| Acopi genera et compositiones | |
| Acopum ad perfrictionem, lassitudinem, tensionem ner- | 268.1 |
| vorum; idem hieme non patitur perfrigescere artus; hoc Augusta uteba- | |
| tur: samsuci floris sextarium unum, feni graeci sextarium unum, roris | |
| marini foliorum sextarium unum, vini Falerni congium, olei Venafri sex- | |
| tarios quinque. praeter oleum omnia in vino triduo macerare oportebit, | 5 |
| quarto die oleum adicere et coquere in pruna non acri medicamentum, | |
| donec vinum consumatur, postea excolare per linteum duplex oleum cui | |
| adhuc calenti cerae Ponticae bessem miscere. reponitur medicamentum | |
| fictili vel stagneo vase. | |
| Acopum quod per vindemiam componitur, antequam mu- | 269.1 |
| stum defervescit: musti recentis congios quinque; in hoc et olei Venafri | |
| pondo quinquaginta macerantur res, quae infra scriptae sunt, contusae | |
| et percribratae grandioribus foraminibus cribri: iris Illyricae 𐆖 p. XL, | |
| cyperi 𐆖 p. XL, feni graeci 𐆖 p. XL, piperis nigri 𐆖 p. XL, xylobalsa- | 5 |
| mi 𐆖 p. XL, calami odorati, quo unguentarii utuntur, 𐆖 p. LXXX, | |
| spathes, qua unguentarii utuntur, 𐆖 p. LXXX, schoeni 𐆖 p. LXXX, | |
| saliuncae 𐆖 p. LXXX, cassiae nigrae 𐆖 p. XXIIII, cardamomi 𐆖 | |
| p. XXVIII, styracis 𐆖 p. XXVIII, costi 𐆖 p. XXVIII, myrrhae Ami- | |
| neae 𐆖 p. XXI, cassiae daphnitidis 𐆖 p. XXIIII, sertulae Campanae 𐆖 | 10 |
| p. XIIII, spicae nardi 𐆖 p. XL. haec cum musto et oleo macerantur vase | |
| stagneo aut fictili per dies triginta. oportet autem vas bene clusum et alli- | |
| gatum die bis solvere, immiscere omnia, deinde rursus operire et signare, | |
| ne vires evanescant; post dies triginta colantur macerata, deinde oleum | |
| purum excipietur, quod reponitur fictili vaso. cuius oleaminis vires ad | 15 |
| omnem contractionem nervorum tantae sunt, ut sit vix credibile. | |
| Acopum ad perfrictionem, lassitudinem, nervorum dolorem, | 270.1 |
| odoris gravioris (superiora enim boni sunt odoris): ammoniaci guttae | |
| 𐆖 p. XV, galbani 𐆖 p. IIII, resinae terebinthinae 𐆖 p. LVI, cerae 𐆖 | |
| p. XXVIII, mellis pondo triens, olei veteris #¹¹⁰⁴ I, hyssopi pondo uncia, | |
| medullae cervinae pondo uncia, opopanacis 𐆖 p. VI <vel> plus. quidam | 5 |
| hunc non adiciunt. ceram, oleum, terebinthinam liquefacere oportet, | |
| deinde cetera adicere, novissimum ammoniacum tritum curiose. hoc qui | |
| perunctus erit, etiam a serpente tutus erit. | |
| Acopum, quo fere Augusta et Antonia usae sunt, facit ad | 271.1 |
| perfrictionem et nervorum dolorem. idem perunctum non patitur per- | |
| frigescere artus et refrigeratos calfacit. componitur hieme hoc modo: su- | |
| mere oportet adipis porcinae sterilis pondo III vel anseris adipis idem pon- | |
| dus, deinde aqua frigida bene lavare atque in novo vase adicere vini ve- | 5 |
| teris odorati congium unum aut sextarios tres et res non nimis con- | |
| tusas ponderis huius: xylocinnami pondo quadrantem, cardamomi pondo | |
| quadrantem, cyperi pondo quadrantem, schoeni pondo quadrantem, ro- | |
| sae aridae foliorum pondo unciam, sertulae Campanae coronas decem. | |
| haec omnia infervescunt super carbones, deinde perfrigerata eodem cac- | 10 |
| cabo reponuntur posteroque die iterum infervefiunt recondunturque eo- | |
| dem modo, tertio die rursus recalefiunt et colantur per linteum vel ex | |
| iunco facto de industria colo. vinum atque adipis quod superest in altero | |
| novo vase conicitur; deinde cum gelaverit se adeps, oportebit fundum | |
| caccabi perforare et vinum omne emittere atque in priorem caccabum adi- | 15 |
| pem eandem conicere et vini eiusdem recentis eandem mensuram adicere | |
| resque non nimis contusas nec percribratas: nardi Syriaci spicae pondo | |
| sextantem, saliuncae pondo sextantem, amomi pondo quadrantem, cas- | |
| siae pondo quadrantem, myrrhae pondo trientem, cinnami pondo trien- | |
| tem, rosae aridae foliorum pondo sextantem. deinde semel mane et in | 20 |
| nocte semel infervefacere oportet, idem in postero die; cum infervefacta | |
| fuerint, percolanda erunt in caccabum priorem pertusum, sed ante dili- | |
| genter et spisse obturatum, atque ubi congelaverit se adeps, extrahendum | |
| erit spissamentum ut vinum omne effluere possit. quod cum defluxerit, | |
| quod superest adipis vase stagneo uno vel pluribus diligenter operto et | 25 |
| adplumbato reponitur. | |
| Harum compositionum, si qua fides est, ipse composui plurimas et ad | |
| ea, quae scripta sunt, facientis scio; paucas, sed valde paucas ab amicis | |
| (et ipsis aeque ac mihi credo) acceptas adieci, quas cum iureiurando ad- | |
| firmaverunt se ipsos expertos esse et bene facientis scire ad vitia quae | 30 |
| scripta sunt. illud autem te meminisse oportet, mi Calliste, quod initio | |
| dixi, eadem medicamenta in iisdem vitiis interim melius deteriusve re- | |
| spondere propter corporum varietatem differentiamque aetatum tempo- | |
| rumve aut locorum. eaedem enim res in dissimiliter dispositis corporibus | |
| non possunt eosdem effectus exhibere; sed adfirmo ex magna parte pros- | 35 |
| peros eventus, si quando opus fuerit, has compositiones habituras. |