| Ad stomachi dolorem et inflationem et cetera vitia interius | |
| Medicamentum, quod proprie adversus solutionem stomachi | 108.1 |
| facit et fluorem eiusdem, maxime vero cum nihil cibi retinere possunt, | |
| sed quidquid datum est reiciunt: masticis Chiae candidae pondo libra, | |
| tragacanthi albi pondo libra, Apollinaris radicis uncia. contunditur trag- | |
| acanthum cum radice, postea mastiche adicitur. reponitur in vitreo vaso. | 5 |
| dantur, cum opus est, coclearia tria secundum vomitum per se factum | |
| ex aquae frigidae cyathis tribus. |