas, quis | |
| inter eculeos ignesque ponatur; criminis argu<men>ta | |
| prius, indicia praecedant. novissimum debet esse, quicquid | |
| obiter et torquet[ur] et punit. fidem hominum deorumque, | 25 |
| ne gravitatem putetis a novissimis ultimisque coepisse! non | |
| habet probationem facinus, de quo pater non potest alium | |
| torquere quam filium. | |
| Video, qua possis ratione defendi, si omnia ante fecisti, | 12.1 |
| ut incestum aliter erueres. quid ais? interrogasti servulos, | |
| nec potuit conscius inveniri? exquisisti ancillas, non appa- | |
| ruit ministra flagitii? non obscena litterarum commercia, | |
| non fatentis deprehendisti nefanda blanditias? nihil invenis | 5 |
| maritus, dominus, pater? i nunc et dic scisse rumorem! | |
| Sed, ut torqueas, ducatur tamen quaestio per coniugis | |
| ministeria, per filii servulos, in illa potius vilitate desaeviat. | |
| prius est, ut repudietur uxor, ut divortio fiat in domo | |
| grande secretum. excedit omnem inmanitatem filium ideo | 10 |
| torquere, ut scias, an nocens torqueatur. unicum pater igni- | |
| bus verberibusque interrogas; rogo, quid facturus, si perne- | |
| gaverit? videlicet, ut laudes, deinde dimittas, ut amplectaris | |
| perusta vitalia et laceri pectoris vulnera pietati rursus ad- | |
| moveas? solus superest pudor homini, qui torsit unicum, | 15 |
| †ut torquere debuerit†. faciat te necesse est res ista pessi- | |
| mum patrem, et oderis oportet filium, cui satisfacere non | |
| possis. iamiam malo venena, ferrum, subitos ictus inprovi- | |
| samque mortem. incestum qui non credit, torquere non de- | |
| bet; qui credit, statim debet occidere. | 20 |
| Quodsi tormenta etiam filii placent, si praestanda est sa- | |
| tisfactio tam nefanda rumori[s], exigo, ne perdas quaestio- | |
| nem. in media civitate, in ipsa constitue fama, advoca illos | |
| malignos, illos loquaces, et saeculi rem exquire audiente | |
| populo. coram omnibus torqueri debet, de quo locuntur | 25 |
| omnes. interroget quisque, quod volet, suis auribus, suis | |
| credat oculis. cur in abditam semotamque partem iuvenis | |
| abducitur? secretum quaestionis nec incesto filio debetur | |
| nec innocenti. dabo adhuc inter secretum publicationem- | |
| que temperamentum: advoca propinquos, adhibe amicos, | 30 |
| circumpone iuveni serios senes, intersint magistratus, adsi- | |
| stant, quibus habere possit civitas fidem. praestare debes aut | |
| tibi, ut probare possis, si confessus fuerit, aut filio, si perne- | |
| gaverit. at tu, nefande, crudelis, tollis quaestionis alteram | 13.1 |
| partem: efficis, ne possit amplius innocens esse, qui tortus | |
| est. quid agunt contra populum tormenta secreta? praedico, | |
| testor, iterum dantur malignis alimenta sermonibus, et a | |
| quaestione seposita in maius reditur incertum. coram omni- | 5 |
| bus torquere debet filium pater, et qui vult absolvere et qui | |
| est paratus occidere. | |
| Non vultis, iudices, ad facinus indignissimae quaestionis | |
| accedat et quod ipse torsit filium pater? adeone non potuit | |
| libertis aut servulis necessitas ista mandari, non carnifex | 10 |
| potius adhiberi? pater in tormentis filii non aversos tenuit | |
| oculos; ipse vestes scidit, velamenta laceravit, manibus fla- | |
| gella concussit, renovavit ignes et mori filium contentione | |
| non sivit; diduxit os, quod iam suprema claudebant, fovit | |
| animum, ut longis cruciatibus patientia sufficeret. o dignum | 15 |
| patrem, cui dicat innocens filius 'feci'! | |
| Non mehercules inprobe mihi proclamaturus hoc loco | |
| videor hominem, qui torquetur in matrem, debere coram | |
| matre torqueri. cur excluditur infelix a sua causa, a sua | |
| quaestione? adhibe speciosi cruciatibus hanc nimis aman- | 20 |
| tem, huius gemitus excipe, huius suspiria oculosque cu- | |
| stodi; si quod facinus admissum est, torquebis quidem fi- | |
| lium, sed fatebitur mater. | |
| Inrumpere me cum maxime puta in illud tuum, parricida, | 14.1 |
| secretum; inicio properanti quaestioni manum: inhibe ictus, | |
| subtrahe paulisper ignes. quicquid est, quod eruisti, profer | |
| in medium. memento te fecisse de filio, propter quod tibi | |
| non debeat credi. quid spiritum dolore praecipitas, quid | 5 |
| miserae intervalla patientiae pertinaci crudelitate conti- | |
| nuas? [si] frustra tibi sufficere credis, quod audieris, nun- | |
| tiare, proferre: incestum ut credatur, ipse debet audiri. | |
| Mirabar et ego, iudices, si tam nefanda quaestio alium | |
| exitum potuisset habere quam mortem. hic est parricidii | 10 |
| pudor, sic desinunt, quae incipere non debent. facinus | |
| quaestionis operis scelere maiore: exire tibi videris per or- | |
| bitatem. scimus, unde venerit ista contentio: nihil extorsit | |
| saevitia misero. vincit torquentem qui occiditur. | |
| Iamiam non miror, quod post ista non habes vocem, | 15 |
| verba non invenis. unicum sine teste lacerasti, unicum occi- | |
| disti soli tibi. deinde vis videri celare facinus, et in parricidio | |
| quaeris aliunde tristitiam. praepostera res est filium occide- | |
| re, deinde erubescere. fas non est non esse notum, propter | |
| quod se parricida putat innocentem. eligas utrum voles: aut | 20 |
| tormenta damnes necesse est aut silentium. quod non debet | |
| indicari, non debet quaeri. posses videri fortassis, crudelis- | |
| sime senex, silentium filio praestare, si viveret; consumpta | |
| est paterni nominis religio, omnis pietatis sublata reve- | |
| rentia. si hoc ille meruit, parum in quaestione, parum ultio- | 25 |
| nis in morte est. vindicare vis confessionem? traduc cada- | |
| ver, et super illa vulnera omnes pone causas. non est eius- | |
| dem fateri, cur torseris, et tacere, cur occideris. | |
| Quid ais, severissime parricida? filium consumpsisti per | 15.1 |
| flagella, per laminas: potes tacere? viscera de tuis concepta | |
| vitalibus, sanguinem, qui de tua fluxit anima, non insania, | |
| non furore sed, quantum vis videri, consilio, gravitate lace- | |
| rasti: potes tacere? super vulnera unici, super exustos artus | 5 |
| metuendus adsistis, et causas quaerente matre, quaerente | |
| populo hoc solum dicis: 'occidi; contenta esse debet in- | |
| certo.' interrogari nunc te, marite, credis a matre sola? cau- | |
| sas mortis illius reposcit sollicitudo generis humani: stant | |
| circa liberos attoniti parentes, horret invicem se caritas fra- | 10 |
| terna complecti, rupta est illa osculorum inter soceros gene- | |
| rosque simplicitas. quousque nos cum silentii tui interpre- | |
| tatione committis? si nihil factum est, quod debeat erube- | |
| scere temporum pudor, quid sibi volunt verba media, sus- | |
| pensa? si nefas prodigiosis simile fabulis deprehendisti, mi- | 15 |
| serere, ne sis una morte contentus. incestam gravius odisse | |
| debes, quod et venit in forum, quod audaciam innocentis | |
| imitatur, et tacenti videtur irasci. cum filium propter rumo- | |
| rem torseris, propter tormenta occideris, non est media res, | |
| ut neutrum sciamus. | 20 |
| Mater quidem, iudices, innocentissima hoc complorat, | |
| hoc ferre non potest, quod nihil parricida respondet, sed | |
| nobis videtur iamiamque esse dicturus. non fallit nos, ne- | 16.1 |
| fande, quid captes: hoc, quod supra silentium trahis alta | |
| suspiria, quod in prorumpenti videris exclamatione defi- | |
| cere, mendacio paratur auctoritas, et in fidem erupturae | |
| vocis adfertur, ut fateri videaris invitus. dic tamen! par est | 5 |
| huic rei matris integritas, ut mentiaris. o quanto nunc do- | |
| lore torqueris, quod instantem non potes aliqua truci pro- | |
| clamatione discutere! non verba tibi contra miseram, sed | |
| argumenta desunt, non voce, sed probatione deficeris. quod | |
| solum datur, relinquis infamiae, et nos cum perpetua ser- | 10 |
| monum malignitate committis. qui interrogantem uxorem | |
| nec damnat nec absolvit, rumore contentus est. modestiam | |
| mariti pariter et patris accipite: de muliere, quae convinci | |
| non potest, sufficere sibi putat, ut incesta credatur. quis | |
| umquam tam nefandas artes, tam cruentum deprehendit | 15 |
| ingenium? quia non potest probare, quod dixerit, captat, ut | |
| credatur, quod non dixerit. dissimulas, taces, saeve, crude- | |
| lis; invenisti tormenta matris. | |
| Audi, quid misera simplicissimo dolore proclamet. 'non | |
| efficies,' inquit, 'callidissime parricidarum, ut non audeam | 17.1 |
| cadaver amplecti. ego vero incesta sum, si possum moderari | |
| gemitus, conprimere lacrimas coite in funus, omnes liberi, | |
| omnes parentes, custodite planctus meos, observate suspi- | |
| ria. si quid feci, si quid admisi, fatebor. ecce supra lectulum | 5 |
| effusa feralem laceros artus et perustum complexa corpus | |
| exclamo: teneo unicum meum, velit nolit invidia, meum | |
| misera formosum. hoc erat, quod infelicissimam matrem | |
| ultra solitae caritatis exagitabat adfectus: amabam, marite, | |
| periturum. infames quantumlibet hanc inpatientiam, ego | 10 |
| mihi videor defuisse, cessasse, multum de laetitia, multum | |
| perdidisse de gaudiis. nemo umquam filium nimis amavit.' | |
| 'Excuso tibi,' inquit, 'iuvenis innocentissime, quod supre- | |
| mis tuis nondum praestiti misera comitatum. vivere quidem | |
| te defuncto continuo non debui, sed mori marito tacente | 15 |
| non potui. rumpam taedium lucis invisae, si prius licuerit | |
| coram civitate manibus tuis iusta persolvere, cum damnato | |
| supra callidissimum silentium parricida nihil te dixisse con- | |
| stiterit. ignosce, quod ad iudicium istud orbata duravi. ti- | |
| mui, ne, si ad exitum impatientia, si praecipiti pietate pro- | 20 |
| perassem, faceret alium parricida de mea morte rumorem.' |