| Ad faucium uvaeque tumorem | |
| Ad faucium uvaeque tumorem stomatice hac fere utuntur, | 64.1 |
| quia nullam aspritudinem habet et satis efficax est: uvae Amineae acer- | |
| bae, cum primum granum incipiet perlucere, suci sextarios quattuor, | |
| mellis Attici sextarium commisceto in unum atque in aereo vaso coquito | |
| subinde movens, donec mellis spissitudinem habeat. | 5 |
| Altera eiusdem utor stomatice, cum diutius vexatae partes ante | 65.1 |
| dictae sunt: aluminis fissi 𐆖 p. II, gallae contusae 𐆖 p. II, omphacii | |
| aridi 𐆖 p. I, croci 𐆖 p. I, passi Cretici sextarius unus. hoc decoquitur vaso | |
| fictili ad dimidias et ita cetera diligenter trita admiscentur. utrumque | |
| autem medicamentum stagneo reponendum est vase. | 5 |