| Collyria acria | |
| Β Β Acrioribus autem his: ad cicatrices extenuandas et palpebras | 28.1 |
| asperas, quod, quia ex quattuor rebus ut quadriga equis constat et celeres | |
| effectus habet, harma dicitur; recipit autem haec: aeris usti π p. IIII, | |
| thuris arboris corticis π p. IIII, ammoniaci guttae π p. IIII, commis π | |
| p. IIII; teruntur ex aqua pluviali. | 5 |
| Β Β Hoc etiam superunctum ad puerorum epiphoras et qui non | 29.1 |
| sufferunt inunctionem facit, ut huiusmodi medicamenta, quae perichrista | |
| vocant: croci Siculi pondo uncia, commis pondo uncia; haec aqua terun- | |
| tur, fiunt collyria. | |
| Β Β Est et hoc medicamentum satis efficax, quo ita oportet palpebras | 30.1 |
| perungere, ne quid intra oculum fluat. recipit autem haec: croci Siculi π | |
| p. III, magmae croci π p. XII, thuris π p. III, aluminis rotundi π p. VI, | |
| opii π p. I, myrrhae π p. II, commis π p. III. vino Falerno teruntur; | |
| cum levia facta sunt et crassitudinem habent mellis spissi, adicitur passi | 5 |
| Cretici pondo sextans; reponitur pyxide stagnea; si passum adiectum | |
| non erit, collyrium <non> erit. | |
| Β Β Bene facit et hoc medicamentum, quo Augustus usus est, et | 31.1 |
| recipit haec: aluminis fissi π p. XL, thuris candidi π p. X, aloes π p. XV, | |
| croci π p. XV, opii π p. II, gallae π p. X, rosae foliorum aridorum π | |
| p. X, plantaginis suci vel seminis π p. X. vino Falerno teruntur; cum le- | |
| via facta sunt et mellis spissitudinem habent, adicitur passi sextarius aut | 5 |
| hemina et rursus commiscetur. reponitur vase stagneo vel argenteo. |