Ad lienosos veteres et novos. * impubium puerorum
|
|
Lienosis bene facit tamariscum longe a mari collectum et
|
128.1
|
arefactum et contusum pondere 𐆖 unius aut victoriati datum ex aqua vel
|
|
ex posca. prodest et inula arida Campana eodem modo contusa et cribrata
|
|
ex vini mixti cyathis quattuor pondere 𐆖 unius data. mirifice facit et
|
|
ammoniacae guttae pondus victoriati cum cauliculis tribus rubi ex aceto
|
5
|
datum per quinque dies: tollit enim ex toto duritiam.
|
|
Potio ad lienosos: balani, quo unguentarii utuntur, 𐆖 p. II,
|
129.1
|
costi 𐆖 p. I, capparis radicis 𐆖 p. I, hederae nigrae bacarum 𐆖 p. II,
|
|
periclymeni, quam silvae matrem vocamus, pondus victoriati, galbani
|
|
pondus victoriati, cardami nigri, id est nasturcii, seminis 𐆖 p. II et vic-
|
|
toriati, piperis nigri 𐆖 p. I, scillae coctae 𐆖 p. XII. haec omnia colligun-
|
5
|
tur melle, fiunt globuli. dantur pondere 𐆖 duum vel unius ex melle et ace-
|
|
to mixtis cyathis quattuor aut tribus. eadem facit ad hydropicos bene ex
|
|
aqua mulsa, urinam movet.
|
|
Lienosos sanat extra impositum: sinapis sextarius unus mace-
|
130.1
|
ratus et tritus adiecto sextario uno lentis aceto coctae. oportet autem im-
|
|
positum esse medicamentum, donec dolorem pati non possint; postea
|
|
solio calido demittantur, ubi plures eos contineant, dum desinat dolor;
|
|
alioquin exilient: maior enim fit dolor calda tactis; postea ceratum ex
|
5
|
rosa imponere oportebit.
|
|
Aliud eadem ratione impositum melius facit: sinapis sexta-
|
131.1
|
rium, git cyathos duos, nasturci cyathos quattuor, myrobalani corticis
|
|
cyathos quattuor, piperis cyathos duos. sinapi aceto acri pridie macera-
|
|
tum, deinde tritum, contusum ceteris miscetur. in panno inlitum medica-
|
|
mentum imponitur, fascia quam longissima alligatur vel pluribus in unum
|
5
|
commissis, quo tardius solvatur. hoc est efficacissimum et multorum
|
|
annorum tollit duritiam. sed post hoc si quae reliquiae remanserint, am-
|
|
moniaco tollendae erunt et rubo.
|
|
Infantibus lienosis dare oportebit aquam, in qua candens
|
132.1
|
ferrum demissum <est>, vel lac caprinum capra tantummodo hedera pa-
|
|
sta. proderit his et sinapi siccum contusum cerato mixtum extra imposi-
|
|
tum et gypsum aqua conspersum et acetum, in quo tamaricum decoctum
|
|
fuerit, vesica abditum et ita extra impositum.
|
5
|