| Ad tussim veterem et destillationes et suspiria et inflationes, cum dura | |
| habent praecordia, et lienosos et phthisicos | |
| Catapotium, id est medicamentum, quod non diluitur, sed | 87.1 |
| ita ut est devoratur, ad tussim, quae cum fluore est: croci pondo uncia, | |
| myrrhae pondo sextans, opi pondo quadrans. contunditur crocum, per- | |
| cribratur; contusae myrrhae opium admiscetur aqua exigua dilutum. post- | |
| ea adicitur crocum, et cum in unum omnia bene mixta sunt, finguntur | 5 |
| pilulae ervi magnitudinis; dantur in noctem ternae vel quaternae. | |
| Catapotium alterum ad tussim aridam: myrrhae, piperis, | 88.1 |
| castorei, galbani, storacis, opii, singulorum idem ponderis. castoreum et | |
| piper contunduntur et cribrantur, deinde myrrhae ante tritae et cretae | |
| et ceteris contusis aeque admiscentur. ubi omnium unitas mortario facta | |
| est, melle despumato medicamentum comprehenditur, deinde formantur | 5 |
| pilulae viciae magnitudinis; dantur ternae vel quaternae in noctem. | |
| Aliud catapotium ad tussim veterem, suspirium et phthisi | 89.1 |
| temptatos, lienem et iecur durum habentes; idem inflationem tollit et | |
| purgat mulierem, si qua ex partu substiterunt: styracis 𐆖 p. VI, myrrhae | |
| 𐆖 p. II et victoriati, opopanacis 𐆖 p. II, iris Illyricae 𐆖 p. II, galbani 𐆖 | |
| p. II, resinae terebinthinae 𐆖 p. V, alterci seminis 𐆖 p. I, nitri 𐆖 p. I, pi- | 5 |
| peris albi 𐆖 p. I, opii 𐆖 p. I. irim, altercum, piper contundere oportet et | |
| cribrare, nitrum mortario terere et cetera pilo commiscere et postea haec | |
| eis adicere atque facere catapotia magnitudinis fabae, inde terna vel qua- | |
| terna in noctem dare ad inflationes in ipsa distentione cum aquae calidae | |
| cyathis tribus. | 10 |
| Pastillus ad tussim, destillationem pectoris et pulmonis, ad epi- | 90.1 |
| phoras oculorum, vesicae dolorem, qui cum fluore consistit, ubi saepius | |
| et non sine cruciatu urinam faciunt, item ad eos, qui sanguinem ore | |
| eiciunt aut per urinam reddunt, ad deiectionem, tormina, gravedinem, | |
| choleram, stomachi crebram nauseam cum vomitu sine febre, et quidquid | 5 |
| reprimere et siccare oportet, optime compescit; praeterea facit ad omnis | |
| partis corporis dolorem praeter capitis; quin etiam si quando aliis hic | |
| fuerit iunctus, alii vitio non erit tunc dandum hoc medicamentum. cum | |
| autem ad omnia, quae supra dixi, manifeste prosit, tum praecipue ad | |
| initio phthisicos bene facit: multos enim eripuit ex magno periculo inter- | 10 |
| dum bis terve datus hic pastillus. recipit haec: myrrhae troglodytis | |
| 𐆖 p. VI, croci 𐆖 p. V, opii 𐆖 p. IIII, thuris 𐆖 p. V, alterci albi seminis | |
| 𐆖 p. IIII, Apollinaris herbae radicis corticis 𐆖 p. IIII. contunditur haec | |
| cortex sicca per se et cribratur tenui cribro, deinde crocum, postea alter- | |
| cum, myrrha, thus, quibus miscetur opium pridie aqua maceratum; sub- | 15 |
| inde aquae exiguum adicitur, donec fingi pastilli possint pondere victo- | |
| riati, alii tertia huius ponderis detracta. dantur in noctem ex aquae | |
| cyathis tribus. somnum faciunt, dolorem omnem sedant, ut superius | |
| dixi. oportet autem ex eo etiam catapotia facere: quidam enim facilius | |
| ea quam potionem sumunt, et non multum interest. | 20 |
| Ad eadem remissior quidem pastillus, sed non contemnendus: | 91.1 |
| croci, myrrhae, alterci, opii pondera paria contusa miscentur despumato | |
| Attico melle; fiunt pastilli eiusdem ponderis. dantur ad aetatem et vires | |
| in noctem. licet et hinc catapotia facere propter eandem causam, sed tunc | |
| aqua, non mel adicitur. | 5 |
| Pastillus ad tussim et sanguinem reicientes et stomachum solu- | 92.1 |
| tum habentes, facit et ad deiectionem et vesicae dolorem: apii seminis | |
| 𐆖 p. VI, alterci seminis 𐆖 p. XII, aneti 𐆖 p. XII, opii 𐆖 p. VI, croci 𐆖 | |
| p. III, rosae foliorum arefactorum in umbra 𐆖 p. XII, myrrhae 𐆖 p. XII. | |
| semina et crocum et folia rosae contunduntur, cribrantur, myrrha teritur, | 5 |
| opium aqua maceratur, omnia in unum miscentur, aqua adiecta fiunt | |
| pastilli victoriati pondere, alii tertia parte detracta. dantur ad stoma- | |
| chum imbecillem habentis et sanguinem reicientis ex aquae frigidae cya- | |
| this duobus, ceteris ex caldae totidem cyathis. | |
| Pastillus ex odoribus bene facit ad omnem dolorem, proprie | 93.1 |
| autem ad tussim, item pectoris destillationem et oculorum epiphoras, | |
| facit et ad suspirium et ad lateris dolorem et ad phthisicos et vesica re- | |
| nibusque laborantis vel sanguinem ab urina reddentis cum dolore: cas- | |
| siae, cinnami, croci, singulorum 𐆖 p. III, alterci seminis, Apollinaris | 5 |
| herbae radicis, singulorum 𐆖 p. IIII, piperis 𐆖 p. II, opii 𐆖 p. IIII, | |
| thuris 𐆖 p. III, nardi spicae 𐆖 p. II. vino Falerno contusa et trita utraque, | |
| ut debent, consparguntur, fiunt pastilli victoriati pondere et alii parte | |
| tertia detracta. dantur in noctem, prout vires sunt, cum aquae calidae | |
| cyathis duobus aut tribus. | 10 |
| Medicamentum, quod per coclearium devoratur, bene facit ad | 94.1 |
| tussim aridam et eos, qui difficulter glutinosa excreant et praefocari | |
| videntur interdum, sed praecipue eis, qui lateris dolorem cum febre sen- | |
| tiunt, quos Graeci pleuriticos vocant: liberat enim omni periculo eos. hoc | |
| medicamentum Apulei Celsi fuit, praeceptoris Valentis et nostri, et num- | 5 |
| quam ulli se vivo compositionem eius dedit, quod magnam opinionem | |
| ex ea traxerat. est autem haec, quae componitur tribus rebus his: mellis | |
| Attici despumati libra, piperis nigri electi et ponderosi granis duobus, myr- | |
| rhae troglodytidos 𐆖 p. I. piper contunditur diligenter et cribratur, myr- | |
| rha teritur mortario curiose et postea utraque in unum miscentur, deinde | 10 |
| mellis adicitur quantum sufficiat. dantur coclearia quina vel sena, pleuri- | |
| ticis etiam plura saepius, sed cum intervallo dare oportet et maxime cum | |
| tussiunt et praefocari videntur et difficulter spirant sive noctu sive inter- | |
| diu: protinus enim excreant ea, quae obstant transitui spiritus, et tussire | |
| desinunt. | 15 |