| Ad polypos | |
| Ad gravem odorem narium (ὄζαιναν Graeci hoc vitium vocant) | 50.1 |
| aeruginis pondo quadrantem aut squamae aeris pondo quadrantem aut | |
| utrarumque rerum pondo sescuncias in mellis despumati pondo libra | |
| decoquere oportebit et eo uti liquido per pinnam. <ad polypos>, cum sint | |
| a cerebro, paribus ponderibus sicca bene faciunt. | 5 |
| Ad polypos misy usti, chalcitidis ustae, aeris flos usti, soreos, aeris | 51.1 |
| squamae <paria pondera> tusa et cribrata. sicco medicamento per pin- | |
| nam saepius nares tactae, eiusmodi vitia attenuata quotidie emendantur. | |
| Sed quia plerumque vexantur nares gravedine, quae tumore earum | 52.1 |
| efficitur, non alienum est scire te eius quoque rei remedia. prodest igitur | |
| quies unius diei et ab omni re abstinentia. perungendae nares erunt bitu- | |
| mine liquido aut murra stacta vel pice liquida. postero die pastillus iste | |
| nocte super cibum dandus est et, si opus fuerit, per triduum continuum | 5 |
| eodem tempore. recipit autem haec: apii seminis pondo trientem, anesi | |
| pondo quadrantem, alterci seminis, quod hyoscyamum dicitur, pondo | |
| trientem, opii pondo unciam. fiunt pastilli ponderis victoriati, alii parte | |
| tertia detracta. dantur cum aquae cyathis tribus. faciunt autem et ad | |
| oculorum epiphoras et stomachi nauseam et deiectiunculas et ad omnem | 10 |
| fluorem. |