| Ad podagram | |
| Ad podagram cum fervore et tumore rubicundo, quam cal- | 158.1 |
| dam vocant, bene facit primis diebus herba urceolaris, item caseus mollis | |
| recens per se; postea herbae salis pusillum admiscere oportebit. item facit | |
| apium viride per se vel cum poline, nec minus solanum, portulaca, plan- | |
| tago, spongea vel Rhodia vel Africana mollis ex aqua frigida, lana sucida | 5 |
| ex rosa et vino. subinde autem haec omnia mutare oportet, priusquam ex- | |
| calefiant. prodest et omentum caprinum, item <farina> fabae molitae | |
| cum suis valvulis ex aceto cum melle diluta, consparsa et imposita: ducit | |
| enim sanguinem et dolorem levat. bene faciunt et mala citrea quam ma- | |
| xima quinque cocta ex aceti sextariis tribus, donec madida fiant; quibus | 10 |
| tritis adicitur aluminis fissi pondo uncia, myrrhae pondo sextans. bene | |
| facit et aloe aceto diluta et per pinnam pedibus inducta, item opium lacte | |
| muliebri dilutum. | |
| Mirifice vero hoc facit cataplasma, id est superpositum medica- | 159.1 |
| mentum; tollit enim triduo dolorem: lomenti hemina, feniculi seminis | |
| cyathi duo, polentae tenuis cyathi duo. commiscentur haec in unum con- | |
| tusa, molita, trita, deinde consparguntur aqua pluvia et ita temperantur, | |
| ne durum sit medicamentum aut aquatum nimis. impositum protinus | 5 |
| levat, triduo tollit dolorem. hoc constat, si quis ter in mense inter denos | |
| dies usus fuerit, in nocte non laboraturum. | |
| Ad frigidam podagram, quae sine tumore consistit, cataplasma: | 160.1 |
| piperis nigri moliti hemina, feniculi seminis contusi hemina; coquuntur ex | |
| aqua utraque; ubi temperata sunt, adicitur axungia suilla et, dum calet, | |
| panno spisso inductum medicamentum imponitur. | |
| Bene facit ad idem genus et <hoc>: lini seminis et feni graeci seminis, | 5 |
| farinae hordeaciae, singulorum bini sextarii cribrati in unum commiscen- | |
| tur; inde coquere oportet quod satis erit ex aqua et oleo, subinde caldum | |
| cataplasma etiam imponere. | |
| Ad hos bene facit et hibisci radix ex aqua mulsa cocta et imposita, | |
| item sambucum cum axungia vetere tritum et impositum, adiectus et | 10 |
| brassicae cinis cum axungia vel semen caulium. ubi autem impetus cessa- | |
| verit, et in hoc et in priore genere podagrae calda aqua marina diu fo- | |
| vendi sunt, vel si haec non erit, aquae purae ferventi salem adicito. post | |
| epithemate uti oportet, quod ad parotidas scriptum est: tollit enim cito | |
| reliquias per sudores et in futurum confirmat nervos nec patitur facile | 15 |
| vitiari. | |
| Scio quendam hoc quasi acopo medicum usum in nocte nec | 161.1 |
| postea temptatum podagra, cum ante diu esset vexatus: lanam sucidam | |
| pondo librae vini veteris sextario diu lavabat, deinde expressam reiciebat; | |
| vino autem residuo adiciebat aphronitri usti pondo sextantem, olei vete- | |
| ris pondo libram; reponebat in oleario fictili; utebatur, ut superius dixi, | 5 |
| in nocte. multis profuit ad corpus in duplici calceo pellem caninam | |
| gestare. | |
| Ad utramlibet podagram torpedinem nigram vivam, cum | 162.1 |
| accesserit dolor, subicere pedibus oportet stantibus in litore non sicco, | |
| sed quod alluit mare, donec sentiat torpere pedem totum et tibiam usque | |
| ad genua. hoc et in praesenti tollit dolorem et in futurum remediat. | |
| hoc Anteros Tiberii Caesaris libertus supra hereditates remediatus | 5 |
| est. |