| Collyria composita lenia | |
| Ad conturbationes et epiphoras oculorum scio multa collyria, | 19.1 |
| tametsi tarde, magnos tamen effectus habere; sed nulli collyriorum tan- | |
| tum tribuo quantum lycio Indico vero per se. hoc enim inter initia si quis | |
| ut collyrio inungatur, protinus, id est eodem die, et dolore praesenti et | |
| futuro tumore liberabitur. supervacuum est autem nunc laudes eius re- | 5 |
| ferre: in aliis enim expertus intelliges simplicis rei vix credendos effectus. | |
| Oportet vero minime quater quinquiesve ex intervallo inungere, | 20.1 |
| deinde cum coniverint oculi ad singulas inunctiones, ex aqua quam pot- | |
| erint sustinere calidissima spongeis expressis vaporare eos diutius eodem- | |
| que die in balneum ducere, ita ut cum cetero corpore caput quoque et | |
| facies calda immergatur et foveatur, vinoque uti, ut quisque adsuetus | 5 |
| est; postero die si qua vestigia epiphorae remanserint, inungere collyrio | |
| aliquo acriore aquato sub vespere et rursus in balneum deducere et vinum | |
| dare eodem modo. fere enim uno die tollit epiphoram et praecipue inci- | |
| pientem neque adhuc alio medicamento tactam. sed si ea vis fuerit epi- | |
| phorae, ut non cedat uno die, spectare oportebit donec impetus sedetur, | 10 |
| et ita in balneum deducere ceteraque facere, quae praecepimus. idem hoc | |
| medicamentum etiam supraperunctum tardius quidem, sed eosdem | |
| effectus praestat, maxime in teneris corporibus, ut mulierum et puero- | |
| rum, quorum oculi nullius medicamenti vim sustinent. triduo enim aut | |
| plerumque quadriduo tollit dolorem adiutum ovi infusione et aquae ca- | 15 |
| lidae vapore. | |
| Item compositorum collyriorum hoc maxime probo ad recentes | 21.1 |
| epiphoras et conturbationes oculorum tumoresque et dolores: aloes In- | |
| dicae 𐆖 p. IIII, croci 𐆖 p. II, opii 𐆖 p. I, commis 𐆖 p. IIII, plantaginis | |
| suci cyathos tres. terere oportebit per se crocum diligenter, deinde ce- | |
| tera admiscere pridie macerata suci plantaginis cyatho atque ita reliquis | 5 |
| duobus cyathis admixtis, cum spissata fuerint, collyria fingere. utrumque | |
| autem genus medicamenti eximie prodesse iudico proprietate quidem | |
| quadam; sed praecipue quod nullam in se aspritudinem habent ut ple- | |
| raque, quibus fere inunguntur homines. nam quae ex cadmia aut aere | |
| usto eiusdemque generis pigmentorum componuntur, quamvis curiose | 10 |
| terantur, naturam tamen suam amittere non possunt. numquam enim ut | |
| sucus diluuntur, sed cum in summam subtilitatem deducta sunt perseve- | |
| rantia terentium, corpora tamen quasi pulverulenta necesse est maneant, | |
| quae oculorum partes velut configunt, certe exterius pungunt foramina | |
| primae tuniculae oculi atque in initiis interdum non tam molestam futu- | 15 |
| ram concitant epiphoram. | |
| Quo nomine etiam quod diaglaucium dicitur probo in initiis. | 22.1 |
| nam et hoc genere quodam ex eadem materia constat nec ullam aspritu- | |
| dinem habet, quandoquidem sic componitur: croci 𐆖 p. V, sarcocollae 𐆖 | |
| p. X, glaucei suci 𐆖 p. XX, tragacanthi 𐆖 p. V et opii 𐆖 p. V. hoc enim | |
| ego adicio et ita melius respondet. sed opium et in hoc et in omni collyrio | 5 |
| medicamentoque verum adicere oportet, quod ex lacte ipso papaveris | |
| silvatici capitum fit, non ex suco foliorum eius, ut pigmentarii institores | |
| eius rei compendii et lucri causa faciunt. illud enim cum magno labore et | |
| exiguum conficitur, hoc sine molestia et abundanter. teritur ante omnia | |
| crocum aqua pluviali, deinde adicitur sarcocolla, glaucium, opium, trag- | 10 |
| acanthum, prius omnia seorsum macerata non multa eius generis aqua, | |
| ut quam primum, id est, si potest fieri, eodem die fingantur collyria: solet | |
| enim diu neglectum mortario inacescere. his fere utor primis diebus colly- | |
| riis non sine ceteris auxiliis, prout res postulat, abstinentia dico, sanguinis | |
| detractione, meliusque ea ceteris proficere adfirmo. | 15 |
| Cum vero pluribus quis diebus vexatus fuerit epiphora et per- | 23.1 |
| severantia umoris et pituita ipso calore oculorum glutinosior visa fuerit | |
| (quod fere sexto septimove die accidere solet), tum proderunt et ea, | |
| quorum genus superius improbavimus, composita ex rebus metallicis: | |
| facilius enim iam patiuntur oculi, si modo exulcerati non fuerint, iniu- | 5 |
| riam. quorum praecipue hoc mihi placet, quod a colore phaeon dicitur; | |
| accipit autem haec: aeris usti 𐆖 p. XII, cadmiae ustae 𐆖 p. XII, stibii | |
| cocti 𐆖 p. XII, acaciae chylismatis 𐆖 p. VI, aloes 𐆖 p. III, opii 𐆖 p. II, | |
| croci 𐆖 p. III, castorei victoriati pondus, myrrhae, lycii idem ponderis, | |
| commis 𐆖 p. XVIII. aqua pluviali quae sunt dura tam diu teruntur do- | 10 |
| nec levissima fiant, postea cetera alio mortario singula trita admiscentur; | |
| cum tollendum est, commi adicitur. hoc quidam etiam in initiis utuntur | |
| cum ovi aquato liquore per se vel cum collyrio, quod a cinereo colore | |
| spodiacon appellatur. | |
| Collyrium spodiacum a quibusdam cinereum dicitur, compo- | 24.1 |
| nitur autem ex his: cadmiae botroitidos ustae super testam, donec in- | |
| candescat, et vino Falerno extinctae 𐆖 p. XL, cretae Samiae astera quam | |
| vocant Samias 𐆖 p. LXXX, stibii cocti 𐆖 p. XX, opii 𐆖 p. X, commis | |
| Alexandrini 𐆖 p. XX. teruntur haec omnia pluviali aqua, ultimum com- | 5 |
| mi adicitur; ante hoc, cum cetera levia sunt facta, opium miscetur mace- | |
| ratum pridie aqua. facit hoc per se etiam initio, cum tenuis abundansque | |
| fluit lacrima et pustulae molestae sunt, aut cum prima tunicula oculi | |
| exesa est aliave exulcerata. cum purum ulcus est, diluitur fere ovi albore, | |
| quod est tenuissimum. | 10 |
| Ad sordida ulcera oculorum crustasque habentia, quas escharas | 25.1 |
| vocant, item ad carbunculos, quos anthracas dicunt, facit bene et per se | |
| mel Atticum purum pyxide Cyprii aeris conditum et repositum mensibus | |
| duobus nec minus: quanto enim diutius remanet, efficacius fit. | |
| Sed praecipue hoc collyrium, quod quidam Athenippum, qui- | 26.1 |
| dam diasmyrnes, quidam euodes vocant, quia boni odoris est. [sed prae- | |
| cipue hoc] quod etiam ad pustulas papulasque et suppurationes oculorum | |
| facit et ad cicatrices non veteres et ad palpebrarum recentem aut in cor- | |
| poribus tenerioribus aspritudinem. oportet autem eo ad sordida ulcera | 5 |
| diluto cum ovi albo, id est aquatissimo, uti, deinde, cum lacrimae fluere | |
| desierint, cinereo superinungere. item ad pustulas ex ovo tritum facit, | |
| ad papulas vero et ad dolores cum rubore et distentione oculi sicca, cum | |
| lacte muliebri, ex aqua autem ad cicatrices recentes extenuandas et pal- | |
| pebrarum aspritudinem tollendam, subiecto scilicet specillo aut inversa | 10 |
| palpebra, si quis eo <non> utatur. componitur autem ex his: pompholygis | |
| lotae 𐆖 p. VIII, aeris usti 𐆖 p. VIII, croci 𐆖 p. IIII, myrrhae 𐆖 p. IIII, | |
| nardi 𐆖 p. VI et victoriati, lapidis haematitis 𐆖 p. II et victoriati, piperis | |
| albi grana decem, opii 𐆖 p. I et victoriati, commis 𐆖 p. X. teritur vino | |
| Chio. | 15 |
| Collyrium psittacinum, a colore ita dictum, facit ad epiphoras, | 27.1 |
| quae cum tenui et acri lacrima consistunt, item ad ustiones et solutas ci- | |
| catrices et vastum tumorem, quem, quia a loco interdum videtur propel- | |
| lere oculum, proptosin vocant, cum ovi albo, quod est tenue. sed prae- | |
| cipue facit, cum quasi sanguine suffusi sunt oculi et ob id nullum nisi | 5 |
| lenissimum collyrium patiuntur. recipit autem haec: croci 𐆖 p. IIII, | |
| cadmiae 𐆖 p. IIII, stibis 𐆖 p. IIII, opii 𐆖 p. II, commis 𐆖 p. II, amyli | |
| recentis et dulcissimi 𐆖 p. IIII. eodem ordine, quo scripta sunt, in mor- | |
| tario debent teri ex aqua pluviali; amylum autem, cum iam fingendum | |
| erit collyrium, adicietur. interdum et hoc superinungantur qui prius Athe- | 10 |
| nippio curati sunt. his fere collyriis lenibus omnia, quae cum tumore et | |
| dolore fiunt circa oculos, remediamus. |