| Malagma ad lienosos | |
| Myrobalani 𐆖 p. L, aphronitri 𐆖 p. XXX, capparis radicis | 261.1 |
| 𐆖 p. XX, cardamomi 𐆖 p. XXV, ammoniaci guttae 𐆖 p. XXX, cerae | |
| pondo selibram, irini olei pondo selibram. cera irino solvitur, quibus am- | |
| moniacum aceto dilutum miscetur et postea arida quae sunt commiscen- | |
| tur. | 5 |
| Malagma ad omnem dolorem veterem ex qualibet causa fac- | 262.1 |
| tum, praecipue ad lumborum dolorem, quos ante leniter scarifant: bdel- | |
| lae pondo trientem, styracis pondo trientem, hysopi pondo trientem, | |
| ammoniaci pondo trientem, piperis albi pondo trientem, thuris pondo | |
| trientem, bacae lauri aridae pondo dua, terebinthinae pondo trientem, | 5 |
| opopanacis pondo trientem, adipis taurini pondo trientem, medullae cer- | |
| vinae pondo trientem, propolis pondo selibram, olei veteris pondo libram, | |
| cerae pondo duo, thuris pollinis pondo libram. oleum, cera, resina, propo- | |
| lis liquefiunt, deinde thuris pollinis pondus superius dictum adicitur et | |
| cetera minutatim vel in unum contusa; opopanacem oleo diluere oportet. | 10 |
| Malagma quod discutit strumas, parotidas, panum, quod | 263.1 |
| Graeci φύγεθλον vocant; idem omnem futuram suppurationem dissipat, | |
| factam aperit; facit et ad dolorem articulamentorum vel cuiuslibet par- | |
| tis, praecipue ad lumborum dolorem atque inflationem stomachi vel coli: | |
| picis Hispanae, aphronitri, resinae pituinae, cerae, laurus bacarum, sin- | 5 |
| gulorum 𐆖 p. XXXV, adipis taurini 𐆖 p. XV, ammoniaci guttae 𐆖 | |
| p. XV, iris Illyricae 𐆖 p. XV, galbani 𐆖 p. XV, piperis albi 𐆖 p. XV. | |
| quae debent liquefieri, solvuntur igne et oleo; cetera contusa temperatis | |
| asperguntur, ultimo loco tepente medicamento laurus bacae miscentur. | |
| Malagma ad omnem dolorem corporis et articulamentorum, | 264.1 |
| facit et ad podagram; idem discutit vomicas aut aperit, praecipue in pec- | |
| tore et interaneis; prodest et lumborum doloribus: cerae 𐆖 p. VIII, | |
| ammoniaci 𐆖 p. X, bdellae 𐆖 p. X, iris 𐆖 p. VI, galbani 𐆖 p. III, terebin- | |
| thinae 𐆖 p. V. contunduntur ordine, quo scripta sunt, pilo ligneo cyprino | 5 |
| oleo, quod in imo subsidit, peruncto; cera in aquam ferventem in mini- | |
| mas partes concisa demittitur et subacta manibus in pilam conicitur. | |
| Malagma item ad contusionem lateris; idem facit ad suspec- | 265.1 |
| tas vomicas aut iam factas; praeterea ad iocinoris, praecordiorum duri- | |
| tiam vel dolorem bene facit; proderit et in omni loco dolenti impositum: | |
| cyperi, ammoniaci guttae, cardamomi, bdellae, thuris, resinae terebinthi- | |
| nae, singulorum pondo besem. thus et bdella macerantur pridie vini he- | 5 |
| mina una, cetera contunduntur; cerae pondo libra et triens et olei cyprini | |
| sextarius unus cum terebinthina liquefiunt ceterisque commiscentur. | |
| quidam adiciunt myrrhae pondo sextantem, croci pondo sextantem, cin- | |
| namomi pondo sextantem. | |
| Malagma ad luxum, contusum, canis morsum, parotidas, | 266.1 |
| strumas, podagram: cerae pondo dua, resinae frictae pondo dua, picis | |
| Hispanae pondo tria, ammoniaci pondo libram, thuris pollinis pondo se- | |
| mis, galbani pondo semis, aceti #¹¹⁰⁴ duos. ammoniacum tritum cum aceto | |
| solvitur igne; deinde resina, cera, pix adicitur et coquitur, usque dum | 5 |
| spissetur; postea thus admiscetur. ubi emplastri habuerit temperamen- | |
| tum, medicamento tepente galbanum adicitur. | |
| Malagma ad podagram et omnem dolorem et tensionem | 267.1 |
| nervorum: ammoniaci guttae pondo I, cerae pondo I, axungiae ve- | |
| teris selibram, olei veteris pondo trientem, olei cedrini pondo unciam, | |
| rosae pondo sextantem, cyprini pondo sextantem, croci pondo sex- | |
| tantem, Assi lapidis pondo unciam, myrrhae pondo unciam, aphroni- | 5 |
| tri pondo semunciam. patella nova liquefit axungia, cera cum oleo vetere; | |
| quibus adicitur ammoniacum tritum et movetur, usque dum solvatur; | |
| postea oleum cyprinum, rosa et cedria in unum miscentur et tunc sub- | |
| ducitur flamma, ne fervescat medicamentum. secundum quae adicitur | |
| crocum tritum ex aceto, deinde myrrha trita per se aspergitur, ultimum | 10 |
| nitrum et Assius lapis; Phoenicio inducitur. |