| Ad strumas et omnem duritiam in corporis quolibet loco | |
| Ad strumas bene facit radix cucumeris silvatici cocta ex aqua | 80.1 |
| mulsa et trita atque ita imposita, item hebiscum eodem modo factum. | |
| sed melius marini lepores oleo vetere necati faciunt in plumbea pyxide | |
| clusi, quam diebus quadraginta diligenter alligatam oportet habere. | |
| postea ex ea pinna oblinendae sunt strumae superque eas pellis lanata | 5 |
| non nimium tonsa tegendi gratia imponenda est. praecipere autem opor- | |
| tet, ne quis hoc medicamento manus inquinet aut inquinatas, priusquam | |
| bene laverit, ad os referat. | |
| Ad strumas et ad duritias mammarum mirifice facit, ante- | 81.1 |
| quam suppurent et post suppurationem nihilominus, hoc medicamentum: | |
| olei veteris pondo dua, spumae argenteae pondo libra, gallae Syriacae | |
| pondo triens, mannae thuris pondo uncia, galbani pondo uncia. cum | |
| oleo coquitur spuma, donec cerati spissi habeat temperamentum, deinde | 5 |
| admiscetur ei galla et secundum hanc manna. cum emplastri habet spis- | |
| situdinem, tollitur ab igne medicamentum, et cum desinet fervere, pau- | |
| latim galbanum miscetur per minutas partes; linitur aluta, cum opus est. | |
| hoc medicamentum solvitur tertio quartove die, si non suppuraverint | |
| strumae; sed si apertae fuerint, hieme alternis, aestate cotidie. | 10 |
| Malagma ad strumam et omnem duritiem mirificum, item | 82.1 |
| ad mammarum muliebrium duritiem et ad paniculas et ad tubera et ce- | |
| tera, quae subito adnascuntur, recipit haec: resinae terebinthinae pondo | |
| dua, cerae pondo semissem, propolis, quam quidam ceram sacram vocant, | |
| pondo sescunciam, galbani pondo sextantem, olei veteris pondo selibram. | 5 |
| haec omnia oleo ad ignem liquefacere oportet et postea miscere visci de | |
| quercu pondo quadrantem, ammoniaci guttae pondo quadrantem, hebisci | |
| radicis aridae pondo quadrantem, cyperi radicis, quod nos gladiolum ap- | |
| pellamus, pondo sextantem, faeculae pondo trientem, aphronitri pondo | |
| quadrantem, Asii lapidis flos pondo quadrantem, opopanacis pondo sex- | 10 |
| tantem. haec omnia ordine, quo scripta sunt, cribrata in caccabum con- | |
| iciuntur, opopanax oleo diluitur. ubi temperatum est medicamentum, | |
| manibus subigitur; linitur, cum opus est, aluta. |