| Ad sanguinis eruptionem | |
| Β Β Ad sanguinis eruptionem, sive ex arteria sive a pulmone | 83.1 |
| vel pectore ea fuerit, bene facit symphyti radix, quam quidam inulam | |
| rusticam vocant, quidam autem alum Gallicum dicunt, lota aqua frigida | |
| et rasa cultello eburneo vel osseo pondere sextantis aut plus, id est, | |
| quantum poterit manducare et devorare: neque enim amara est. oportet | 5 |
| autem eodem die acetum non gustare, quod interdum per se magnifice | |
| solet prodesse, sed huius radicis effectum resolvit. item bene facit poly- | |
| goni sucus cyathorum duum aut trium per triduum repetitus et planta- | |
| ginis et solani eodem modo sucus. prodest et cretae Samiae π p. I sump- | |
| tum ex aquae frigidae rigore detracto cyathis tribus. prodest et herbae, | 10 |
| quam polion vocant, nos ut opinor tiniariam, fasciculus, quantum manu | |
| comprehendi possit, in tribus heminis aquae decoctus, ad tertias redactus, | |
| si quis inde cyathos tres dederit per triduum. | |
| Β Β Oportet autem sentienti vulnus extra eo loco spongiam | 84.1 |
| ex aqua recenti imponere vel ex aceto acri ac frequenter mutare, ne con- | |
| calefacta noceat, et vetare artus constringere, quod plerique medicorum | |
| faciunt, ignorantes quia incitatur sanguinis eruptio musculor umcompres- | |
| sione, quandoquidem omnis constrictio in utramque partem exiget aeque | 5 |
| subiectam materiam; sicut utrem si quis medium laqueo constrinxerit, | |
| animadvertet in utramque partem excludere subiectum liquorem, et si | |
| superforatus casu fuerit, incitatione eiaculabitur quod in eo erit. eadem | |
| ergo ratione, cum sanguis eruptus est, qui constringunt vi magna artus, | |
| exprimentes sanguinem venis subiectum, cogunt magis erumpi per vul- | 10 |
| nus. huius rei argumentum: si quis super laqueum percusserit venam | |
| in brachio, quae est animalis, animadvertet aeque incitari sanguinem | |
| ex ea parte quam ex inferiore loco, cum percussa est vena. et hoc | |
| per se quidem si non viderent medici, merito essent culpandi, quod negle- | |
| gentes in ancipiti casu hominum essent; cum vero Asclepiades etiam pluri- | 15 |
| bus usus sit argumentis in hac re, neque ei quisquam contradixerit (quis | |
| enim adversus veritatem hiscere potest?), tanto magis sunt custodiendi, | |
| qui pollicentur salutis custodiam unius cuiusque se facturos, tam inertes | |
| autem et neglegentes sunt ut <ne> necessaria quidem ad conservandam | |
| vitam humanam, quae per aliorum laborem reperta sunt, studeant scire. | 20 |
| merito itaque manifeste quidam iugulantur genere quodam incitata erup- | |
| tione sanguinis ab eiusmodi hominum imprudentia. et, o bone deus, hi | |
| sunt ipsi, qui imputant suam culpam in medicamentis quasi nihil profi- | |
| cientibus. sed ad propositum revertamur. | |
| Β Β Faciunt etiam composita medicamenta ad sanguinis erup- | 85.1 |
| tionem, quorum et hoc est: acaciae suci pondo uncia, hypocistidos, qui | |
| est sucus rosae silvaticae, quam caninam quidam vocant, pondo uncia, | |
| balausti, quod est flos mali granati, quo coriarii utuntur, pondo uncia, | |
| opii pondo semuncia. balaustium contunditur, siccatur, siccum mortario | 5 |
| teritur. cetera pridie macerata in aqua commiscentur diligenter et pastilli | |
| finguntur, quidam pondere π I, quidam victoriati. dantur ad aetatem | |
| cuiusque ex aquae frigidae remissae cyathis tribus aut duobus. hic pastil- | |
| lus bene facit ad dysentericos, id est ad torminosos. | |
| Β Β Alter pastillus ad sanguinis eruptionem mirifice faciens: | 86.1 |
| tragacanthi π p. IX, Samiae cretae π p. VII, cerae Pontica e π p. IX, | |
| glycyrizae (est autem radix dulcis) suci π p. V, symphyti suci π p. XII, | |
| commis π p. IIII, hypocistidos suci π p. VII, thuris π p. V, aluminis | |
| liquidi π p. V, opii π p. V, amuli π p. VI, myrrhae π p. V, croci π p. VII, | 5 |
| plantaginis suci π p. III; passi Myconii quod satis erit miscebitur, fiunt | |
| pastilli, alii pondere π I, alii victoriati. dabuntur ex aquae tepentis cya- | |
| this duobus et dimidio. |