Ad coli dolorem etiam vetustum compositionum genera
|
|
experta quae in totum persanant
|
|
Ad coli inflationem bene facit cumini silvatici semen per se, ut
|
119.1
|
est, datum, quantum coclearia tria, in aquae calidae cyathis quattuor.
|
|
Nam Cassii medici colice bona, multis nota propter effectus,
|
120.1
|
vera haec est, ut ab eius servo Atimeto accepi, legato Tiberii Caesaris,
|
|
quia is eam solitus erat ei componere: apii seminis pondo selibram, anesi
|
|
pondo quadrantem, castorei pondo sextantem, myrrhae pondo quadran-
|
|
tem, spicae nardi Indicae pondo sextantem, opii pondo quadrantem, croci
|
5
|
pondo sescunciam, piperis longi pondo sextantem semunciam, piperis
|
|
nigri pondo sextantem semunciam, petroselini pondo sextantem, schoeni
|
|
pondo sescunciam. haec omnia contusa, cribrata, melle Attico decocto
|
|
miscentur. datur ex hoc medicamento, quantum nux avellana media
|
|
patet, ex aquae cyathis tribus caldae. in ipsis doloribus statim prodest
|
10
|
idem medicamentum cerati ex malobathro facti duabus partibus et cerae
|
|
uni mixtum et extra impositum in ventrem totum. praeterea bene facit
|
|
et ad stomachi inflationem et ad suspirium et ad iocineris dolorem, tus-
|
|
sim, destillationem.
|
|
Colice mirifica Bassi Tullii cito levat, deinde tollit inflationes
|
121.1
|
coli et omnis partis corporis; facit et ad stomachi imbecillitates et ad
|
|
intestinorum alioquin dolorem, quem Graeci strophon appellant, ex aqua
|
|
hyssopum aut rutam decoctam habente. item bene facit ad sanguinem et
|
|
ex interiore parte: non enim patitur late fieri nec intus vulnus converti,
|
5
|
sed cito supprimit sanguinem et vulnus cogit coire. dandum autem his est
|
|
medicamentum ex aqua polion coctum habente aut rutam. prodest et
|
|
torminosis et coeliacis datum ex aqua centunculum herbam incoctam
|
|
habente, quam Graeci gnafalida dicunt, vel sorba vel siliquam Syriacam.
|
|
lienosis datur ex mulso vel passo aquae mixtis. eodem modo dandum est
|
10
|
et eis, qui sanguinem per urinam vel alvum reddunt, nec minus etiam
|
|
mulieribus, quae fluore sanguinolento infestantur, quod rhun erythron
|
|
Graeci dicunt, vel ex partu abortuve quae residuos vulvae dolores habent,
|
|
et in totum, quibus supprimendus est fluor aut ex aliqua parte corporis
|
|
inflatio tollenda. recipit autem haec: spicae nardi, costi, piperis albi, pi-
|
15
|
peris nigri, piperis longi, myrrhae, opii, Apollinaris radicis et cinnami,
|
|
asari, acori, thuris, brassicae seminis, castorei, singulorum 𐆖 p. XII,
|
|
opopanacis 𐆖 p. X, stoechadis, dauci, ami, singulorum 𐆖 p. XVIII, se-
|
|
selis Cretici 𐆖 p. XXIIII. mel Atticum miscetur; datur non plus quam 𐆖
|
|
pondus aut victoriati; ceterum prout cuiusque vires postulabunt, dum-
|
20
|
modo infra hoc pondus, ex aquae calidae cyathis tribus in noctem secun-
|
|
dum cenam. haec potio etiam febricitantibus tuto datur, sed coeliacis in
|
|
ipso dolore prodest. vitreo vase servatur.
|
|
Ad coli dolorem faciunt quidem mirifice, quae superius posita
|
122.1
|
sunt, sed cetera medicamenta in aliis vitiis dolorem levant in praesentia,
|
|
hoc vero, quod dicturus sum, supra hominis spem condicionemque est.
|
|
ideo primo tempore ne fidem quidem habet, postea a nullo satis digne
|
|
laudari potest. nam et in praesentia dolorem tollit et in futurum remediat,
|
5
|
ne umquam repetat. raro enim quis iterum vel ad summum tertio
|
|
hoc accepto medicamento vexatus est. quamobrem si quando repetierit
|
|
iterum dolor, dandae erunt per triduum et tunc potiones eodem modo,
|
|
quo primae datae fuerint. interdum et tertio in dolore eodem genere po-
|
|
tiones dabuntur, quod raro quidem accidit; posthac utique in futurum
|
10
|
quoque remediatur, ita ut ne suspicio quidem ulla relinquatur vitii. si
|
|
quando tamen frigus aut multitudo cibi praecesserint, gravitatem quan-
|
|
dam et torporem eius loci sine ullo dolore sentiunt, plane ut intellegant
|
|
quasi quanto malo caruerint. hoc medicamento muliercula quaedam ex
|
|
Africa Romae multos remediavit. postea nos per magnam curam compo-
|
15
|
sitionem accepimus, id est pretio dato, quod desideraverat, aliquot non
|
|
ignotos sanavimus, quorum nomina supervacuum est referre. constat
|
|
autem medicamentum ex his rebus: cervi cornua sumuntur, dum tenera
|
|
sunt, quasi in taleas brevis divisa olla fictili componuntur operculoque
|
|
superposito et argilla undique circumdata fornace uruntur, donec in ci-
|
20
|
nerem candidissimum redigantur, atque ita in vaso vitreo mundo repo-
|
|
nuntur. cum dolorem habuit aliquis, pridie abstinetur quam poturus est
|
|
medicamentum ab omni re, atque ita postero die sumuntur ex cornibus
|
|
coclearia tria cumulata satis ampla, quibus miscentur piperis albi grana
|
|
novem trita et myrrhae exiguum, quod odorem tantummodo praestare
|
25
|
possit. haec cum in unum commixta sunt mortario diligenter, coclea
|
|
vera Africana, id est inde adlata, sumitur quam potest maculosissima et
|
|
viva mortario cum sua testa contunditur atque ut est teritur, donec
|
|
nullum vestigium appareat testularum. postea vini Falerni non saccati
|
|
cyathus adicitur et nihilo minus rursus teritur: magis enim tunc apparent
|
30
|
residendo aspritudines, si quae reliquae sunt; quibus levatis iterum ad-
|
|
iciuntur cyathi duo eiusdem vini atque ita prioribus bene admiscentur,
|
|
transfunditurque cum his, quae sunt in mortario, calice novo et supra car-
|
|
bones imponitur, movente aliquo cocleario liquorem, ne quid subsidat et
|
|
peruratur. at ubi bene incaluerit, iniciuntur in eundem calicem quae supra
|
35
|
dixi coclearia tria et permovetur. cum autem calore temperata est potio,
|
|
datur obducenda; statim dolorem levat. hoc facere oportebit per inse-
|
|
quens biduum capientem cibi in prandio aut de tempore exiguum, quod
|
|
facile conficiatur, ne crudus sumat medicamentum. postea in consuetudi-
|
|
nem victus sui, qui colo infestabatur, dimittatur. oportet tamen non in-
|
40
|
differenter remediatos in futurum vivere: tametsi enim a coli dolore tuti
|
|
sunt, metuere nihilo minus debent, ne alia parte corporis aeque adfician-
|
|
tur ob intemperantiam <quam> colo, antequam remediati erant.
|
|