| Dentifricii compositiones | |
| Dentifricium, quod splendidos facit dentes et confirmat: farinae | 59.1 |
| hordeaciae sextarium conspargere oportet aceto cum melle mixto et sub- | |
| igere diutius atque ita in globulos dividere sex; quibus dilatatis admiscere | |
| salis fossicii semunciam, deinde furno coquere, donec in carbonem red- | |
| igantur. tunc terere oportebit eos globulos et admiscere spicae nardi quod | 5 |
| satis videbitur ad odorem faciundum; hoc Octavia Augusti soror usa est. | |
| Ad dentium candorem et confirmationem bene facit radicis edulis | 60.1 |
| cortex sole arefacta et contusa, cribrata; item vitrum candidum, quod | |
| simile crystallo est, diligenter tritum admixta spica nardi. utuntur ple- | |
| rique etiam huiusmodi dentifricio: herbam urceolarem legunt, cum iam in | |
| semine est, quam plurimam cum radice, deinde lotam uno die siccant, | 5 |
| postridie recenti muria dura macerant, tertio die expressam olla nova | |
| componunt, subinde salis fossicii quasi tabulata interponunt atque ita | |
| percoquunt fornace balneariorum, donec in carbonem redigantur. postea | |
| tritae ad tertias admiscent spicae nardi quod satis est. hoc cum eo, quod | |
| candidos facit dentes, tum etiam confirmat. Augustam constat hoc usam. | 10 |
| nam Messalina dei nostri Caesaris hoc utitur: cornorum cervi ustorum in | |
| olla nova et ad cinerem redactorum sextarium unum, masticis Chiae | |
| pondo unciam, salis ammoniaci pondo sescunciam. |