| Ad suspirium | |
| Ad suspirium facit bene inter simplicia quidem acetum scilli- | 76.1 |
| ten quod vocant cocleario ter quaterve sumptum in die. prodest et ipsa | |
| scilla, argilla circumdata et furno cocta purgatis exterioribus putamini- | |
| bus, et quod tenerrimum est eius, mellis duabus partibus Attici mixtum | |
| et tritum bene, cocleario semel in die bisve sumptum. profuit multis | 5 |
| pulmo vulpis in olla fictili ad cinerem redactus et datus mensura coclea- | |
| riorum trium cum aquae calidae cyathis tribus, item pulmo cervi eodem | |
| modo factus et datus. | |
| Prodest et hoc medicamentum evidenter: aluminis fissi | 77.1 |
| 𐆖 p. VI, opii 𐆖 p. I. aqua exigua opium diluitur, miscetur alumini ante | |
| trito; fiunt globuli ciceris amplitudinis, dantur ieiuno ante cibum qua- | |
| terni aut quini. hoc medicamentum et ad sanguinis eruptionem ex inte- | |
| rioribus partibus facit et ad veterem tussim et ad phthisicos vel alios, qui | 5 |
| purulenta excreant. | |
| Hoc quoque medicamentum ad suspirium satis commode | 78.1 |
| proficit. sulphuris vivi 𐆖 p. I, nitri 𐆖 p. I, abrotoni quod tribus digitis | |
| comprehendi possit. haec contunduntur et teruntur curiose. cum opus | |
| est, dantur ex his coclearia duo cum duobus cyathis aceti calidi ieiuno. | |
| Aliud medicamentum ad suspirium efficax valde, facit autem | 79.1 |
| et ad lumborum diutinum dolorem et ad paralysin et hydropicos, lieno- | |
| sos: bryoniae, id est albae vitis, radicis 𐆖 p. XII, iris Illyricae 𐆖 p. XII, | |
| ammoniaci guttae 𐆖 p. XII, asparagi radicis 𐆖 p. VI, scillae bulbi crudi | |
| ex interiore parte 𐆖 p. XII, tragacanthi 𐆖 p. VI. mel miscetur contusis | 5 |
| et tritis, donec cerae mollis habeat temperaturam. inde, cum opus est, | |
| datur 𐆖 p. I cum aquae mulsae cyathis tribus vel quattuor. |