| Genera medicamentorum et demonstrationes | |
| ad serpentum ictus morsusque | |
| Ut sis tutus, etiam si quando rus secesseris, ponam theriaca- | 163.1 |
| rum compositiones, id est ad serpentum morsus atque ictus medicamenta. | |
| sed prius quae cognita habui remedia, ne cui serpentes noceant, dicam. | |
| habere ergo in cinctu oportet peucedanum vel cervi, cum captus est, in | |
| oculi angulo, qui est ad nares versus, quae inveniuntur sordes virosi odo- | 5 |
| ris; has Siciliae venatores diligenter colligunt et habent in cinctu propter | |
| ante dictam causam. idem praestat et hierobotane et trifolium acutum, | |
| quod oxytriphyllon Graeci appellant; nascitur et hoc Siciliae plurimum. | |
| nam in Italiae regionibus nusquam eam vidi herbam nisi in Lunae portu, | |
| cum Britanniam peteremus cum deo nostro Caesare, plurimum super | 10 |
| circumdatos montes. est autem foliis et specie et numero similis communi | |
| trifolio, nisi quod huius pleniora sunt et quasi lanuginem quandam super | |
| se habent et in extrema parte velut aculeum eminentem. sed huius fru- | |
| tex duum pedum interdum aut etiam amplior conspicitur et odorem gra- | |
| vem emittit, quorum nihil circa pratense trifolium invenitur. sed utras- | 15 |
| que superius dictas herbas [quas] cum inveneris, pridie notare oportet et | |
| circumscribere sinistra aure fruges aliquas ponentem, atque postero die | |
| solis ortu sinistra manu vellere, ita illigatas habere. | |
| In Africa aut sicubi scorpiones sunt nocivi, stellionem ari- | 164.1 |
| dum in cinctu oportet habere. |