| Ad comitialem morbum | |
| Ad comitialem morbum, quem Graeci epilepsiam vocant, herbam, | 12.1 |
| quam iidem †oximidam†, nos nervalem appellamus, oportet ieiunum | |
| quam plurimam viridem comesse a prima luna ad tricesimam. haec eadem | |
| herba ebrio data copiosa in crapula vinum discutit mentemque restituit. | |
| Item hinnulei cervi coagulum intra novem dies exceptum bene | 13.1 |
| facit ad comitialem morbum. intellegitur autem dierum numerus ex eo, | |
| quod iacent aures hinnuleorum primis temporibus, a nono die subrigun- | |
| tur. oportet ergo sumere tunc coagulum et arefacere, quo neque sol neque | |
| luna accedit, atque inde dare pueris quidem viciae magnitudinis globu- | 5 |
| lum ex aquae calidae cyathis duobus, maioribus fabae solidae magnitu- | |
| dine ex aquae calidae cyathis tribus per dies triginta. dentur autem aquae | |
| purae supra medicamentum cyathi duo aut tres. hoc remedium qui mon- | |
| stravit, dixit ad rem pertinere occidi hinnuleum tinctorio, quo gladiator | |
| iugulatus sit. | 10 |
| Constat inter plures et crocodili testiculum pondere 𐆖 I aut | 14.1 |
| victoriati per dies triginta ex aquae cyathis tribus sumptum multos re- | |
| mediasse. | |
| Ad recentem comitialem morbum cito proficit, ad veterem tar- | 15.1 |
| dius: thymi albi 𐆖 p. III ex aceti cyathis tribus et mellis boni pondo | |
| uncia; ut dilutum ieiunus bibat per dies quadraginta quinque. sed cum | |
| biberit, citatus ambulet milia passuum non minus III et dimidium. | |
| Scio Romae quandam honestam matronam aliquot comitiali | 16.1 |
| morbo liberasse hoc medicamento: eboreae scobis hemina, mellis Attici | |
| pondo libra. haec in unum miscentur; postea adicitur, si puer fuerit qui | |
| laborat, testudinis masculae, palumbi masculi, utrorumque ferorum, id | |
| est nuper captorum, sanguis, quantum fluxerit, dum viva utraque ani- | 5 |
| malia dimittantur: sin autem puella fuerit, feminini generis animalia | |
| sint et eodem modo capta sanguine effuso emittantur. oportet autem cla- | |
| vum Cypri aeris acutum demittere in iugulum testudinis et palumbi ve- | |
| nas, quae sub alis sunt, aere acuto incidere. hoc medicamentum ligneo | |
| vaso signatum reponitur. cum opus fuerit, dantur ex eo luna decrescente | 10 |
| per continuos dies triginta primum coclearia tria, deinde quinque, deinde | |
| septem, deinde novem, summum undecim, et rursus novem, deinde sep- | |
| tem, deinde quinque, postea tria et iterum augetur minuiturque numerus | |
| cocleariorum, donec dies triginta ante dicti consumantur. postea oporte- | |
| bit scobis eboreae heminam per duos menses consumere vitio correptum, | 15 |
| accipientem ex ea terna coclearia in die ex aquae cyathis tribus. hoc | |
| medicamento qui utitur, neque vinum neque suillam gustet; praeterea | |
| habeat in brachio viriam eboream. | |
| Nam sunt et qui sanguinem ex vena sua missum bibant aut de | 17.1 |
| calvaria defuncti terna coclearia sumant per dies triginta; item ex ieci- | |
| nore gladiatoris iugulati particulam aliquam novies datam consumant. | |
| quaeque eiusdem generis sunt, extra medicinae professionem cadunt, | |
| quamvis profuisse quibusdam visa sint. | 5 |
| Illud tamen non oportet ignorare, sanari hoc vitium, cum cogni- | 18.1 |
| tum est, aliquibus: viros facilius mulieribus remediari, pueros vel virgines | |
| liberari post complexum et devirginationem. |