| Antidotos hiera Paccii Antiochi ad universa corporis | |
| vitia, maxime ad lateris et podagram | |
| Ad lateris dolorem, sive cum febre sive sine febre fuerit, com- | 97.1 |
| positio mirifica, non ignorata quidem antiquioribus propter effectus, sed | |
| praecipue a Paccio Antiocho auditore Philonidis Catinensis usu inlustra- | |
| ta: fecit enim magnos quaestus ex ea propter crebros successus in vitiis | |
| difficillimis. sed ne hic quidem umquam ulli vivo se compositionem de- | 5 |
| dit; post mortem eius Tiberio Caesari per libellum scriptum ad eum data | |
| et bibliothecis publicis posita venit in manus nostras, quam antea nul- | |
| lo modo extrahere potuimus, quamvis omnia fecerimus, ut sciremus | |
| quae esset. ipse enim clusus componebat nec ulli suorum committebat, | |
| pluraque enim quam recipit ipsemet contundi iubebat pigmenta fallendi | 10 |
| suos causa. hanc postea nos scivimus, quod et sane in libello ipse fatetur, | |
| non ab eo inventam sed usu exactiore comprobatam ad quae vitia et | |
| cum quibus et quemadmodum data proficeret. est enim non ignota, pon- | |
| deribus tamen antiquis aut adiecit aut detraxit, et res, quae in hac compo- | |
| sitione sunt, non utique conveniunt ad antiquas. interdum enim earum | 15 |
| quaedam plures etiam numero accipiunt atque ideo non idem praestant, | |
| cum interim haec mirifica temperatura composita mirificos effectus ha- | |
| beat. | |
| Facit hoc vero medicamentum non solum ad lateris dolorem, | 98.1 |
| sed etiam ad plura vitia efficaciter; quamobrem semper habeo id compo- | |
| situm. percurram autem quam brevissime, ad quae vitia et qualiter da- | |
| tum prosit, ut etiam in libello eius scriptum est et ego ex magna parte | |
| iam expertus sum. sanat ergo morbo comitiali correptos, quos epilepticos | 5 |
| Graeci vocant, et furiosos, quos maenomenos dicunt. | |
| Item sanat quibus subito tenebrae obversantur oculis cum verti- | 99.1 |
| gine quadam (scotomaticos hos Graeci appellant) nec minus diutino correp- | |
| tos capitis dolore, quem cephalalgiam appellant. prodest data pondere 𐆖 | |
| duum ex aquae mulsae cyathis quattuor, cum remissi fuerint; et si fre- | |
| quenter quidem corripiuntur, post binas ternasve accessiones danda erit | 5 |
| antidotos hiera. hoc nomen enim tribuit ei propter duas causas, ut existi- | |
| mo: unam, ne nomen eius verum dicendo ostenderet, quae esset (dicitur | |
| enim a quibusdam picra, quia amara est, a quibusdam diacolocynthidos); | |
| alteram, quo magis sub tanta specie nominis commendaret medicamen- | |
| tum. sed si ex longo intervallo accessionibus vexabuntur, in remissione | 10 |
| dolorum saepius dandum erit medicamentum: ita enim aut ex toto reme- | |
| diatur aut certe minuitur cotidie impetus vitiorum et sedatur intervalla- | |
| que maiora accipit et hoc ipso opportuniores fiunt ad veratri potionem, | |
| qua maxime haec vitia tolluntur. dare autem his oportet secundum pur- | |
| gationem (bis enim aut ter spumosa et glutinosa deiciunt) ptisanae cre- | 15 |
| morem, holera lenia ex urtica, lapathio, malva facta, torpedine interdum | |
| admixta et cum exiguo pane, aquamque potui. | |
| Facit bene haec compositio ad suspirium et ad vocis abscisionem et | 100.1 |
| subitas praefocationes ex qualibet causa ortas et ad eos, qui saepius ex- | |
| istimantur ab incubone deludi; usque eo tamen vexantur, ut interdum | |
| vitae periculum adeant: est enim vitium non contemnendum, utique in | |
| processa aetate. quibus dandum erit medicamentum proximo die eius | 5 |
| noctis, qua correpti sunt, cum intervallum a somno fecerint et quod satis | |
| est ambulaverint, ex aquae hysopum aut marrubium incoctum habentis | |
| cyathis quattuor vel quinque pondere 𐆖 unius vel unius et victoriati, | |
| prout res postulaverit; deinde post horas tres quattuorve cremor ptisanae | |
| detur. | 10 |
| Facit et hoc medicamentum ad eos quorum musculi maxillares cum | 101.1 |
| maximo dolore tensi sunt adeo, ut aperire os nullo modo possint: tetanon | |
| hoc vitium Graeci dicunt; item facit ad depravatam faciem in utramlibet | |
| partem: cynicon spasmon hoc idem appellant genus morbi; praecipue | |
| vero ad pectoris et lateris dolores prodest ex qualibet causa factos sive la- | 5 |
| tenti et occulta sive manifesta, ut ex ictu, casu, conatu aliquo supra vires | |
| vel ponderis supra modum portatione vel contusione, quae frequenter gla- | |
| diatoribus accidere solet in lusionibus et eorum maxime sauciatis, nec | |
| minus arbore alta delapsis vel scalis devolutis, excussis a rheda vel cur- | |
| riculo atque ita tractis. sed his, id est ex manifesta causa vexatis, cum | 10 |
| aceti cyathis tribus quattuorve danda erit antidotos; eis vero, qui ex oc- | |
| culta causa laborant, ex aqua mulsa proderit. praeterea nervorum ten- | |
| sionibus mirifice convenit. quamobrem facit et ad tremulos et ad sidera- | |
| tione temptatos utralibet: una enim ex contractione, altera cum remis- | |
| sione nervorum conspicitur; paralysim hoc utrumque vitium Graeci | 15 |
| appellant. ad quod etiam, cum correpti sunt, prodest ex aquae mulsae | |
| cyathis tribus quattuorve datum medicamentum pondere 𐆖 I vel unius | |
| et victoriati, admixto pondere victoriati castorei. prodest et ad ar- | |
| ticularem morbum, quem arthritim vocant, et ad spinae totius lumbo- | |
| rumque dolorem ex aqua mulsa datum ad vires cuiusque. item ad pod- | 20 |
| agram bene facit; nam et in praesentia detractione ipsa levat et in futu- | |
| rum omni molestia liberat. dimidio enim celerius sanantur, qui accepe- | |
| runt medicamentum, quam prius solebant. | |
| Quid dicam duritias in mammis mulierum cum dolore consisten- | 102.1 |
| tis, quas nullum medicamentum levat, †quemadmodum† ex toto, in | |
| perpetuum interdum sanat, quas plerique medicorum insanabiles adfir- | |
| mant carcinomata et cacoethes appellantes? poteram nominare honestas | |
| feminas, quas aut ille aut ego hoc medicamento sanavimus, nisi crederem | 5 |
| fidem te habere nobis: alioquin ipse tibi iam dixissem. | |
| Illud vero supra omnium opinionem est, quod ad stomachicos | 103.1 |
| evidenter convenit, cum sit virosissimum medicamentum ac verum sto- | |
| machus ne adversus lenia quidem et simplicia medicamenta apte sit dispo- | |
| situs. sed videlicet in eiusmodi rebus potentior usus ratione est: expertus | |
| enim unus quisque intelleget stomacho quoque hoc medicamentum ex- | 5 |
| imie prodesse. | |
| Remediat enim eos, quibus frequenter inacescit cibus, et eos, | 104.1 |
| qui adsidue inflationibus urgentur vel dolore eius vexantur aut adsidue | |
| nauseant aut saliva abundant vel inedia consumuntur stomachumque | |
| ita solutum habent, ut ex eo varios liquores subinde exspuant consentiente | |
| capite, ut nullum genus cibi continere possint. item ad bilem atram gene- | 5 |
| rantes, quos melancholicos vocant, bene facit. oportet autem non conti- | |
| nentibus cibos secundum vomitum protinus oleo perunctis et diutius | |
| presse fricatis dare medicamentum pondere 𐆖 I ex aquae cyathis tribus, | |
| deinde artus constringere et interdum olfactariis reficere et commandu- | |
| catione olivarum contusarum earumque rerum, quae stomachum con- | 10 |
| stringere solent, interim subrectos; recubantes deinde, cum deiecerint, | |
| solutis vinculis rursus perungere et fricare totum corpus atque ita varie- | |
| tate apta ciborum stomachum proritare, ut halica ex mulso malorum | |
| Cydoneorum suco facto vel ex granatorum per se malorum suco vel, si | |
| quos magis delectabit, ex frigida posca; secundum quae apala ova prod- | 15 |
| erint et intubi cocti vel crudi ex aceto, item lactucae, caules apio similis ex | |
| posca decoctus, ungula madida, purpurae, murices, pelorides, vulva; | |
| pomorum sorba, mala orbiculata, Scandiana, pira Crustumina, Segnina | |
| olla reposita, item uvae ex olla. haec enim et huiusmodi quae sunt confir- | |
| mant stomachum, quibus et insequentibus diebus uti oportebit paulatim | 20 |
| ad consuetudinem progredientes, donec prope omni molestia liberentur. | |
| Est stomachi vitium, quod cum siccitate et ardore eius et siti in- | 105.1 |
| requiebili et, ut ita dicam, inextinguibili consistit: auonen Graeci vocant | |
| ab eo, quod exsiccat omnem stomachi humorem. scimus quosdam urnas | |
| aquae bibisse neque ideo sitim aliqua ex parte in praesentia compescuisse. | |
| ad hoc 𐆖 p. I vel victoriati datum ex aquae cyathis tribus frigidae ita | 5 |
| prodest, ut facile abstinere ab aqua proximis diebus possint. lienosis vero | |
| ex posca et iocinerosis duritiam habentibus diutinam ex aqua mulsa sa- | |
| tis convenit nec minus hydropicis, quibus datur eadem ratione; sed his | |
| per complures dies oportebit ptisanae cremorem sine ullo alio liquore | |
| dari. | 10 |
| Prodest compositio haec et colo inflato et ceteris intestinis. futu- | 106.1 |
| ras quoque vel iam factas vomicas iisdem partibus aut discutit aut cele- | |
| rius aperit; item menstrua movet mulieribus, quae difficulter purgantur. | |
| dandum autem erit his ex aqua medicamentum, in qua decoquitur herba, | |
| quae artemisia dicitur aut quam dictamnon appellant. etiam ad papulas | 5 |
| et sacrum ignem vel quam zonam vocant bene facit ex aqua mulsa detrac- | |
| to prius sanguine, si res postulaverit, ut et in aliis omnibus superius dic- | |
| tis faciendum est. omnia enim auxilia adhibenda sunt, quae ex usu prod- | |
| esse eis comperta habemus, quia facilius adiuta antidotos adiuvabit et | |
| effectus suos exhibebit. recipit autem haec: stycadis, marrubii, chamae- | 10 |
| dryos, quae herba similia quercus folia habet, agarici, cucurbitulae sil- | |
| vestris, quam colocynthidam appellant, singulorum 𐆖 p. X, opopanacis, | |
| sagapeni, petroselini, terrae mali, piperis albi, singulorum 𐆖 p. V, cinna- | |
| mi, nardi spicae, myrrhae, folii, croci, singulorum 𐆖 p. IIII. in unum | |
| omnia ponderata contunduntur et cribrantur, praeter opopanacem et | 15 |
| sagapenon: haec enim mortario teruntur adiecto melle tenui, id est quam | |
| liquidissimo; deinde ceteris miscentur, quae et ipsa recipere debent tan- | |
| tum mellis, quantum satis erit ad comprehendenda et continenda ea. | |
| reponitur medicamentum vaso vitreo. datur, ut supra diximus, ad cuius- | |
| que vires et est prorsus sacrum, ut auctor huius nominis appellat. | 20 |
| Si quando autem efficaciore eo voluerimus uti propter difficul- | 107.1 |
| tatme naturalem vitiorum aut diuturnitatem, ut in furiosis aut comitiali | |
| morbo correptis vel lumborum perpetuum dolorem habentibus, pod- | |
| agrave correptis vastius, cucurbitae silvestris adiciemus ad superius dicta | |
| pondera 𐆖 p. XX, opopanacis atque sagapeni, singulorum 𐆖 p. III. | 5 |
| quamobrem utraque parata debent esse medicamenta, ut, cum opus | |
| fuerit, usus alterius utrius in promptu sit. illud utique credas interim | |
| velim mihi, dum in aliis expertus <tibi> persuadeas, hoc medicamentum | |
| non solum non nocere stomacho, verum etiam reficere et confirmare eum | |
| supra omnium opinionem. | 10 |