| Alius pastillus ad torminosos efficacior | |
| Β Β Acaciae π p. IIII, croci π p. II, gallae π p. VIII, hypocistidis | 113.1 |
| π p. IIII, lycii π p. IIII, myrrhae π p. IIII, rus, quo coci utuntur, nardi | |
| spicae Syriacae, aloes, singulorum π p. II, anesi, commis, singulorum | |
| π p. IIII, piperis nigri π p. II. tunduntur, teruntur, cribrantur ex suco | |
| rubi cauliculorum vel ex vino Signino collyrii ritu. cum fuerint haec ita | 5 |
| levia, ut ungue nulla pateat aspritudo, finguntur pastilli pondere π I, | |
| alii pondere victoriati. datur unus ieiuno ante meridiem, alter in noctem | |
| ex aqua, si febres erunt: ex vino Signino, si sincere corpus erit. hoc | |
| efficax est medicamentum et si cetera, quae debent, <con>sentiente eius | |
| valetudine, recte adhibita fuerint, utique sanat. | 10 |
| Β Β Pastillus item, qui clysterio immittitur torminosis per anum, | 114.1 |
| cum sordida et sanguinulenta deiciunt, id est cum intestina eorum cancer | |
| occupavit; quo quasi cauterio tunc tantummodo uti oportet, alioqui | |
| nocet, ideoque a quibusdam ignorantibus eius usus accusatur quasi no- | |
| cuus. recipit autem haec: chartae combustae cineris π p. XXX, calcis | 5 |
| vivae π p. XXIIII, arrenici, quod est auripigmentum, π p. XII, san- | |
| daracae π p. VI. haec trita vino consparguntur, in quo rosa et | |
| lentis prius incoquuntur, ut possint fieri pastilli pondere π duum | |
| aut unius. cum opus est, teritur unus pastillus et immittitur per aquam | |
| decoctam rosam et lentem habentem, si febricitabunt: sin minus, ex | 10 |
| vino eadem incocta habente. facit et myrthae fasciculus cum ole- | |
| astri vel olivae ramulis utroque modo, prout res exegerit, incoc- | |
| tus. | |
| Β Β Potio autem, id est pastillus, cum immissum fuerit medicamen- | 115.1 |
| tum, sic convenit in noctem: myrrhae π p. II, lycii π p. III, thuris | |
| π p. I, opii π p. II, aloes π p. II, acaciae π p. IIII, myrthae bacarum | |
| nigrarum π p. XVI, ovorum ex aceto coctorum vitelli duo. haec trita | |
| vino Surrentino consparguntur et fiunt pastilli pondere π I. dantur | 5 |
| febricitantibus ex aquae cyathis quattuor, sine febre ex musti Surrentini | |
| cyathis duobus. | |
| Β Β Ad ileon, quod vitium est inflatio tenuium intestinorum, facit | 116.1 |
| bene galbani pondus victoriati; devoratur in pilulas divisum duas vel | |
| tres. movet et ructum et interdum deicit ventum deorsum atque ita prod- | |
| est. | |
| Β Β Ad idem vitium mirifice prodest hoc medicamentum; facit | 117.1 |
| autem ad lateris dolorem et ad omnem partem corporis: dauci seminis, | |
| panacis radicis, castorei paria pondera, rutae silvaticae dimidium; tritis | |
| vel contusis mel decoctum adicere oportet, inde dare π p. I aut victoriati | |
| ex aquae calidae cyathis tribus. | 5 |
| Β Β Facit et ad huiusmodi per anum immissum fenum graecum; | 118.1 |
| id aqua oportet bene coquere atque inde sumere heminam; item in oleo | |
| domestico incoquere rutam quam plurimam et hinc caldam heminam | |
| adicere priori aquae, quibus utrisque admiscere aphronitri triti sescun- | |
| ciam et ita per clysteria caldam immittere. hoc ego iam stercus per os | 5 |
| eicientem, quod signum mortiferum est, sanavi unguentarii cuiusdam | |
| servum. est autem vitium ileos periculosissimum et ideo inter praecipua | |
| refertur. quamobrem non utique cum magna fiducia ad hoc genus vitii | |
| adgredi debemus. |