| Ad cancer in ore | |
| Est et molestum interdum, cum cancer os corripit, quod in in- | 62.1 |
| itiis neglectum brevi spatio temporis mortis causa est. oportet ergo, cum | |
| primum visum fuerit, antequam latius serpat faucesque occupet, misy | |
| usto quam plurimo cum melle uti saepius, deinde colluere aqua oleastri | |
| decocti subinde aut corticis mali granati. | 5 |
| Medicamentum Andronios prodest in omni parte corporis fac- | 63.1 |
| tum cancer; recipit autem haec: mali granati corticis 𐆖 p. X, terrae | |
| mali 𐆖 p. IX, aloes 𐆖 p. IIII, thuris 𐆖 p. IIII, myrrhae 𐆖 p. II, gallae | |
| 𐆖 p. VIII, aluminis fissi 𐆖 p. III, aeris flos 𐆖 p. II. teruntur et cribran- | |
| tur sicca curiose, deinde admiscetur passum Creticum dum habeat spissi- | 5 |
| tudinem mellis et vitro reponitur. cum opus est vino austeri sumendum | |
| medicamentum diluitur. facit hoc medicamentum et ad carbunculos et | |
| ad ignem sacrum et ad zonam quam Graeci herpetam dicunt. |