| Alvum mollientia | |
| Quoniam interdum res postulat et per alvum detrahi mate- | 135.1 |
| riam, ut diutius lippientibus secundum sanguinis detractionem, scabiem, | |
| ignem sacrum, papulas habentibus et alia eiusmodi circa cutem summam, | |
| non alienum iudicavimus horum quoque genus exponere. sed prius pone- | |
| mus, quae alvum mediocriter molliunt simpliciaque sunt. | 5 |
| Mollit ergo alvum herba Mercurialis lenibus holeribus quam plurima | |
| mixta, item nitri victoriati pondus cum resina terebinthina avellanae | |
| nucis magnitudine devoratum. calices quoque eis incrustentur additis | |
| quinque vel sex salis farrisque granis, apii seminis paribus mensuris: ex | |
| his qui vinum non austere praebiberit, quantum possit ante cibum et inter | 10 |
| prandium vel cenam, belle alvum mollit. item ovilli lactis sextario si quis | |
| adiciat cnici purgati 𐆖 p. IIII, molliet ventrem. quidam tribus heminis | |
| vini adiciunt aloes victoriati pondus vel idem pondus duobus tribusve | |
| sextariis vini et ita totum per partes aqua mixtum bibunt. si detur autem | |
| vinum vetustius, ventrem aloe cum eo satis mollit. facit autem aloes per | 15 |
| se victoriati vel 𐆖 pondus ex aquae cyathis tribus frigidae vel calidae | |
| perductae. | |
| Purgat ergo belle chamelea herba, quae olivae folia similia | 136.1 |
| habet, quorum quinque vel sex dare oportet trita ex aquae mulsae cyathis | |
| IIII frigidae, si adsuetus erit, sin minus calidae, adiecto salis cocleario: | |
| detrahit enim aquam largiter. | |
| Biles purgat et filicis radix lota et rasa atque in minimas particulas | 5 |
| concisa quantum placet aceto aspersa, cocta ut solet, et ita cum panis | |
| pondo quadrante consumpta. | |
| Bene purgat et haec compositio: aloes victoriati pondus, | 137.1 |
| colophonei victoriati pondus una teruntur; adicitur mellis quod satis est | |
| ad colligenda ea. datur ex aquae calidae vel frigidae cyathis quattuor. hoc | |
| medicamentum stomachum non conrumpit. |