| Ad uvae tumorem et dolorem | |
| Uvam supprimit diu iacentem sal ammoniacum, galla contusa | 71.1 |
| aequis ponderibus. eadem ratione aluminis fissi 𐆖 p. IIII, piperis albi | |
| 𐆖 p. I; quibus in unum mixtis cocleario ter tacta resilit. item herbae | |
| cyclamini suco per coclearium ter die tacta ac per triduum non solum | |
| resilit ac fit minima, sed etiam raro valde molestat. item ad uvae tumorem | 5 |
| et tonsillarum siccum et efficax medicamentum: gallae tusae pondo un- | |
| cia, aeris flos pondo semuncia, menarum sine ovis quae sunt salsarum | |
| capita decem. haec comburuntur et ita ceteris admiscentur cineres et | |
| postea nihilominus in unum diutius teruntur. oportet autem digito hu- | |
| mido tangere medicamentum et sic uvam ab imo rectam diutius suppri- | 10 |
| mere sursum versus. item aliud efficacius ad uvam diu iacentem: cyperi | |
| siccatae bene pondo quadrans, myrrhae #¹¹¹⁸ S, croci siccati ante #¹¹¹⁸ #¹¹²⁰, | |
| sandaracae 𐆖 p. I, aluminis fissi #¹¹¹⁸ S, aeris usti #¹¹¹⁸ S. haec omnia in unum | |
| tunduntur, cribrantur ac digito melle uncto medicamentum sumitur et | |
| ita uva levatur ac tonsillae pressius fricantur per triduum; vel, si voles, | 15 |
| digito mundo sine melle curabis. |