| Ad fluorem gingivarum | |
| Solent gingivae quorundam fluore infestari, quas praegnates | 61.1 |
| quidam vocant. prosunt eis lentisci folia arida contusa et cribrata tenuiter | |
| perforato cribro; facit et cinis eiusdem lentisci foliorum ex aqua eiusdem | |
| decocti. | |
| Compositum hoc autem medicamentum prodest, quod et ad omnia ul- | 5 |
| cera, quae in ore fiunt, utile est; anthera a Graecis appellatur. recipit | |
| haec: aluminis fissi 𐆖 p. IIII, myrrhae 𐆖 p. I, croci 𐆖 p. II, cyperi, id est | |
| iunci radicis 𐆖 p. II, gallae 𐆖 p. I, rosae lutei floris 𐆖 p. I, sandaracae | |
| 𐆖 p. III. his omnibus rebus tunsis cretis, arido medicamento uti oportet | |
| per pinnam etiam ad parulidas et epnlidas, id est ubi ex transverso gin- | 10 |
| giva suppuraverit vel ubi super extremum molarem increverit gingiva, | |
| aut <ad> tonsillarum tumorem magnum ut digito pressius fricentur. |