| Genera malagmatorum ad omnem corporis valetudinem | |
| Β Β Malagma ad opisthotonon, id est cum cervix reflexa est in | 255.1 |
| posteriorem partem aut rigida cum intensione oculorum et maxillarum. | |
| facit et ad cynicon spasmon, cum in utramlibet partem depravata est | |
| facies; item ad omnem tensionem et contractionem nervorum et ligatio- | |
| nem, ancylen quod Graeci vocant; item ad dolorem omnis partis quamvis | 5 |
| veterem: bdellii π p. XVI, opopanacis π p. VIII, galbani π p. VIII, adi- | |
| pis vitulini π p. XVI, piperis grana numero CLX, ammoniaci guttae | |
| π p. VIII, cachryos π p. VIII, iris π p. XVI, cerae π p. LV, terebinthi- | |
| nae π p. L. arida quae sunt contunduntur, cribrantur; sucum habentia | |
| cum resina subinde admixta contunduntur; cera in frusta concisa aqua | 10 |
| ferventi demittitur et subacta manibus miscetur ceteris in pilam. oportet | |
| autem pilum ligneum frequenter cypreo oleo perungere. hoc malagma | |
| cypreo oleo liquefactum acopi usum praestat. | |
| Β Β Malagma alterum stomachum, alvum, intestina soluta haben- | 256.1 |
| tibus et cholericis prodest; confirmat omnem partem et adstringit, quae | |
| hoc desiderat: aluminis fissi π p. VI, rhus Syriaci π p. VI, gallae π p. VI, | |
| acaciae π p. VI, cerae π p. XL, picis Hispanae π p. XL, olei malini aut | |
| rosae pondo trientem. acacia vino exiguo macerata teritur, cera et pix | 5 |
| oleo alterutro mixta infervescunt; quibus temperatis adiciuntur cribrata | |
| sicca; his acacia miscetur atque in unum omnia subiguntur. | |
| Β Β Malagma ad pectoris et lateris dolorem et quidquid ex per- | 257.1 |
| frictione est, bene calfacit; idem ad omnem dolorem prodest: samsuci | |
| contusi #ΒΉΒΉβ°β΄ I, iris contusae sextarii I S, cyperi contusi sextarius unus, re- | |
| sinae terebinthinae pondo bes, cerae pondo quadrans, olei cyprei pondo | |
| selibra, vini Aminei sextarius unus. in hoc arida contusa macerantur | 5 |
| una nocte et die; oleo cera et resina liquefiunt; deinde superfunduntur | |
| vino, miscentur manibus. hoc medicamentum efficacius est secundo, post | |
| dies triginta efficacius prodest: initio enim humidum valde est et vix in- | |
| litum remanet. | |
| Β Β Malagma ad omnem dolorem, praecipue iocineris: spicae | 258.1 |
| nardi π p. V, Celticae, id est saliuncae π p. X, iris π p. VIII, meliloti, | |
| quod a nobis sertula Campana dicitur, π p. XXV, cyperi π p. VIII, am- | |
| moniaci thymiamatis π p. VIII, cardamomi π p. VII, croci π p. II, vini | |
| Falerni sextarius unus. in hoc omnia supra scripta contusa uno die et | 5 |
| nocte macerantur praeter ammoniacum: hoc enim aceto diluere oportet | |
| et quasi ceratum facere; postea cerae pondo dua et bes, resinae frictae | |
| pondo quattuor, rosae pondo libra liquefiunt et refrigerata atque rasa ce- | |
| teris miscentur. hoc et ad praecordiorum tensionem bene facit et vesicae | |
| dolorem. | 10 |
| Β Β Malagma ad lienosos et ad iocineris dolorem: ammoniaci | 259.1 |
| guttae pondo I, cerae pondo I, rosae pondo sextans. ammoniacum ex aceto | |
| teritur admixto crocomagmate, quantum colorare possit ammoniacum, | |
| quod teritur, usque dum leve factum mellis crassi habeat spissitudinem. | |
| postea cera liquefacta rosa adicitur mortario et bene pistillo mixta ma- | 5 |
| nibus utraque subiguntur. facit hoc malagma ad luxum et ad capitis do- | |
| lorem fronti superpositum. | |
| Β Β Malagma ad praecordiorum tensionem, ventris, stomachi du- | 260.1 |
| ritiem cum dolore; idem ad iecur et lienem prodest: cerae π p. L, ammo- | |
| niaci guttae π p. L, iris π p. XXV, panacis π p. XX, anesi π p. XXV, | |
| nitri π p. XXV, adipis taurini π p. XXV, feni graeci seminis π p. XXV, | |
| resinae terebinthinae π p. L, aceti acris sextarius unus, mellis pondo | 5 |
| triens. mel aceto diluendum est atque arida omnia his maceranda sunt | |
| die et nocte; ceram, terebinthinam, adipem liquefacta in unum ceteris | |
| miscere oportet et manibus subigere. |