| Ad scabiem | |
| Ad scabiem halica ex aceto macerata et trita bene facit exiguo | 251.1 |
| thure adiecto. item picis liquidae libra, cerae pondo semis, sulphuris vivi | |
| pondo sextans, aluminis fissi pondo I. | |
| Bene facit olivae Aethiopicae commi, quod Graece elaeas Aethio- | 252.1 |
| pices dacryon vocant, aceto dilutum. item salicis libri ex aceto cocti atque | |
| ita triti et impositi tollunt scabiem. facit et eiusdem cinis ex aceto ad sca- | |
| biem. prodest et farina hordeacia cocta ex posca, si tenerum corpus erit, | |
| vel ex aceto, si durum, per dies quattuor aut quinque; deinde ceratum ex | 5 |
| rosa adiecta cerussa imponere oportet, donec cicatrix ducatur. | |
| Facit bene et haec compositio: thuris masculi pondo triens, | 253.1 |
| sulphuris pondo uncia, ceparum pondo sextans, rumicis erraticae radicis | |
| aceto quoque tritae pondo—I. omnia teruntur, miscetur aceti quod sa- | |
| tis erit, id est dum mellis crassi habeat spissitudinem. cum opus est, sca- | |
| biei locus nitro et aceto fricatur diutius et pressius, deinde hoc medica- | 5 |
| mentum superlinitur. | |
| Alia compositio ad idem: scammoniae 𐆖 p. III, myrrhae 𐆖 | 254.1 |
| p. I, aeris flos 𐆖 p. I, astulae regiae, quam asphodelon Graeci dicunt, | |
| radicis 𐆖 p. II, glutinis taurini 𐆖 p. II, nitri 𐆖 p. I et victoriati. teruntur | |
| omnia aceto praeter gluten: hoc enim pridie aceto maceratur, ceteris iam | |
| tritis miscetur. cum opus est, ante nitro et aceto locus exasperatur, deinde | 5 |
| hoc oblinitur. | |
| Ut consummetur liber, malagmata et acopa adiciemus. |