| Ad coeliacos et torminosos et ad ventris diutinum dolorem | |
| Ad coeliacos, id est, qui subito et multa deiciunt, item et ad al- | 111.1 |
| vum citatam et interdum levia tormina: sorborum aridorum contusorum | |
| sextarius unus, rus Syriaci, quo coci utuntur, sextarii duo, mala granata | |
| recentia decem, item mala Cydonea decem. haec utraque coniciuntur in | |
| sapa facta ex musti adhuc in dolio ferventis sextariis triginta sex ad duo- | 5 |
| decim sextarios decocta, donec malorum coria percoquantur, ut sint ma- | |
| dida; deinde teruntur haec fictili mortario, ut grana comminuantur, | |
| quibus deinde Cydonea admiscentur et aeque teruntur. postea rus et | |
| sorba arida admiscentur cribrata curiose sapa, quae residua est, et omni- | |
| bus in unum bene coactis reponitur medicamentum in vitreo vase. dan- | 10 |
| tur autem inde ieiunis in diem ligulae binae vel ternae per se. | |
| Sin autem gravior morbus insedit, hic datur pastillus ad coelia- | 112.1 |
| cos et torminosos optime faciens: acaciae, balaustii, hypocistidos, opii | |
| pridie aqua macerati pondo sextans, alterci seminis, cretae Samiae, sin- | |
| gulorum pondo uncia; vino myrtite adiecto fiunt pastilli pondere 𐆖 | |
| unius aut victoriati. dantur ieiuno sine febre ex vini myrtitis aut Signini | 5 |
| cyatho uno cum duobus aquae mixto, febricitantibus ex aquae cyathis | |
| tribus. hoc etiam incitata libidine ipsius morbi, pastillus sive plures diluti | |
| aqua calida, vino, oleo, per clysterem immittitur; statim somnus conse- | |
| quitur, quotiens desurrexerint torminosi, qui graviter adflicti sunt, et | |
| utique prodest. | 10 |