| Ad anginam | |
| Ad anginam prodest et sanguinis detractio, cucurbitarum ad- | 67.1 |
| missio ceteraque auxilia, quibus medici efficacius utuntur. medicamenta | |
| autem simplicia quidem haec faciunt: laser Cyrenaicum, si poterit in- | |
| veniri, sin minus, Syriacum, aqua dilutum, crassius per pinnam faucibus | |
| adhibitum; item euphorbium aqua dilutum. | 5 |
| Compositorum autem medicamentorum haec sunt apta: fellis | 68.1 |
| taurini, salis, aceti, mellis, olei veteris aequas partes in unum miscere | |
| oportet et, cum opus fuerit, pinna perfricare fauces diutius. | |
| Item bene facit: git fricti 𐆖 p. II, pyrethri 𐆖 p. I, sagapeni vic- | 69.1 |
| toriati pondus; melle miscentur haec in unum trita. | |
| Facit bene et hoc medicamentum: fellis taurini 𐆖 p. II, elaterii, | 70.1 |
| qui est sucus cucumeris silvatici, 𐆖 p. I, cachryos animati et misy 𐆖 | |
| p. I; trita haec, melle admixto reponitur. cum opus est, dilutum aqua te- | |
| pida sumitur et fauces perunguntur cogunturque inde quam plurimum | |
| devorare: solvit enim ventrem et ita vehementissime prodest (multos | 5 |
| enim a summo discrimine mortis liberavit). item hoc medicamentum bene | |
| facit: hirundinum pullorum cineris pondo quadrans, hysopi pondo sex- | |
| tans, nitri pondo uncia, piperis pondo semuncia, laseris pondo semuncia; | |
| his tritis cretis mellis Attici quod satis erit admiscetur. et hoc ut ceteris | |
| medicamentis saepius fauces et pressius fricare oportet. | 10 |
| Multis et hoc profuit medicamentum quod est sine dubio efficacius et | |
| vehementius: costi, apii, anesi, schoeni, cassiae rufae, singulorum 𐆖 p. | |
| binum, git 𐆖 p. I, amomi victoriati p. unius, besae quod est semen <rutae | |
| silvestris> 𐆖 p. II, aluminis fissi semuncia, gallae mediae magnitudinis | |
| numero V, croci 𐆖 p. II, crocomagmatis victoriati pondo, myrrhae vic- | 15 |
| toriati pondo, aristolochiae Creticae 𐆖 p. IIII, cinnami 𐆖 p. III, hirun- | |
| dinum silvestrium pullorum cineris pondo uncia, nardi spicae victoriati | |
| pondo. haec sive contusa sive creta diligenter melle Attico despumato | |
| comprehendantur omnia. cum autem opus fuerit, adicietur quod satis | |
| erit eiusdem mellis. hoc Augusta semper compositum habuit. | 20 |