| Ad dentium dolorem | |
| Ad dentium dolorem quamvis plurimi dicant forfices remedium | 53.1 |
| esse, multa tamen citra hanc necessitatem scio profuisse. itaque cum | |
| etiam exesus est aliqua ex parte, eum non suadeo protinus tollendum, sed | |
| excidendum scalpro medicinali, qua cavatus est, quod sine ullo fit dolore: | |
| reliqua enim solida pars eius et speciem et usum dentis praestabit. sed | 5 |
| cum dolor urgebit, varie sedandus est, partim collutione quorundam, | |
| partim commanducatione, nonnumquam suffitione aut impositione ali- | |
| quorum. prodest colluere os frequenter radice herbae quinquefoliae in- | |
| coctae in vino, item herba urceolari et cupressi bacis aqua incoctis; | |
| alterci quoque radix aut eiusdem semen linteolo spisso inligatum et | 10 |
| aqua saepius infervefactum denti subinde adpositum. | |
| Item levat aeque dolorem dentium portulaca commanducata ab ea | |
| parte, qua non dolebunt, ut sucus traiectus contineatur pusillo diutius; | |
| et solani sucus tepens bene facit gargarizatus. | |
| Suffire autem oportet ore aperto alterci semine carbonibus | 54.1 |
| asperso, subinde os colluere aqua calida: interdum enim quasi vermiculi | |
| quidam eiciuntur. levat dolorem et bitumen suffitum. | |
| Item commanducare proderit herbam rhododaphnen et salivam | 55.1 |
| dolentibus traicere ac pusillo diutius continere et ita hiantem pati sali- | |
| vam decurrere; item mentastrum vel radicem cotyledonos, quae herba | |
| similia folia cymbalis habet nasciturque fere in parietibus humidis. py- | |
| rethri quoque radix commanducata multorum levavit dolorem nec minus | 5 |
| alumen fissum linteolo spisso circumdatum et ita dolenti pressum diutius | |
| continere prodest. | |
| Imponere ipsi vero denti toto oportet hoc medicamentum quasi | 56.1 |
| emplastrum: peucedani suci 𐆖 p. III, opopanacis 𐆖 p. I, thuris 𐆖 p. II, | |
| uvae passae sine granis 𐆖 p. I. haec per se contundi iubebis, deinde ce- | |
| tera seorsum trita commisceri in unum. ubi fuerit dolor, auriscalpium lana | |
| molli involvitur, deinde tingitur ferventissimo oleo atque ita denti pri- | 5 |
| mum, deinde proximis gingivis superponitur bis terve, donec hebetescat | |
| ex aliqua parte dolor; post hoc medicamento dens cooperitur. si repe- | |
| tierit aut permanserit nihilo minus aliquis dolor, super medicamentum | |
| auriscalpium cum lana ex oleo candenti eodem modo imponere saepius | |
| oportebit, id est donec dolor tollatur. | 10 |
| Sed si quando moventur dentes ex perfrictione, confirmandi | 57.1 |
| erunt plurima gargarizatione lactis asinini aut vini Marsici ad tertias de- | |
| cocti, in quo lapathi radices conici debebunt, ut una decoquantur. strin- | |
| git etiam dentes alumen, quo infectores utuntur, ex melle Attico, ita ut | |
| duae partes sint mellis, tertia aluminis. haec misceri oportet mortario, | 5 |
| deinde patella fictili fervefacere, ut spissentur, atque ita recondere quo- | |
| libet vase dum ne aereo. hoc medicamentum primum austere erit et nimis | |
| perstringet dentes, postea remissius videbitur. | |
| Item proderit motis dentibus hoc medicamentum: aceti acer- | 58.1 |
| rimi valde sextarius unus semis, cedriae verae, ne habeat picis aliquam | |
| mixturam, hemina, aluminis fissi pondo triens. teritur alumen cum aceto, | |
| miscetur deinde cedriae et una omnia vase aereo coquuntur taeda pingui | |
| mota, donec in mellis spissitudinem temperata redigantur. hoc medica- | 5 |
| mento si quis ter in mense dentes fricuerit, dolorem eorum non experie- | |
| tur. |