| Ad suppurationem faucium | |
| Ubi vero suppuratio faucium suspecta est, diutius permanente | 66.1 |
| earum tumore et interdum febriculis non sine horrore intercurrentibus, | |
| oportebit gargarizare quidem aqua mulsa crebrius furfuribus siligineis | |
| decocta vel passo ad dimidias decocto bene caldo, uti ore et faucibus | |
| diutius contineatur, vel ea aqua, in qua ficus arida pinguis erit decocta; | 5 |
| perungere autem fauces hoc medicamento, qua tactus sustinere poterit, | |
| pusillo pressius: mellis optimi heminam, resinae terebinthinae 𐆖 p. II, | |
| rosae cyathos duos. resinam cum rosa in duplici vaso, uti solent unguen- | |
| tarii, liquefacere oportet, deinde admiscere ei mel et coquere, donec spis- | |
| sum fiat medicamentum. hoc etiam cum eruperit suppuratio uti opor- | 10 |
| tet: expurgat enim et explet idem. |