| Ad hydropicos | |
| Ad hydropicos, cum iam distenti sunt propter aquae multi- | 133.1 |
| tudinem (initio enim alia via prodest), bene faciunt chameleae, quae | |
| herba est simillima olivae, folia quinque vel sex, etiam si arida fuerint, | |
| data ex aquae mulsae cyathis tribus, salis cocleario adiecto: largiter | |
| enim aquam ducit. item squama aeris, quam lepidam Graeci vocant, | 5 |
| pondere victoriati data cum api seminis pari pondere ex aquae mulsae | |
| cyathis quattuor, plurimum autem aquae deicit. datur et radicis sucus ex | |
| vini cyathis tribus mixti. oportet vero secundum purgationem spongeis | |
| novis totum ventrem ex aceto et sale eiusdem mensurae diluto et infer- | |
| vefacto imponere et constringere extra instita longa cibosque assae carnis | 10 |
| dare cum pane azymo fricantem totum corpus sale, oleo paribus mensuris | |
| vini meraci quod satis erit dantem. | |
| Bene facit ad hydropicos haec compositio et maxime in | 134.1 |
| initiis, quorum sufflatum corpus est, hyposarca quod Graeci vocant: vitis | |
| albae radicis 𐆖 p. XX, cocci Cnidii 𐆖 p. IIII, scillae bulbi cocti detracta | |
| exteriore parte 𐆖 p. X, myrrhae 𐆖 p. VIII, <cum> cumini cyathis tribus, | |
| anesi cyathis tribus, vini Falerni sextariis duobus, passi sextario uno. | 5 |
| praeter myrrham omnia contusa, non cribrata, macerantur passo et vino | |
| nocte et die; postridie colatur liquor, cui myrrha trita admiscetur. | |
| ex quo cyathus datur a balneo alternis diebus singulis adiectis | |
| cyathis, donec profectus intellegatur. oportet autem his diebus dare | |
| eis cibos assae carnis agrestis aut volucrum ac vinum austerum me- | 10 |
| raclum. |