| Ad stomachi dolorem et inflationem | |
| Palmarum 𐆖 p. XL, aneti 𐆖 p. IIII, croci 𐆖 p. II, git 𐆖 p. II, | 109.1 |
| asari 𐆖 p. II, myrthae nigrae bacarum 𐆖 p. IIII, iuniperi grana numero | |
| viginti. contunduntur seorsum omnia et in unum miscentur; deinde fiunt | |
| pastilli pondere 𐆖 I, alii victoriati. dantur ieiuno ex aquae cyathis quat- | |
| tuor aut ex protropo musto, quod est passi genus. | 5 |
| Medicamentum siccum ad stomachi inflationem et dolorem et | 110.1 |
| inediam; movet et urinam ideoque facit et ad hydropicos et iecur durum | |
| habentis, et ad auriginem, quam quidam regium, quidam arquatum mor- | |
| bum vocant; refertur in Musam Antonium. recipit autem haec: aloes | |
| pondo assis trientem, croci, cinnami, nardi Syriacae spicae, asari, xylobal- | 5 |
| sami, masticae Chiae, singulorum 𐆖 p. VI. tunditur et vitro reponitur. | |
| dantur coclearia duo vel tria ex aquae cyathis tribus. |